De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

3ro De Filialibus Ecclesiis ejus d. Basillic.

De Eessia S. Auserit. APud omnes Ecclesiarum Urbis tam existentium, quam dirutarum Scriptores nullam potuimus reperire notionem hujus Ecclesiae, quae in Urbani lil. Constitutione vocatur S. Austerii. Quae proinde habemus ex Codicibus a Clemente XI. nobis traditis. & ex Ciampino su) solummodo promere fas est. Hic Auctor aliquem errorem irrepsisse

opinatur in exaratione enunciatae Bullae, atque loco Austerii, legendum esse Aureae: cujus en verba: Vereor ut Ecclesiabare Aureae dieenda sit, p/ae in via Iulia parum distans ab Helisiax Iobannis Florentinorum sita, nunc a fundamentis noviter constructa , immutato nomine S. Spiritus Nationis Neapolitanorum appellatur. Uisitationes porro, quas perscrutati sumus, ab Urbano VIII. Ordinatae, nil de hac Ecclesa nobis protulerunt. Nec in Martyrologio x reperimus ullum Sanctum huius nominis Austerii, sed tantum Asterii, qui & quinque numerantur, inter quos unus fuit Nobilis Romanus passus sub Alexandro Imperatore apud Ostia Tyberina . Baronius ν) asserit Corpus hujus S. Martyris a Sergio juniore translatum esse in titulum Equitii, ut vetus inscriptio in marmore insculpta ibi asservata testatur. Ex quibus rationi magis consentaneum videtur autumare alias extitisse Ecclesiam filialem nostrae Basilicae sub invocatione S. Asterii: siquidem literae, quibus hoc nomen profertur plus conveniunt appellationi S. Austerii. quam Sanctae Aureae; quapropter conjectura consequi possumus Amanuenses in exaratione Bullae Urbani III., per errorem loco scribendi

Asterii, scripsisse Austerii.

332쪽

CAPUT XVIII.

HAec Parochialis Ecclesia in Regione Arenu Iae sita,

sub eodem quoque titulo perseverat, nostraeque Basilicae filialis, quam in Matricem adhuc agnoscit, de qua Martinetius haec habet: Ecelesia concessitur ab it S. Laurentii in Damas Carae Patriareba uilesensi , ω D. Papae

Camerario ae Sedis laticae eontra Teucros Legato Egidio de Horro Canonico S. Laurentii in Damas die xo. Decembris I 18. ιempore Pii Secundi.

Ejus in Ayno denominationem ab aliqua ipsius fundatrice familia desumtam esse existimat Pancirolus a . Diversimode quamvis Petrus Martyr Felinus b) arbitretur, qui in Αynodietam ab aqua Ania, in Urbem olim veniente, assirmat. Ecclesia quidem est parva, ad eamque per unicum ostium patet ingressius; lacunari ligneo inaurato tegitur, quod in medio S. Johannis Baptistae simulacro exornatur.

CAPUT XIX.

De Eeelsa S. Andreae a Domo Iobannis Ancillae Dei. P Lures adsunt conjecturae, pluraque recensentur fundamenta sparsim apud varios auctores reperta,& in unum collecta pro statuendo judicio , utrum haec Ecclesia illa sit . quae nunc S. Mariae de Monserrato nuncupatur . Clampinus e , qui aliquam omnium Basilicae S. Laurentii in Damaso filialium Ecclesiarum notionem in lucem depromere

curavit, refert: Hane non Ecclesiam B. Mariae Montis Serrati, quae anno r37y. diruta fuit, ct illius in loco hospitali Milonis Regni

333쪽

gi 2 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilio.

Aragoniae constructum. Idem Auctor addit ex Codicibus Visitationum Eminentissimi Cardinalis Urbis Vicarii, tunc denomi-- natam esse hanc Ecclesiam S. Andreae in Curte Sabella Societatis Sutorum.

Apud Martinellum d idem patet; ait ouippe olim extitisse Ecclesiam nuncupatam S. Andreae ad Curiam Sabellam, quae dicebatur de Ania, nunc S. Mariae Montis Serrati. Hoc vocabulum de Ania probat nimis, ratione ordinis retenti in exaratione Bullae Urbani III., dum Ecclesia immediate ante hanc, denominatur S. Johannis in Aino ab aqua Ania, ut diximus. Observatione dignum est, quod omnes Ecclesiarum Ur- his Scriptores, in his describendis recenseant Ecclesiam hanc Montis Serrati immediate post illam S. Johannis in Aino. Pancirolus se narrat, quod anno r 7s. Coronae Castellae , Regno Aragoniae unito, hae Nationes ob devotionem erga Deiparam Virginem Montis Serrati ad Ecclesiam in Urbe sub

hac invocatione excitandam convenerint anno rqs3 , in Cuius ambitu comprehensa extitit Ecclesia S. Andreae dicata, paullo ante profanata, atque demolita anno nempe i47s, ut Xenodochium pararent pro iisdemmet Nationibus. Fuit 'pariter vocata haec Ecclesia S. Andreae de Nazarenis;

in visitatione quippe Basilicae S. Laurentii in Damaso habita

die s. Augusti r373, enumerantur omnes filiales. inter quas haec S. Andreae de NaZarenis recensetur; quod quidem testatur etiam Martinellus Templa Sanctorum in Urbe obsoleta referens: S. Andreae Nagareni. inquir, legitur in taxa Leonis X. Erat in Reione Areolae Parocbiale sub Tit. S. Laurentii in Damaso .Ejusdem fit mentio sub denominatione S. Andreae in NaZare- lno apud Gruterum in suis Inscriptionibus t . Precipua festivitas, quae in hac Ecclesia celebratur, est dies sestus Purificationis Immaculatae Virginis, & ad recolendum

334쪽

Caput XIX.

prodigium luminum, & splendoris. quibus in Monte Serrato haec sacra Imago se visendam exhibuit; ea die turmatim confluenti populo fit candelarum distributio, quarum quaelibet ejusdem Sanctae Virginis erigie exornatur.

CAPUT XX.

De Ecclesia S. Mariae hi Calbarina.

P R esens haec Ecclesia nuncupatur S. Catarina delia Rota in Regione Arenulae posita in Platea S. Hieronymi de Charitate, & hoc asserere fas est ex testimonio, quod perhibet Martinellus b) . Hujus quoque Ecclesiae meminit

laxa Leonis X., corrupto vocabulo nuncupata pariter fuit

S. Maria in Catemeri, atque Catem iri, & in Catinara. Hujusmodi denominationem risia Rota Petrus Martyr opinatur suisse huic Ecclesiae impositam , ut aliquod inter reliquas gloriosae Virgini Catharinae dicatas Ecclesias discrimen

interesset; hocque evenisse, postquam Senenses novam eXcitarunt Ecclesiam sub nuncupatione S. Catharinae Senensis. ut testatur Panci rotus ). In Archivis etenim Vaticanae Baslicae in testimonium a praefato Auctore allegatis praenominatur S. Maria in Catharina, quasi denominationem desumpsisset a fundatrice, quae sorsan Catharina vocabatur; ad instar nostrae Basilicae, & S. Laurentii in Lucina, a S. Pontifice Damaso,&Lucina fundatoribus nuncupatarum: seu quia primus titulus in erectione inditus fuerit S. Catharinae, quod ut plurimum evenit, quando alicui Ecclesiae novus superadditur titulus. etiamsi denominationem, ut antea, praeseserat, S. Mariae in S. Catharina . Verum parvi admodum interest hujusmodi denominationis S. Catharinae rationem perquirere; assumtum

namque nostrum filiales Ecclesias Basilicae S. Laurentii in Da-R r maso

335쪽

De Filialibus Ecclesiis ejus d. Basilic.

maso in Bulla Urbani III. recensitas describendi totum est in perscrutando earumdem situm, Titulum, atque praesentem den minationem ; vetustis vero curiosus perscrutandis consulto parcimus, utpote variatis, & sere oblivione sepultis sex saeculorum ambitu. in quibus tot vicissitudines, mutationesque non solum in sacra. sed in profana etiam aedificia hujus almae Urbis irrepserunt.

Unicam haec Ecclesia habet navim, & hinc inde Altaria, estque adhuc Parochialis ' At pluribus ab hinc annis Reverendissimum Capitulum S. Petri in Vaticano ostendere sategit hanc S. Laurentii in Damasci filialem Ecclesiam sibi unitam

esse; quam ob causi am multis retro annis orta controversia inter idem Capitu Ium S. Petri, & Capitulum S. Laurentii in Damasci; Primum enim contendit hanc Ecclesiam sibi in omnibus vigore unionis esse subditam, unde illius Rector die Sabbathi maioris haebdomadae, ac in Vigilia Pentecostes ad Ecclesiam S. Laurentii accedere recusat, & aquam benedictam, sacrumque oleum sumere, debitamque reverentiam, & obe dientiam exhibere; Capitulum vero Laurentianum sibi in iis subjecflam esse pro viribus instat, tam vigore re Iatae Constitutionis Urbani III., quam specificae Decretalis Honorii III. in

capitulo et His quae de majoritate , ω obedieutia , de quo sermo

fuit, ubi de Titulis. Praesidio cujus validisIimo fulcitur; declarantur etenim ibi omnes filiales hujus Matricis Ecclesiae, ut Cardinali Titulari, & Capitulo manualem obedientiam, reverentiam, ac honorificentiam omnem exhibeant, eorumque corre 'iones. & mandata recipiant, & inviolabiliter observe nr. Hinc introducta lite coram Praesule deputato , resolutio emanavit firmans Ecclesiam S. Laurentii in Damasio esse Matricem ejusdemmet Paraeciae, illique concedendam manu tentionem; at habito recursu, commissaque Causa, Sacra Rota

sub die is. Junii coram R P. D. Rondinino ad favorem eiusdem Matricis pronunciavit. Cui decisioni idem Reverendissimum Capitulum S. Petri acquiescere noluit, ideo denuo excussa, alteram idem R. P. D. Rondininus die is .Junii is8t.

336쪽

sanxit decisionem , qua auistoritatem , ac firmamentum priori decisioni adjungit , corroborantem ius , & superioritatem eidem Basilicae S. Laurentii in Damasci in praefata Ecclesia S. Catharinae delia finia: ab iis judicatis rursus provocatum, in hoc statu controversa pendet.

CAPUT XXI.

De Eeelesia S. Gomae de Hispanis.

HAnc S. Thomae de Hispanis Ecclesiam Clampinus,

atque Laurentiani Archivi Manuscripta, & privatim illa quae nobis benignissime impertitus est Clemens XL prorsus evincunt extitisse, ubi hodie nomine S. Johannis Evangelistae Nationis Bononiensis designatur Ecclesia. Martinellus quoque in veterum Ecclesiarum Catalogo obsoletarum, affirmat hanc S. Thomae de Hispanis fuisse in Regione Areolae, & de ea meminit laxa Leonis X. Praeterea divisim sermonem habens de Templo S. Thomae de Catena, dicit: I e S. Iobalinei Nationis Bononiensis, erat Paroebialis sub titulo S. Laurentii in Damas. Et alibi loquens de S. Johanne vinoniensium haec habete Olim

S. Momas de Catena apud Farnesiorum Palatium est Constaternitatis Nationis Bononiensium. Idem aperte comprobatur, ex Uisitationibus Urbani VIII., ubi scriptum reperimus: fm9 Ecclesia S. Iobannis Ευangelisae , alias S. Petronii Nationis Bononiensis, quae olim erat Paroebialis sub nomine S. Trimae de Catena in 'σlane Arenulaesita. Denominationem vero de Catena ab Societate ibi existente, cujus Constatres ferreis flagris se caedebant, desumtamese, testatur Pancirolus n ., Bononiensium Natio anno Jubitet isque, ut suam institueret Constaternitatem sub titulo S. Johannis Apostoli. & Evangelistae, Ecclesiam cum Monasterio S. Johannis Calybitae nuncu- Rr a pato

337쪽

316 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilic.

pato apud Insulam Tyberinam obtinuit. In quo Claustro resertrinuccius Ο antea habitasse Moniales S. Clarae, quae eXinde ad Monasterium S. Annae translatae fuerunt. Praefata Insula inter duos Pontes Caestium, & Fabritium sita. ρὶ Licaonia antiquitus propter Iovis Licaonii Templum ibi eredium appellabatur. Caeterum in hae Insula fuisse Aesculapii, ac Fauni Templa, Eusebius testatur & Julii Caesaris, Simonisque Magi statuas; quamquam hoc postremum Critici recentiores inficientur. Postea vero inanium Deorum, quos coeca Gentilitas recolebat, simulacris eversis, veroque Numini cultu excitato, a S. Adalberto Martyre primum nuncupationem accepit . Erecto demum in illa magnifico in honorem D. Bartholomaei Apostoli Templo. ejusque Corpore, ut Romae sertur, ex Benevento per Othonem II. in illud translato ab eodem Apostolo nomen effert, prout plura veterum, & recentiorum

monumenta testantur.

In praefato S. Johannis Calybitae Monasterio Bononiensium Societas ob Ioci distantiam non diu permansit, sed sub stitutis Eremitis sub Regula S Johannis Dei, vulgo Fratelli. ubi nunc

extat Xenodochium, in ejus locum hanc Ecclesiam, de qua agimus. S. Laurentii in Damaso filia Iem, a Gregorio XIII. Obtinuit. Animarum vero cura suppressa ad finitimas Paraecias anno 1 7 r. Kal. Aprilis translata est, ut clarius ex praefatis Urbani VIII, Ut sitationibus apparet . Natio Bononiensis renovare, & prolixius efferre instituit memoriam Templi S. Johannis ante Porseram Latinam . quod utpote non parum ab Urbe remotum Pietatem adeuntium difficultate itineris remorabatur, ut restatur

Panotroius r . Insignia ejusdem S. Johannis Martyrii. ina- pressa humeris, idem gestat sacrum sodalitium. Ecclesiae S. Johannis ante Portam Latinam Abbas Johannes Marius Crescim- beata insigni eruditione edidit Historiam.

338쪽

De Gelem S. Andreae de Hispanis. Amtoritates omnes, ac documenta pluribus ab Auctoribus excerpta, seduloque perpensa ad hanc compendiariam filialium Ecclesiarum nostrae Basilipae pertractationem contexendam, evincunt hanc Ecelesiam, de qua modo sermo faciendus occurrit, quae prius denominabatur Κ Andreae de Hispanis, hodie S. Mariae de Quercu nuncupari. Ab Universitate tantorum, vulgo Asaeellari anno Clemente VII. tunc regnante, denuo excitata est, ut Camillus Fanuccius testatur DI: eadem Universitas instituit Constaternitatem sub invocatione S. Mariae de Quercu, tuncque antiquus S. Andreae titulus obsolevit, qWia Ecclesiam hanc vetustate fere collapsam a iundamentis hujusmodi Constaternitas denuo excitavit, ac in eam formam, qua nunc conspicitur, redegit, ut Inscriptio supra Ecelesiae ostium insculpta confirmat.

Beatae Mariae de aereu Templum Ab Uniυ state Macellariorum hastauratum.

Clampinus si) idem de hac Ecclesia arbitratur, auctoritatemque Martinelli refert su), qui asserit S. Mariae de Quercu Ecclesiam antiquitus insuper nuncupatam fuisse S. Andreae de

Custo earcere, aut de Imperio careere , vel in Unda , θ' erat prope Familiae Capitis Ferrei domum.

Quae domus prope hanc Ecelesiam S. Mariae de Quercu spectabat olim ad nobilem Romanam gentem Capitis Ferrei,sc nuncupatam a Cardinali di tam di Ferro, qui eam, Paulo III. Summo Pontifice, aedificavit; postea ad gentem de Mignanellis pervenit ; nunc vero est Palatium nobilis Familiae do Spada, cujus magnificentiae debet praesentem ornatum. Alibi Templa in Urbe obsoleta Martinellus reserens ait de hac

339쪽

De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilio.

S. Andreae Ecclesia: proe domum de Capite Ferreo, sub Paraecia RTbomae de Catena Rinonis Areolae concessum dis 3 o. Aug. Is 3 2. a clemen te VII. Constaternitati Laicorum. ω bodie dicitur S. Maria de aereu.

In Codice Visitationum x ab Urbano VIII. praeceptarum dicitur olim fuisse Regularium ordinis S. Dominici, sita in Regione Arenulae , & filialis S. Laurentii in Damasio , postea

a Clemente UlI., ut ex ejus concessione per literas Apostolicas expeditas die 3 o. Augusti is 3 a. universitati Macellari rum fuit concessa, cujus homines inter se Constaternitatem erexerunt sub invocatione S. Mariae de Quercu, sicque Ecclesia cum hac denominatione nuncupari coepit. Erat hujus- , modi Ecclesia juxta probabiliorem sensum Nationi Hispanae addicta, ideoque in Bulla Urbani III. S. Andreae de Hispanis nuncupabatur: hoc cognomen amisit tempore, quo Alphonsus Paradina anno nempe i queo. nobiliorem pro Natione Hispana Ecclesiam in Circo Agonali excitavit sub invocatione S. Jacobi, quam deinde Ecclesiam constat amplificatam, & magis ornatam fuisse ab Alexandro VI. Tunc, ut existimat Ciam pinus sy), ac asserunt plura M. S., quae ad rem nostram percurrimus, Hispanorum Natio, tam ab hac Ecclesia, quam a superius relata S. Thomae discessit, quae postea Constaternitatibus, ut diximus, suerunt concessae. Rationi maxime consonum videtur causiam hic referre, cur sacra haec Aedes Deiparae Uirgini dicata de Quercu nuncupata fuerit. Haud Ionge a Civitate Viterbiensi, Provinciae Patrimonii S. Petri Metropoli , Johannes Baptista Clavarus praefatae incola Urbis vineam possidebat. Hic ob pietatem, α singularem devotionem , quam Beatae Virgini profitebatur, in tegula quadra Iconem Sanctissimae Virginis pingi curavit, α quercui in sua Vinea suspensam affixit, ubi per sexaginta annorum spatium remansit, nec ulla unquam temporum injuria fuit laesa. Anno i 6 7. Ob crebra miracula, ac prodigia, quae

340쪽

Caput XXII.

ex ea Deus ad Virginis Matris intercessionem patrabat, &gloriam, ut Pancirolus affirmat at , Fidelium cultus, ac pietas erga ipsam adeo coepit augeri , ut ex votis, & eleemosynis

ab Affricae usque,& Bigantii Regionibus profusssime emissis, illustre Templum cum Coenobio Regularibus postea ordinis

Praedicatorum a Paulo Papa II. concesso, fuerit aedificatum. Ob cuius venerationem aliud in Urbe Templum, ut superius diximus, Laniorum Constaternitas erexit. Super Aram maximam collocata cernitur inter ramos Quercus argenteae Imago Beatissimae virginis gestantis filium , sculpta in ligno, cum aureis coronis dono datis a Reverem dissimo Capitulo S Petri, a quo coronata fuit anno r7oo. Solemnioribus tantum sestivitatibus visitur haec Sacra Imago. Navis Ecclesiae, qbae est ante Altare majus habet lacunae micturis ornatum; quae vero protenditur ad Sacella, in I teribus posita, est fornicata. Huius Ecclesiae festivitas Domi-mca post Nativitatem Gloriosae Virginis celebratur, quia licet hujus miraculosae Imaginis apparitio fuerit die s. Julii r4σ7, translatio tamen a Quercu ad Ecclesiam pro majori Sacrosanctae Iconis cultu , & veneratione constructam, illo die Dominico occurrit. CA-

SEARCH

MENU NAVIGATION