De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

CAPUT XXIII

De Eeelem S. Salvatoris de Unda.

P Rimit Orthodoxae Fidei saeeulis Santissimo Salvatori

Nostro ut plurimum sacrae consecrabantur Aedes , nullo supperaddito Sanctorum Titulo, quibus exinde maxima pars sacrata fuit; & hujusmodi quidem usus diu in Ecclesia iovaluit; ut revera demonstrat Ecclesia Lateranensis, quae prima in Urbe solemniter Salvatori dicata est: quod nons Ium ex auctoritatibus, quae apud sacros Scriptores passim leguntur , quas, brevitati consulendo, ommittimus, convincitur; verum etiam ex quo in Urbani IIl. Pontificatu inter hujus nostrae Basilicae filiales Ecclesias adhuc deeem Sanctissimo Salvatori dicatae superfuerint, de quibus singulis peculiariter in sua sede pertractabimus. Sumimus nunc exordium ab Ecclesia S. Salvatoris de Unda, quae a Sixti Ponte ad Sanctissimae Peregrinorum Trinitatis Ecclesiam, recta via eundo, a snistris occurrit. Ab uno ex nobili Caesarinorum Prosapia , teste Pancirolo a , excitata anno Gσo, pluribusque redditibus dotata, & Iocupletata, ac Sanctissimi Salvatoris titulo fuit decorata; sed ut diserimen aliquod alias inter Salvatori in Urbe dicatas Ecclesias intercederet; illi denominatio de Unda, vel in Unda, quia nimis prope Tyberim posta est, ejusque alluvionibus obnoxia, apposite fuit adjecta. sicque denominata legitur in quodam Brevi Clementis Papae VII. ab anno usque is 23. CXarato, ex quo in ea Regulares S Pauli primi Eremitae antiquitus permansisse resultat, cujus institutum initium sumpsit eodem fere aevo, quo haec Ecclesii erecta fuit. Praenominatis Patribus Eremitis Clemens Papa hujus nominis V. anno r3o8. regulas constituere iuvia S. Augustini institutum indulsit. Johannes subinde Papa XXI. anno rat . hujus Sacri ordinis Constitutiones confirmavit. Demum ab hac Ecclesia jussu Eugenii IV. anno i 7 .

342쪽

Caput XXIII. 32I

praefati Patres secessertant, quam cum adjacentibus simul Domibus Generali administratori ordinis Minorum concessit, Pa tribusque Eremitis Ecclesia S. Stephani Rotundi postmodum assignata, ac donata fuit; quae Ecelesia antiquitus Templum a Gentilibus Fauno dicatum Famianus Nardinus b) extitisse

arbitratur. '

Perseverat haec Ecelesia S. Salvatoris in filiatione , & dependentia nostrae Basilicae, estque Parochiali insignita titulo, atque in ea degunt usque nunc Patres Minores Conventu ales S. Francisci, ad quorum Religionem Ecelesia ipse cum Aedibus contiguis spectat. Plures Constitutiones Pontificum Roma.norum agentes de hac Ecelesia S. Salvatoris de Unda edidit H. Lucas vad ingus e . Ara maxima habet pro Icone Imaginem Sanctissimae Virginis, appositam intus fornicem concavum. Navis media duodecim columnis in duobus ordinibus fulcitur. Saepe transeundo ante Ecclesiam hanc, & Domum Procuratoris Generalis Ordinis Minorum Conventualium, sequentes versus perlegi, supra

Interiorem Portam eXaratos. Parva licet Domus , nee non pauperrima Summos

Pontifices msos edidit ista duos. Ex quibus habemus Sixtos IV., & R dum in minoribus essent hic habitasse.

343쪽

3ΣΣ De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilici

HAec Ecclesia S. Caesarii demolita suit, ac Tempta

Divi Pauli in Arenula unita, ut Martinet Ius his ver- his affirmat: d) SS. Caesarii, ω Pauli in 'gione ine lae meminit laxa Leonis X. Castallus Metallinus scribis fuisse aedificatum quoddam Templum S. Caesario prope Undam, ex quo facile inferri potest, fuisse, quod nunc diritur S. Pauli Aranulae. Vocatur a Marachio prope Tyberim. Cujus Ecclesiae unio evidenter apparet ex antiquo marmore in Templo ejusdem Divi Pauli Are. nulae in pariete prope Aram maximam a cornu Epistolae existente, ubi de hoc S. Caesario ita commemoratur: Tibi Cissi Laetatae Caesari. De quo palma Martyrii, ac Diaconatus munere illustri resert Martyrologium Tarrarinae in Camρania

Natalis S. Caesarii Diaconi, qui diebus multis in Custodia maceratus, postea eum S. Iuliano Presbtero in secum missus in mare ρraeeipitatus est.

Enunciatam inscriptionem quamvis pluribus solaecismis redundantem per extensum reserimus, admiratione tamen dignam propter rudem dicendi modum, qui undecima aetate in latinum idioma irrepserat, ita prorsus in Urbani Il. Pontificatu neglectum enormium caussa schismatum, quae duorum circiter saeculorum intervallo Romanam Ecclesiam perturbarunt.

In nomine Domini Anno Milleno Domini nonagesimo sexto qκarta nune currente non utique, indictio semper vacua, qui e sede non certus sessor baberet mensis, quis intercalaris Februarius. Ultiamus ad Aras Martyrum fit, qui decus tibi Gristi Levitae Caesari retinens Sanctorum nota Beatarum Virginum, cy' Virorum nomina, quorum scilicet 'bquiae omnium Apostolorum, nec non

de Vestimentis Domini Nostri Iesu Cbristi, ω de eius Sandaliis, ct de Ligno almificae crueis; item de Velo Hrginis Ma-

344쪽

riae, O de Caro, o Sanguine Leonis M. Papae , me non diagitum , ct dentem S. Andreae Apostoli. Insuper 'liquiae Sanctorum Sergii , ω Meebi , Hucentii, re Anastasii, 'liquiae Beatorum Pontificum Clementis, Urbani, atque Melieis, Reliquiae Martyrum Cosmae, ct Damiani. Reliquiae S. Laurentii , Marci , Eu nii. Reliquiae S. Ioacbmi, ct Annae Propberissae, Sanctarumque Virginum Petronillae , Eugeniae , atque Aratiae . Reliquiae n. quadraginta Martyrum . Reliquiae Nerei , Acbilles , atque Alexandri Papae , Marci, oe Mareelliani , Asundi , ω Abundanim. Reliquiae S. Papae Stepbani. Reliquiae Tranquillini, ω S. Caeciliae Hirginis , origanti, SDariae, S. Melicitatis, eum Filiis ejus. Reliquiae Tiburtii, ω Valeriani , ω de Crure S. Cirtaei , similiter oe de Crurex Secundiani , ω Bractio S. Marciani , O' Eutieiani.

S. Caesarii Beda, Usuardus, Ado, Baronius, & alii recentiores acta reserunt, omnesque conveniunt, eum in Assirica ortum habuisse , unde Tarracinam se contulit, ubi Diaconus consecratus, pro Fide CathoIica plurimum laboravit. Qua propter a Praesedio Lussurio in durum carcerem conjectus, in sacco demum inclusus, una cum S. Iuliano Presbytero in mare demersus est. Quorum Corpora a Christifidelibus inventa , Tarracinae honorifice condita sunt. De hoc S. Caesario plura leguntur in Actis M. Nerei, & Achillei apud Surium II. Ejus postea Corpus in Urbem translatum in Ecclesia ejus nomini dicata in via Appia collocatum fuit. Haec via ita dicta est ab Appio Claudio Censore, qui eam ad Capuam Urbem usque stravit, & munivit; aliique deinde montibus aequatis, vallibusque erectis, ut facilius iter redderetur , Brundusium usque in Calabria extenderunt. Singulis mille passibus, milliariorum numerus in columella caelatus inter longum marmoreorum sedilium ambitum legebatur. Quae licet ad nostrum susceptum opus non attinere videantur, ut Plerumque nobis accidit, porro extra rem non est . egregias aliquando laudes, &

345쪽

32 Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilic.

magnificentias Urbis nostrae triumphantis commemorare. Existimat Martines lus S. Caesarii in Palatio fuisse antiquum sodalitium juxta Palatium Lateranense, de quo Anast sius loquitur, dum in Vita Leonis IV. inquit Ea in Monasterio S. Caesarei, quod ponitur in Palatio, fecis oec. Ex quo erronee hujus cognomen deductum opinatur. En verba praefati Martinelli b) S. Caesarei Orarcirium , quod ponitur in Monasterio

ad Corsas se idem cum S. Caesareo 'ud x xsum viae Appiae eon- sat ex Bibliotbeearii verbis in Leone IV. Monasterium Corsarum, quod juxta Basilicam B. Xisti Maruris , atque rini eis sῖum es M. Resauravit S. Caesarei in Palatio Temptam , diversum a S. Caesareo apud S. X sum cognominatum improprie in Palatio.

Ex quo apparet Martinellum arbitrari duas extiti me Eccle-sas S. Caesarii, unam via Appia ad Corsas, alteram S. Caesarii in Palatio cum Coenobio, in quo, ut narrat PancirOlus si , plures degebant Monachi, qui, cum anno i 87. Orientis Imperatores a Catholicae Religionis Fide ad pestiferas Haereses se contulissent, ab illo Imperio expulsi, exteras adire regiones fuerint coacti. Quapropter a Romanis Ponti fieibus henigne recepti , Ecclesiam cum Palatio ad Coenobium aedificandum satis apto obtinuerunt. Quod uberiorihus redditibus amuens, unum ex viginti privilegiatis Monasteriis constitutum est: ejusque Abbates Summo Pontifici sacrum solemniter peragenti adnabant, ut distincte onuphrius Panvinius testatur ε . Diversimode tamen a Martinelio Nardinus opinatur si . --lidisque rationibus, brevitatis gratia praetereundis, asserit, unum tantum fuisse Templum S. Caesarii; antiqua enim denominatio in Palatio proximitati Caracallae Palatii tribuenda illi videtur propter rudis antiquitatis errorem, quae superborum aedificiorum reliquias Palatia nuncupabat. In hoc proinde S. taesarii Templo, ubi ejus Corpus jac bat

346쪽

bat, apud Baronium reperimus Moniales Graecas ejusdem Sancti brachio Divum Annonem Coloniensem Episcopum, tune in Urbe anno circiter toro. commorantem decorasse , quod postea Coloniam detulit, ut in actis ejusdem Annonis habetur expressum n . Deinde octoginta post annos, cum D. Bernardus hoc Coenobium inviseret, ei Moniales Martyris dentem impertire cupiebant, cumque avelli non posset: petendus humiliter, inquit Sanctus Abbas, a S. Maityre, ideoque multis ad eum precibus effusis, vix tactus a D. Bernardo ex maxilla sucile amotus est. Coenobio vero a Monialibus potast reIicto, locus ille ita desolatus remansit, ut nullum nec Monalterii, nec Palatii vestigium appareret. Exinde Ecclesia diruta, Corpus hujus Sancti Martyris translatum est in Basilicam Heleni a. nam, Ο dictam alio nomine S. Crucis ad Hyerusalem in agro Sesseriano, ubi hactenus religiosissime asservatur. Ut idem tamen Templum facilius restauraretur Leo X. inter Cardinalium titulos illud annumeravit, teste Paneirolo Hoc vero executioni non demandato, nec in pristinum decorem Ecclesia redacta, Sixtus V. titulos praefinite reducens, illum inter caeteros abolevit, ut in ejus Constitutione I. Clemens tandem VIII. antiqui hujus monumenti misertus, gloriosique S. Caesarii memoriam cupiens renovare, eamdem antiquistimam hujus Sancti Ecelesiam jam vetustate collapsam, de inter vineta, vepribus, situque obductam jacentem, fbelicitera sundamentis restauravit, ornavitque . De qua etiam Cardinalis Baronius r in suis Annalibus in Vita Sergii I. sermonem habet . Idem Clemens VIII. rursus eam titulo, quo Sixtus V. orbaverat, insignivit, eo, quo S. Vitalis Ecclesia pene collapsa decorabatur, sublato. Quamobrem licet nostra filialis S. Caesarii Ecclesia in

347쪽

De Filialibus Ecclesiis ejusci Basilic.

in Regione Areolae, vel prope Undam, ut superius dictum, suppressa fuerit, ac Templo Divi Pauli in Arenula unita, illustris tamen gloriosi hujus S. Martyris Caesarii memoria in alma

Urbe perseverat.

CAPUT XX

De Elelesia S. Rexussim de Aremti . SI monumenta reliqua titulorum veterum Ecclesiarum, ubi eorum crebra mutatio incidit, perinde asservata fuissent, ac retentae sunt memoriae hujus Ecclesiae S. Benediisti de Arenula, facili negotio praedicti tituli invenirentur, atque digererentur; nec nobis tanti esset Iaboris hanc pertexere tra- istationem filialium Ecclesiarum Basilicae S. Laurentii in Damaso. Et quidem apud Scriptores omnes Urbanarum Eccle-sarum expresse traditum habemus anno is 8., Paulo III. Pontificiam Sedem obtinente, erectum fuisse ibdalitium ad excipiendos peregre advenientes, & invalidos. Cum vero augeretur in dies hujus sacrae institutionis publica utilitas. & existimatio, Auctore Crescentio Silva Sacerdote Senensi, quemadmodum testatur Camillus Fanuccius sin praedicto sodalitio attributa fuit Ecclesia S. Benedicti de Arenula, quae tunc temporis insignita fuit Augustissimae Trinitatis nomine, dicta a Ponte Sixti, ut ab aliis in Urbe Ecclesiis Sanctissimae Tria didicatis discriminaretur, ac propter ejusdem Pontis propinquitatem, cum antea Ianiculensis vocaretur, quoniam aditum sterneret ad ascensum JanicuIi Montis, qui hodie Montorius nuncupatur . Vocatus item fuit Aurelius ab Aurelia porta, cui hodie a S. Pancratio nomen. Constructus quidem antiquitus ille Pons fuit ex quadrato marmore ab Antonino Pio. Sed civilium bellorum occasione multis partibus fatiscens, per aliquot saecula dirutus, effractusque , resectus demum a

348쪽

Sixto IV. appetente anno Jubilaei i 7s., ab eodem Pontifice

Sixti nomen accepit.

In sacris Visitationibus Urbani VIII. sequens documentum

reperimus: t) AHesiam Sanctissimae Trinitatis Peregrinorum , alias. etiam hospitalis Sanctia ae Trinitatis Convalescentium , in rugione Aremdae. Olim erat Paroebulis sub invoeatione S. Benedicti, dependens a Colleriata S. Laurentii in Damaseo, Clerieis faecularibus conferri solita, sed Paulus PP. IV. Curam suppressis, or finitimis Paroebialibus S. Salistoris in Campo , ct n. Vincentii, ct Anastasii de Arenula , ae S. Salvatoris in Unda distribuit, atque Ven. Arebiconfraternitati sub Mysteris Sanctissimae Trinitatis militanti coincessio, ut per ejus literas

anno I 18.

Arenulae nomen huic olim Ecclesiae impositum ab Urbana regione ejusdem nominis, ubi est condita, affirmat Petrus Martyr propter arenulas, & sabulum circa ea Ioca stagnantis Tyberis, & ad ejusdem ripas relictum, atque depositum; αcommune quidem est hoc nomen aliis item Ecclesiis, quae locatae sunt in eadem Urbana regione. Fuit alias haec eadem Ecclesia appellata a S. Benedicto Scotorum, ut traditur a Martinet lo ex auctoritate Grimaldi a Familia Scotta a Scotti enim erant Barones Romani. Fuit etiam antiqua Urbis Abbatia relata a Panvinio. Confirmatum fuit hoc seda litium a Pontifice Pio IV. anno isso. , auctumque titulo Archiconstaternitatis, ut eidem conjungi possent alia sodalitia, quae sorte erigerentur extra Urbem. In ejusdem Pontificis Bulla legitur, annuos proventus hujus sodalitii non excessisse tunc temporis quindecim nummos aureos, postea vero piorum hominum largitionibus sacro aere collatis admirabiles sumtus ad pia opera exhibuit: ex quo licet agnoscere divinae Providentiae opera, quae ab exiguis initiis ad immensam amplitudinem multa perduxit, ut nimirum

eidem accepta reserantur eorumdem operum incrementa omnia. Hoc

349쪽

328 De Filialibus Ecclesiis ejus d. Basilic.

Hoc idem sodalitium, ubi olim vetus Ecclesia S. Benedicti

de Arenula colebatur, a fundamentis erexit Ecclesiam aliam multo ampliorem . Sc elegantioris formae, cujus structuram

absolvit anno IGIq.' Ara maxima est sub invocatione Sanctissimae Trinitatis,

cujus Mysterium ampla coronide, ac quatuor columnis marmoreis circumdatum ibi veneratur ; opus eximium graphicea Guido Rheno coloratum . In Sacello ad latus dextrum recolitur Imago B. Mariae Virginis. olim existens in pariete Domus Gentis de Capranica. ut testantur Martinellus, sa) MPanciresus. Auctoritate Sixti Papae IV. huc translata die ri. Julii 11si. Camillus Fanu eius testis est hanc essigiem locatam olim fuisse in muro' posterius adjecto aedibus Gentis delia Valle , & quidem profano in loco, eamdemque multis, clarisque miraculis excelluisse. Fuit consecrata haec Ecclesia anno i sis. per Cardinalem Mutum Episcopum Uiterbiensem . Celebrant in ea quotidie Cappellani plusquam quadraginta amovibiles ad nutum, menstrua mercede conducti, quorum pars apud Ecclesiam degit, reliqui vero extra, & ex commorantibus in ea plures onus habent audiendi Consessiones Convalescentium, & Peregrinorum.

In signum obsequii, & dependentiae erga nostram B slicam veluti Matricem Archiconstaternitas haec. die festo SS. Laurentii, & Damasi, Sacerdotem mittere tenetur, qui divinis ossiciis, Ecclesiaeque Ritibus intervenit. Gemit insuper hoc sodalitium, ut traditur a Pancirolo, plurima aedificia eidem Ecclesiae adjuncta ad usum No comit Peregrinorum,& Invalidorum, sive Convalescentium, quod hodie ad praeclari aedificii formam est redactum; continet enim diversa ampla, ac oblonga dormitoria, in quibus Peregrini masculi a foeminis seorsim recipiuntur, & diversa coenacu Ia. Mulieres nobiles gubernio praepositae mulieribus inserviunt, quae ibi per tres

dies

350쪽

Caput XXV. 329

dies hospitantur . quibus eIapsis, dimittuntur cum eleemosyna. Divina quidem Providentia adeo se propitiam praestitit huic sodalitio, ut quemadmodum testatur Camillus Fanuccius sa anno Iubilaei is s. idem No comium hospitium, & cibarium exhibuerit plusquam centum millibus omnis nationis, sexus, &qualitatis mortalium; anno vero iso o. millibus etiam trecentis,

quin & quandoque acciderit ibi quatuor , ct quinque hominum millia in dies singulos excipi . Iis vero omnibus e sacro ritu abluti pedes, collata cibaria, atque alia ad sustentandam vitam necessaria, ministerium hoc exhibentibus Viris praecipua Urbis hujus nobilitate fulgentibus. Hoc in Nosoco-mio sequentes visuntur Epigraphes: S. milippo Nerio

Cujus consilio, atque opera ebieonfraternitas Sanctissimae Trinitatis instituta es. Clementi VIII. Pont. Max. d Xenodoebium paterna ebaritate inmiserit, singularique liberalitate sustentaverit Sodalitas opportuna ejus ope conservata

Uibano VIII. Pont. Max. Caelestis humanaeque rei distributori liberalissimo , quod anno Iubilaei apertis utriusque munificentiae nisis Xenodocbium . Me aere plurimo juvit, nova supellectile auxis, praesentia D pius illuseravit, Sodalitas grati animi monumentum posuit. Innocentio X. Pont. Max. Qia insigni ejus liberalitate di illimis Xenodoctii temporibus vetus in exeipiendis Peregrinis mos , ω laus retineri , atque orere potuerit Beneficii monumentum Sodalitas posuit anno Iubilaei Isso. Alexandro Peretto S. R. E. Card. Montalis Reeeaneellario bu-jus Xenodoctii Patrono , euius interea inopiam ingenti suppe-T e ditato

SEARCH

MENU NAVIGATION