장음표시 사용
351쪽
De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilic.
ditato aere, saepe ae subinde levavit, ut suae fructum munimentiae communi Peregrinorum Moisio largiter impartitum, cum toto terrarum Orbe communicaret , Sodalisas ad grati animi tes/ficationem posuis anno I 6 26.
De Eeelem S. Pauli de Arenula .ETsi antiquissima Ecclesia haec habeatur. a multis qui
pe retro saeculis excitata, sub eodem tamen titulo perseverat, nec aliis obnoxia fuit mutationibus quam Dominiis diversorum sacrorum ordinum, quorum Religiosi Viri successive in ea commorati sunt, ut in serius constabit. Ad ripam Tyberis sita est in via Coriariorum; & de hac meminit Martinellus, dicens: b Fama fert nuncupatam fuisse Sancti
Pauli Sebolarum, erat autem Parocbialis sub titulo S. Laurentii in Damasio, ω intra ejus fines extructa erat Aelesia S. Caesarii, quae anno 1172. in Cappellam redacta fuit, super quam Laici habitabant.
Communis sacrarum antiquitatum Scriptorum de Urhe opinio est, in locum ubi haec Ecclesia visitur, Divum Paulum venisse ad instruendos quos Christianae Religioni identidem initiaret, utpote in partem valde remotam Urbis. semperque exigui incolatus: exinde Regio haec Divi Pauli Schola est vocata, ut constat ex M. S. antiquis huius Ecclesiae . quamobrem stus eidem Apostolo dicatus, Templumque hoc sub ejus invocatione fuit erectum. Hujus Ecclesiae Paraeciam Clemens Papa vli I. suppressit ;cum enim providentissimus hic Pontifex, occasione Apostolicae Visitationis Ecclesiarum Urbis compertum habuerit, nonnullas filiales Ecclesias Basilicae S. Laurentii in Damaso non tantum restauratione , sed & renovatione indigere . aliasque adeo tenues, propter imminutiones, quas passae fae-
352쪽
rant, habere redditus, ut ob earum inopiam ad sese in pristi
num decorem restituendas vires non sufficerent, alias vero ma
le se habentes ob adiacentium aedificiorum structuram quodammodo obrutas, & compressas fuisse, ut ad decentem formam reddi nequirent: his, aliisque de caussis sua perpetua, ut inquiunt, in forma Brevis Constitutione, sub datum Romae sub Annulo Piscatoris die 11. Septembris r 1sq. Pontificatus anno
III. octo ex S. Laurentii in Damaso filialibus Ecclesiis supprestit,
harumque curam Animarum ad proximas Ecclesias transtulit, ut infra agendo de reliquis septem ostendemus. Concessa, deinde suit Ecclesia haec PP. Re formatis Ordinis Discalceatorum S. Augustini die r7. Novembris anno Issq. a
R. P. D. Morra Uicario dictae Basilicae, specialiter ad hoc a Cardinali Montatio ejusdem Basilicae titulari electo: ut in Instrumento per acta Antonii Mainardi Notarii Capitolini die. annoque praedictis. Hi autem Religiosi jura sua postmodum cesserunt Fratribus Tertii ordinis S. Francisci pro Natione Sicula, Apostolica Auctoritate interposita, ut per acta Tullii
Notarii Capitolini die et 8 Februarii i yis., qui hujus Ecclesiae, atque Domuum, aedificiorumque illi adiacentium possessionem adepti sunt. Pro qua concessione iidem Fratres Tertii ordinis solvere spoponderunt Fratribus Reformatis, ut supra, scuta quatuor millia, & octingenta, quae fiderunt vere soluta die io. Januarii Ara maxima Divo Paulo est dicata, hujusque Apostoli in praecipum sestivitatem Converso celebratur, quae in sublimi Tholo depicta cernitur. A latere Evangelii est Altare B. Virgini Mariae dicatum, in quo reposita est Imago ejusdem Sanctissimae Virginis in muro depicta, quaeque antiquitus erat
post ingressum Ecclesiae a parte dextera, illuc translata Occasione miraculorum, quae huic Imagini accepta reseruntur. Festivitas recolitur secunda die Dominica mensis Maii, ea quippe die coepit miraculis coruscare, ut antiqua hujus Ecclesiae mo
353쪽
De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilici . . CAPUT XXVII.
De Ecclesia S. Anastasii de Aremia.
UNico Divi Anastasii titulo Ecclesia haec in Urbani Pa..
pae III. Bulla nuncupatur; duobus vero in praesentiarum insignitur , nempe Sanctorum Vincentii, Anastasi, multisque ab hinc saeculis hoc accidisse videtur rcum apud omnes etiam vetustiores Romanarum Ecclesiarum Scriptores, Sanctorum Vincent ii, α Anastasii Arenulae, vel quorum nomine donetur eo vel maxime, quia hi Saneli communiter se ab Ecclesia simul venerationem krtiuntur eorumque festivitas eodem die celebratur, atque in Urbe aliae duae insignes admod9m extant Ecclesiae nominibus illorum Sanct rum pariter decoratae, altera ad Aquas Salvias, alia in Trivio, quamvis inter utriusque Martyrium plusquam tercentum fluxerint anni; siquidem testante Baronio sis Divus Vincentius Oscae in Hispania ortus, sub Daciano Praeside anno Io 3. Valentiae passus est; Sanctus vero Anastasius Natione Persa Caesareae Palestinae sub Rege Costoa anno st7. Sita est haec Ecclesia in Regione Arenulae supra Tyberim anno I FI 3. , regnante Leone X. . Vetustate labens. Societati quorum concessa fuit, qui, ut ait Camillus Fanuccius se . prius in Ecclesia S. Ludovici Gallorum convenerant, ubi Sacellum hahebant sub invocatione Sanctissimae Anniniciationis Beatae Virginis, ex quo ad hanc in perpetuum obtentam transmigrarunt Ecclesiam, ipsamque reaedificarunt, ac instaurarunt, ut supra ejusdem ostium posta testantur sequentia verba:
me Templum vetustate collamum Coquorum Urbis Soeietas restaWaPit.
Ecclesia ipsa est adhuc Parochialis,& filialis Baslicae S. Laurentii
354쪽
rentii in Damaso. Intuitu vero Beneficiorum, quae ut diximus eidem Ecclesiae Coquorum Societas praestitit, concessa ideo fuit Societati praedi Aae singularis facultas providendi de hujus Paraeciae Presbytero Curato a Paulo UL per literas Apostolicas signatas Romae duodecimo Kalendas Maii anno 1137. Reservata tamen confirmatione Eminentissimo Cardinali vicecancellario pro tempore, veluti nostrae Basilicae titulari praevia
approbatione Curiae Eminentissimi Cardinalis vicarii, ut
Maximam haec Ecclesia redolet antiquitatem, tribus enim discriminatur interioribus porticibus seu, ut inquiunt, navibus, cum columnis lapideis, quae concameratum fastigium fuleiunt. Nunc Ecclesiae Facies non eadem est, quam praeteritis saeculis ostentabati in restauratione illi siquidem immutatae unicum ostium superest, nec in medio interioris porticus vestibulo, sed in sinistrae Iatere. Ara maxima habet pro Icone Imaginem Sanctissimae Virginis Annuntiatae in muro depletam cum coronide, marmoreis columnis suffulta, & Imaginibus hinc inde Saeustorum Vincentii, & Anastasii. Altare est sub emyciclo, sive Tribuna, opere fornicato, & picturis ornato. In capite navis lateralis ad portam dexteram conspicitur Altare sub invocatione Sanctissimi Crucifixi, cujus imago in Cruce sculpta, ac decenter ornata pro Icone inservit. In capite porro alterius navis ad sinistram est Altare sub invocatione Sanctissimi Salvatoris, cujus Imago in parva tabula graphice colorata, ut tradunt, opus est praestantis opificis Raphaelis de Urbino . Constatres recurrentem diem festum Deiparae ab Angelo salutatae colunt eximia pompa, nec impari Religione. CA
355쪽
334 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilici
De Eeclesia S. Bariboloisaei a Domo Iobannis Gagetani.
Um haec Ecclesia S. Bartholomaei describatur in Bulti
. la Urbani III. post expositas Ecclesias Regionis de 4 Arenula, atque nunc primum ante illas numeretura quae sitae sunt in Foro Iudaico, ita dicto, ex adiacente JudeOrum Statione; hujusmodi positio Clampin' , caeterisque marnuscriptorum Auctoribus, fundamentum praebuit putandi, quod longo temporum ambitu hujus Ecclesiae titulus iuerit permutatus, ipsi imposito titulo S. Leonardi, quae postea, cum jam vetustate fatisceret, destructa fuit. Animarum cura, ipsi alias annexa, partim ad Parochialem Ecclesiam S. Mariae in Publicolis, partim ad alteram Parochialem S. Mariae de Planctu translata juxta mandatum superius enunciatum Clementis Papae VIII. Ex Codicibus Visitationum Eminentissimi Urbis Vicarii anno constat, Ecclesiam hanc S. Leonardi, Pauli
Papae U. aevo, solo aequatam fuisse. Martinellus Templa in Urbe obsoleta referens, haec habet: e) S. Leonardi prope Aedes de Sanctaeruce exisimamus fuisse Templum, quod Lapicidae possidebant Q quodque fuit solo aequatum pro Fa
brica Palatii Patritiorum, nune de Cosagulis tempore Pauli V.
Resert Fanuccius b anno 11s s. die 8. Septembris institutam fuisse Romae Constaternitatem Statuariorum, & Lapicidarum hosque obtinuisse a Clericis Minoribus Regularibus Ecclesiam nuncupatam S. Leonardi prope Forum Iudaicum dependentem ab Ecclesia Parochiali S. Agnetis Fori Agonalis. cum onere solvendi singulis annis cereum librae pondo, in proprietatis, & dominii recognitionem; ex quo recte deducitur hanc S. Leonardi Ecclesiam fuisse filialem , & dependentem
356쪽
Basilicae S. Laurentii in Damaso, concessam eisdem Clericis Regularibus, quando iidem aliam S. IIgnetis pariter nostram filialem obtinuerunt, cui veluti digniori subjiciebatur S. Leo nardi Ecclesia. Quamobrem cum hanc non reperiamus inter praefatae Basilicae filiales commemoratas, admodum facile judicatu est, etiam ex congruitate situs, ipsam fuisse, quae in Bulla Urbani III. dieitur S. Bartholomaei a Domo Johannis Gagetani; cum enim dependeret Ecclesia S. Leonardi ab alia pariter filiali, proximum veritati ducimus, ipsam quoque antecedenter fuisse S. Laurentii in Damaso filialem. Caeterum ex pluribus documentis, praesertim, ut ajunt, Instrumentis, apparet Ecclesiam S. Leonardi fuisse filialem dietae Basilicae. At in Bulla Urbani III. nulla legitur Ecclesia ejusdem tituli: exinde videtur ex proximitate aliarum filialium, hanc S. Bartholomaei Ecclesiam temporum ambitu nuncupatam esse S. Leo- nardi; & haec quidem solummodo documenta ex fide dignis Scriptoribus eruere nobis licuit. Non arrisit alias adjicere conjectationes incertae, dubiaeque fidei , ne eruditionis
ostentandae obtentu, aditum aperiamus erronibus, qui facili negotio solent irrepere, ubi certa rerum monumenta Perierunt. CΑ-
357쪽
De Filialibus Ecclesiis ejusd Basilic.
De Helesia S. Si bani de Caeabariis.
DEnominationem de Cacabariis huic Ecclesiae impositam colligimus ex Visitationibus Urbani VIII. , Ita appellatam reor vel ex ejusdem situ, in quo nempe nonnullae aliae Ecclesiae existentes hac eadem voce de Ca-cabariis designantur; sive ex aliqua nobili Familia cognominis hujus , quae ipsam condiderit, uti censet Martinet lus ); vel tandem, ab illis, qui Cacabos conficiebant, quique Cacabarii nuncupantur, in hae Urbis Regione simul commorantibus. Sic nostra hac tempestate conspicimus viam, quam vocant Peregrini , aurifices , & globulos praecarios , quos Coronas a Pellant, conficientes, incolere: quod quidem multis aliis artibus antiquitus in more positum erat, quae nunc non amplius in unica via collectae, sed sparsae per Urbem reperiuntur. Ecclesia haec nuncupata quoque est in Silice, ut ex Pancirolo dignoscitur t), propterea quod super altum ripae Tyberis scopulum fundata sit, ad quam nunquam suis inundationibus pertingit. Adeo erat redditibus exigua, ut cum ad Parochi congruam alimoniam non sufficeret, ejus Animarum cura ad Ecclesiam Sanctae Mariae in Monticellis sit translatae prout ex literis Cardinalis Alexandri Farne sit juxta motum proprium m sanctae memoriae Pii Papae U. sub datum idibus Aprilis anno quinto. Ex alio vero motu proprio sn , ut inquiunt , Gregorii XIII. sub datum Kalendis Februarii anno Pontificatus secundo . apparet consensus ejusdem Cardinatis Farnesii pro applicatione hujus Ecclesiae et ea tamen Iege, ut duae Cappellaniae ad Altare majus erigerentur, una scilicet sub invocatione Sanctae Mariae de Candelabro,
358쪽
a Itera vero S. Stephani, quarum collatio ad Cardina Iem Vice- cancellarium Basilicae S. Laurentii in Damaso titularem spe istaret. Concessia postea fuit Ecclesia haec S. Stephani a S. Pio V. anno is7o. Universitati Vaccinariorum, & a Gregorio XlII anno r37a. 8. Kal. Iunii, ut ex ejusdem Pontificis Constitutionibus constat. Huic Constaternitati indulgetur quemcumque, seu quoscumque Presbyteros idoneos eligere pro servitio in divinis Ecclesiae , dummodo a Vicario Urbis approbentur ,
At quia Vaccinarii sunt, qui animalium pelles perficiunt,
illasque redigunt in corium ad hominum usus destinatum; isti, qui consulatum, ac universitatem habent, veterem S. Stephani titulum mutarunt, & Ecclesiae huic denominationem a S. Bartholomaeo Apostolo imposuerunt, ea nempe ratione dueli, quia hic Sanctus Apostolus deglubitus fuit, & ideo ipsum in Patronum,& suae artis Protectorem e Iegerunt. Ab iis Vaccinariis ingenti sumtu denuo excitata fuit Ecclesia haec cum inscriptione sequenti , ut refert Camillus Fanuccius super ostium incisa : ο Eeelem Sancti Baribolomaei Vaceinariorum, ac Sancti Stepbani in Silice MDLXX. In Ara maxima hujus Ecclesiae visitur emgies S. Bartholomaei, exprimens Martyrium ejusdem Apostoli, decenter colorata a Johanne de Uecchi, cum columnis, & coronide deauratis. Ad asservandam vero antiqui tituli memoriam a latere dextero est Sacellum D. Stephano dicatum, ubi conspicitur Imago, quae Martyrium ejusdem Sancti , lapidationem scilicet exprimit. Ad sinistrum vero aliud est Altare B. Francisco Franchi dicatum. Extenditur lacunar supra totam Ecclesiam deauratum. ac variis Imaginibus Sanctorum, qui hoc in Templo excoluntur, ornatum, ab eadem Universitate, quae ulterius , dum haec scriberemus, non exiguis sumtibus Ecclesiam istam denuo excitavit .
359쪽
338 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Bassilio
m Ecelsa S. Thomae in Capite Molarum .
N Capite Molarum antiquitus dicta, ut in Urbani III p
Bulla, nunc S. Thomae Cinciorum, vel de Cinciis appellatur haec Ecclesia. Sita est in Regione Arenulae in Cli. vo vulgo nuncupato Filialem hactenus Basilicae S. Laurentii in Damasci agnoscimus, sicque sentiunt cum Martinello , fere omnes Urbis Ecclesiarum Scriptores. De prima hujus Ecclesiae fundatione nihil nobis adest dicendum , quia de hac apud Scriptores nullam reperire potuimus notionem. Ex inscriptione in hoc Templo existente collegimus dumtaxat anno I 17 r. per Franciscum Cencium reaedificatam esse, dotemque ei assignatam. occasione vero restaurationis hujus Ecclesiae tunc forsan eidem concessae fuerunt Reliquiae, quae in ipsa asservantur, ac sub Ara maxima sunt collocatae. Inter quas insignis est illa S. Foelicis Papae. Sanctique similiter Gordiani Episcopi. αMartyris, ac S. Vincentii Diaconi. Erecta est haec Ecclesia super montem vulgo nuncupatum Cinciorum prope Aedes Gentium de Cinciis, quae ibi tria Palatia habent pro distinctis tribus Familiae Capitibus. Hic porro mons inter septem illustriores, quos Urbis moenia circumdant, minime numeratur; sed inter alios sex arte constructos Pro loci, aut temporis opportunitate, cujusmod i esse perhibetur praefatus mons. erec9us scilicet , velut antemurale adversus Tyberis immoderatam alluviem.
Consentaneum arbitramur praeclaram stirpem Gentium de Cinciis, quae a prisca nobilitate genus clarum trahit, prorsus sub silentio hie non praeterire; hoc equidem juvat ad comProbandam pervetustam hujus Ecclesiae fundationem a Cintia in
360쪽
Cenci nomen Familiae hujus mutatum non pauci affirmant, ex qua ortum duxisse Iohannem Papam X. asserit Ciacconius r , a Sede Archiepiscopali Ravennae ad Summi Pontificatus apicem evectum anno s r . Ingenita hujus Pontificis in rem militarem propensio admodum Ecclesiae prosuit. Universam enim Italiam ab omni labe Sarracenorum, qui prius Omnem Apuliam, & Calabriam devastarunt, penitus liberavit, Rege Berengario suppetias dante s), quem postea Imperato
. Ex his clare apparet quot retro saeculis Familia haec potuit excitare Ecclesiam hanc S. Thomae, cujus fundationem, dum nihil non incertum de ea reperire licet, valde utique pervetustam esse colligitur. In Ara maxima visitur Icon Sanctissimi Salvatoris, & S. Thomae, cui est dicata. Exprimitur in picturae tabula mysterium illud Sancti hujus Apostoli latus Christi Domini Propria manu tangentis, ad comprobationem nostrae Fidei. Unicum habet Ecclesia porticum interiorem sub fornice. Baptisterio caret, quantumvis sit Parochialis infantuli quippe haptizandi ad Matricem Ecclesiam S. Laurentii in Damaso de se runtur. Supra ostium legitur inscriptio exprimens esse de Jure- Patronatus Gentis Cinciae.
De Gebm S. Mariae in Capite Molarum.
ATtenta proximitate antecedentis Ecclesiae , a qua
perinde suam habet denominationem Ecclesia S. Mariae de Capite Molarum; Ciam pinus cum aliis, qui acturate filiales S. Laurentii in Damasci investigarunt, opinatur eam fuisse, cui nomen extiterit a S. Maria in Candelabro, vulgo Candelora. Quae redacta fuit in usus profanos ex vi Bul-Iae motu proprio, ut ajunt, Gregorii XIII., de qua locuti su- V V a mus