장음표시 사용
361쪽
Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilic.
mus Cap. XXIX. . ubi de Ecclesia S. Stephani de Caeabariis , quae una cum hac, de qua loquimur, associata fuit Ecclesiae S. Mariae dictae a Monticello . in enunciata Bulla Gregorii XIII. exprimitur, quod tam ipsa Ecclesia S. Mariae in Candelabro a Capite Molarum, quam alia S. Stephani ita ruinam minabantur, ut ibidem divina ossicia rite peragi non
valerent , nec . earumdem redditus ad illas instaurandas iussi. cerent : iis de caussis animarum ad eas pertinentium curam
ad Ecclesiam S. Mariae in Monticello transtulit, erigendo ibi duas Cappellanias ex redditibus suppressarum Ecclesiarum,
ut in praememorato motu proprio latius omnia reseruntur .
Assierit Clampinus i) hanc Ecclesiam olim extitisse in medio
Regionis Haebreorum . At vero videtur ea fuisse diruta , de conversa in profanos usus propter proximam Regionem Iudaeorum. Cum enim Paulus IV. occurrere voluisset abusui ejusdem Haebraicae nationis cum Christianis permixtae, Ecfamiliarius cum Christifidelibus agentis, quam pudor. & honesta vivendi ratio exigeret, nec solum nulla peculiari habitus nota ab iisdem distinetae, verum etiam prope eorumdem Ecclesias stationem suam locantis, agros item Christianorum coementis, famulisque, & nutricibus Orthodoxis utentis, tametsi id fieret honesto nomine eosdem adducendi ad veri Numinis cultum, ut constat ex ejusdem Pontificis Constitutione: nihilominus praefatus Paulus IV. u) clementius cum eisdem Hae-breis agere maluit, nec illos ab Ecclesiastica ditione repellere, exemplo Regum Galliae, & Hispaniax: verum sanxit . ut in tesseram Haebraicae originis lutei coloris tegumento Galerum
contegerent, utque attributa eisdem Privatim regione, tamquam exitioso morbo afflati, concluderentur, ubi unicam dumtaxat haberent Synagogam, dirutis aliis, distractis etiam . si quae haberent, bonis stabilibus, ejusdem nationis foeminis luteo irem velo discriminatis. Praecipit praeterea omnibus, α si gulis Christifidelibus, ne cum iisdem familiarius agant, eosque
362쪽
commessatores habeant, ludi socios, & liberorum nutricios. Ammianus Marcellinus ae I eosdem grave olentes appellat, quod cum vulgus persuasum habeat, sortassis ea etiam ratione permotus idem Pontifex, ut eam graveolentiam ab Urbe procul exigeret, eosdem privata, ut dixi, urbana regione Tyberi adsita adstrinxit. Ad hujus vero regionis firmiorem strueturam, diruta fuit haec Ecclesia S. Mariae in Candelabro a Capite Molarum, ut superius est notatum. Ex quo moti sumus, ut digrederemur ad nationem nomini Christiano infestissimam redarguendam, cujus olim constat sanguine nostri Divini Reparatoris tinctas impias manus.
APud nullum Romanarum Ecclesiarum Scriptorem hujus
Ecclesiae S. Caeciliae a Domo nobis concessum fuit aliquam invenire notionem. Clampinus de hac agens, sola haec protulit verba: y Forsan ea, quae ne es Oratorium so-eietatis S. Mariae de Planctu, in antiquis notis Getesia baee appellabatur
apud plateam Iudaeorum. Ex M. S. antiquis Archivi Laurentiani colligitur fuisse, ut inquit allegatus Clampinus, apud plateam Judaeorum Ecclesiam filialem Basilicae S. Laurentii in Damaso sub hae denominatione S. Caeciliae a Domo. Anno Societas haec Planctus erecta fuit, ut videbimus asendo de Ecclesia S. Salvatoris de Cacabariis; ac tum orat rium hoc S Mariae de Planctu sic appellari coepit, quod proximum esset Ecclesiae S. Mariae de Planctu. De hac pervetusta Basilicae Laurentianae filiali Ecclesia, ut ex Urbani III. Constitutione compertum est, distinctiores notitias, quamvis summo labore, & studio conquisitas, nobis reperire non licuit.
363쪽
342 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilic. CAPUT XXXIII.
INter filiales Basilicae S. Laurentii in Damaso tres legimus in saepe enunciata Bulla Urbani III. S. Pantaleonis titulo insignitas esse Ecclesias. Attamen unica tantummo. do remanet S. Pantaleonis Scholarum piarum nuncupata, de qua sua sede agendum erit. In summa perinde versamur dissi- Cultate circa praecisi loci assignationem Ecclesiae, de qua in Praesentiarum sumus acturi: cum neque ex Manuscriptis nobis a Clemente melicis recordationis Papa XI. datis, nec ab aliquo Auctore, qui de priscis Romanis scripserit Ecclesiis aliquam huius concessum fuerit habere notionem. Quamobrem ob Veterum memoriarum inopiam, nullus nobis de hac disserendi aditus aperitur. quemadmodum in non dispari priscarum filialium praedictae rusilicae perquisitione accidit Clampino, cujus
en verba: Ego autem puto Mnam e numero illarum fuisse, quae olim Ecclesiae S. Laurentii in Damasio tamquam Matri suberant , avulsa a Matre, re concessa praefatae Eeelsae SS. Celsi, ω Iuliani, quando in Cotilegiaram ipsa erecta fuit: praestat id credere de ista, quemadmodum denun siis aliis illi proximis eontigit.
Um a Martyrologio Romano a de nullo S. Pa-
term iverio mentio fiat acta tamen S Patermuthii commemorantur ; hinc jure merito credidit Ciam- pinus b , quod in exaratione Bullae Urbani III. in errore versatus suerit Amanuensis , nomen scilicet Patermiverit scribens pro Pater muthii nomine: hoc equidem nobis aperte contigime videtur, dum in notis, quae asservantur in Archivo
364쪽
s. Laurentii in Damaso reperimus sub hoc nomine Patermuthii fuisse Ecclesiam in ingressu Regionis Haebreorum Prope portam vergentem ad plateam Judaeorum, quae erat Parochialis,&filialis ejusdem Basilicae, ut ex notulis praefati Archivi de pro mimus. Id porro comprobatur auctoritate Martinelli se , qui de Sanctorum Mutii, & Cupi Ecclesia disserens, asserit denominandam esse Sanctorum Patermuthii, Sc COpretis: .En eadem hujus Scriptoris verba: Tempiam n. Muti, ct Cupi, Ailicet
Patermuthii, ω Copretis, de quibus in Marprologio die s. Jubi in Regione S. Angeli meminit laxa Leonis X., erat intra septum Haebreorum, oe solo aequato, seu profanato fuerunt translata jura ad S. Angelum Fori Piscarii, erecta ibi Cappella, quae laxatur a dicto Leone insutis derem. Erat Paroctiale, ut in libro Anniversariorum Sanctissimi
Hujus abolitae Ecclesiae redditus ad erigendam, ut asserit Clampinus, perpetuam Cappellaniam, seu simplex Beneficium appplicati fuerunt; primitus collatum asseritur hoc Beneficium Antonio Gallonio Presbytero Congregationis Oratorii S. Philippi Nerii, postmodum a Clemente Papa hujus nominis VIII. Congregationi eidem concessum, ac unitum. Hinc est, quod eadem Congregatio usque ad praesens nonnullas possidet domos, quae ad istam spectabant Ecclesiam. Cardinalis Baronius d hujus S. Martyris acta se Iegisse testatur in veteri Codice Basilicae S. Petri in Vaticano; Iohannes
Baptista Mari acta Martyrii hujus Sancti, & SS. Copretis, MAlexandri fuse descripsit cum notis, editaque sunt Romae
365쪽
344 Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilie. CAPUT XXXV
De Eeelesia S. Salvatoreis de Barunctis.
SAnctissimi haec Salvatoris Ecclesia olim de Barunchin,
suit postea denominata S. Salvatoris in platea Judaeorum , apud Salsamentarios , vulgo Pinicaroli. Ejusdem situs cum descriptis jam aliis filialibus Ecclesiis convenit; propinquitatis ordine unius ad aliam in Urbani III. Bulla relata, servato. In Codicibus Visitationum omnium Urbis Ecclesiarum ε ab Urbano VIII. praeceptarum constat visitatam fuisse hanc Ecclesiam die r. Februarii 1σαλ, eamdemque olim fuisse Parochialem, & filialem S. Laurentii in Damala. Α Sixto Papa hujus nominis U. Cura translata fuit ad Ecclesiam S. Mariae de Planctu, ob quam caussam haec S. Salvatoris Ecclesia remansit in statu saepticis Beneficii. Ecclesia erat valde exigua cum unico Altari lapideo; pro Icone Imago Sanctissimi Salvatoris in muro depicta conspiciebatur. Profanata postmodum tempore Pontificatus Alexandri VII., quia nimis erat proxima portae Regionis Iudaeorum, & ante fontem, pro cujus constructione demolita fuit. vigore motus proprii, ut ajunt, ejusdem Pontificis Alexandri VII. sub datum die a 3. Novembris rσ17. Clampinus hanc Ecclesam, dum adhuc subsisteret, a se conspectam esse testatur.
366쪽
De Eec a S. Salvatoris de Caeabariis.
J Ametsi haec Ecclesia diversum titulum, diversamque
sibi comparaverit denominationem, est adhuc ParOchialis, S: filialis dependens a Basilica S. Laurentii in Damaso. quam in Matricem, & baptismalem agnoscit. Nunc vero S. Maria de Planctu appellatur, de qua ait Martinet-Jus: t In Ralane . enulae , in platea Judaeorum apud DD. de Cinciis, olim S. Sal toris. Quod ad denominationem spectat obsoleti hujus Ecclesiae de Cacabariis tituli, nihil a nobis modo dicendum superest, cum satis ea super re, ac de Cacabis fuerit observatum, ubi de Ecclesia S. Stephani de Cacabariis. Nec proinde abstinere possemus a commemoratione temporis, quo haec Ecc Iesia, antiquato veteri titulo, vocari coeperit S. Maria de Planctu.
Cum in via hujus vetustae Sanctissimi Salvatoris Ecc Iesae duo hostes, ut inquit Pancirolus b), obviam sibi invicem irent, alter ab alio viam postulavit, cumque neglectum se vidisset, furore captus ad versario pertinaci mortem intulit: hinc propter impatientiam, & iram unius, nec non perfidiam, aeternamque alterius damnationem Dei parae Uirginis Imago in pariete ibi deripicta lacrymas effudisse fertur, quae postea non modica VC-neratione ad propinquam Ecclesiam parochialem Sanctissimo Salvatori, ut diximus, jam dicatam, translata fuit: hac siquidem occasione relinquens titulum San RisIimi Salvatoris, coepit denominari S. Maria de Planctu. Cum autem magna esset erga hanc sacram Imaginem populi devotio, & parva esset Eccle-sa, nec non rudi forma extructa, ex eleemosynis funditus, ut modo apparet, reaedificata fuit; quem sacrum in locum solem
ni processione die r. Maii pietas Fidelium dictam detulit Imaginem, sub qua in marmore sequens legitur inscriptio:
367쪽
3 6 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilici
Hane Dei Genitricis Imaginem lacomantem die decima Ianuarii Is is . Paulo III. Pont. Max. Nicolaus Acciuolus Florentinus, 'manu ue Patritius in hunc locum proprio
sumptu transferendam, Ornandamque curavit.
De prisci tituli hujus Ecclesiae mutatione idem amrmat Camillus Fanuccius si , ac etiam nobis valde probatur ex Codice Visitationum ab Urbano VIII. praeceptarum ubi habetur in Visitatione habita die secunda Novembris i σχ . sacram Dei parae Virginis Imaginem in vicina porticu fuisse lacrymantem repertam, atque ea de caussa in hanc Ecclesiam translatam; exinde mutato titulo Sanctissimi Salvatoris coepit denominari S. Maria de Planctu. Petrus Martyr , quae sequuntur , de eadem Eccle-sa scripsit: mcata etiam es in Caeabariis, ut eodem tradisur insignita regnomine familia butus appellationis , quae eamdem Ecclesiam eondiderit, ae postea nuncupationem a Planctu sortita est, quoniam quae in ipsa Ecclesia nune Imago visitur, antea in ima publica cernebatur ita, tibi ad multos dies lae mas essundere visa est.
Non habet ostium haec Ecclesia iuxta aliarum usum e conspectu Arae maximae, sed in lateribus . Pro Icone eadem
Sanctissimae Dei Genitricis Imago in ipso Altari majori conspicitur. Reliqua Ecclesiae Altaria sunt duo in lateribus posita.
368쪽
DE Ecelem S. Mariae de Caeabariis.
EGimus supra de aliis duabus Ecclesiis, quae de Cacabaia
riis appellationem sortitae sunt; & praeter ea, quae ad cognitionem huius denominationis attulimus in capite de Ecclesia S Stephani de Cacahariis. addimus hic originem ejusdem significationis aliam allatam a Nardino l), ut nempe ea fiat appellatio a Cacabo vase noto ex quo Cacabarii dicuntur hujusmodi vasorum artifices, qui olim iuxta hanc Ecclesiam suas ossicinas habuerint , quemadmodum hodie easdem habere cernimus in Foro Agonali,& in aliis Romae Regionibus. Longo annorum ambitu antiquata deinde est,& subinde commutatus etiam titulus S. Mariae in titulum S. Blasii; sic enim appelIata fuit, quando eadem Ecclesia fuit concesta Propolis anno Iss . , ut resert Panci rotus na). Translata autem fuit eo tempore procuratio Animarum , & sacra administratio ad usum
populi ab hac Ecclesia ad pr imas alias Parochia Ies. Instituerunt ibi commemorati Propolae sodalitium distinctum a Societate Regalteriorum s ut verbo utar Martinelli J . & quoniam Patronum habent S. BIasium. idem nomen Ecclesiae indiderunt, ibique ejusdem festivitatem concelebrant. Asservatur tamen titulus antiquior S. Mariae , cujus Immaculatae Conceptionis dies ibidem celebratur , testante Pancirolo, quod confirmatur a Petro Martyre Fellino, & Martinet Io, cujus verba restero n): Templum S. Blasii de Cacabariis, quod
a Familia Gmana sie dictum aliqui arbitrantur ; eredimus dicendum de Casa Marii. Fuit Disae. Mariae dicatum , licer Societas Regatu
369쪽
3 8 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilici
De Eeelesia S. Benedicti de Clausura.
DIruta haec Ecclesia fuit tempore Alexandri Papae
hujus nominis VII. ad amplificandam plateam e comspectu, α ante Ecclesiam S. Caroli de Catinariis, cui unita fuit cura Animarum hujus Paraeciae ad usus pros nos redaetae, de cui, ut Pancirolus testatur , adjuncta pariter fuerat cura Animarum Paraeciae S. Martin i de Panarella Martinellus de Templis Romae obsoletis disserens haec habet: DI Sanctus Benedictus in Clausura , vel in clauseti reperimur in Bonifatii M. Bulla: At in Leonis X. laxa in 'gione Areolae , μο Denulae; In libris Sacrae Visitamnis constat esse Parochialem sub titulo S. Ginentis in Damas. Credimus esse quod colimus apud S. Carorum
Nuncupata pariter fuit haec Ecclesia S. Benedicti ad Catianarios; cujus denominationis originem inserius pertractabimus, dum nobis erit sermo de Ecclesia S. Blassi Arcariorum, nunc S. Caroli de Catinariis.
De Eeel a S. Maraini de Panareta.
NUllibi reperitur ratio denominationis de Panarella
huic Ecclesiae impositae, nec ullus perscrutator Templorum in Urbe obsoletorum eam commemorar. Attento tamen ordine, & situ videtur nunc esse Ecclesia, quae dicitur S. Martinelli in Platea Montis Pietatis. in Regione Arenulae posita ; hoc nimirum aperte constat: praeter
enim auctoritatem Clampini sp), & M. S. Archivi Laurentia-
370쪽
ni, & a Clemente XI. san. mem. nobis tradita, legimus etiam in saepe allegatis Codicibus sacrae Uisitationis hanc olim Ecclesiam fuisse Parochialem, & filialem S. Laurentii in Damasio. Clemens hujus nominis Papa VIll. Animarum curam eidem Ecclesiae abstulit, ut per Constitutionem superius citatam apparet in Cap. XXXVII. agendo de Templo S. Pauli de Arenula; postremo tempore Pauli V. Summi Pontificis Archiconstaternitati Doctrinae Christianae cor cesa stir, concessumque privilegium aggregandi Constaternitates ex omnibus orbis Regionibus , ac typis mandandi libellos Doctrinae Christianae , quos olim Cardinalis Bellarminus promulgavit per Bibliopolam sibi bene visum cum privarione, quoad alios omnes, ne audeant illos typis excudere, ut patet ex literis signanter ejusdem Pauli V., Se diversorum Pontificum in actu praecitatae Vistationis exhibitis. In hoc Templo conveniunt Constatres nuncupati Operarii. eo quia hoc pietatis opus exercent, pueros quippe Doctrinam Christianam docent, auxiliumque fere omnibus Urbis Paraeciis praebent: singuli item sunt per diversas Urbis Parochiales Ecclesias distributi, & diebus festis in anno statutis simul in hac Ecclesia solent convenire,
ut statum operis, prout in universa Urbe exercetur. referant.
Habent in Protectorem almae Urbis Cardinalem vicarium pro tempore, ac etiam Praelatum sub nomine Peaesidis a Congregatione Generali electi, cujus officium ad libitum Congregationis manet.
Ex sacri Montis Pietatis Palatio huic Ecclesiae denominario
imposita est alteram a vulgo Obtinet eam ut valde parvam
S. Martinelli nuncupante ; dicta etiam fuit S Martinelli in Arenula, quia in illa Regione existebat, nec non ad Catinarios ex vasis, quae ibi conficiebantur. De prima hujus Templi fundatione testatur Pancirolus r