De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

so De Filialibus Ecclesiis eius d. Basilic.

tur, tot Sanctbrum Martyrum Corpora reperta fuerint, ut deiscem amplissimas Urnas replerent. In eis adhuc erant instrumenta Martyrii, & praecipue mucro unum ex illis sacris Capitibus transverberans, diurturna ita saec u lorum ser te a ferrugine consedius, ut pene in fragmenta reduceretur. Refert Pan-cirolus hujus rei fuisse spei latorem Matthiam Clarum ibi iunci Re florem, ex quo se haec audivisse commemorat. Haec Ecclesia Postea. cum ejus Animarum cura ad proximam S Benedicti Parochiam translata fuisset, Archiconfraternirati Doctrinae Christianae concessa est, cujus cum esset Protector Cardinalis de Medicis. qui postea Leo Papa hujus nominis XI. fuit, eam cum laqueari restauravit, ac Imagine supra Aram maximam decoravit. En verba Martinelli: s) Templum S. Martini Mon-ris Pietatis in ejus videlicet Platea anti'um , ct parvum in Retione Armulae . Auctores antiquitatum 'manarum a centum sere annis impressarum aiunt Gualterum Monaebum S. Salvatoris Reatini tempore Honorii Papae III. a fundamentis reaedificasse Templum istud.

In Ara maxima visitur pro Icone essigies S. Martini Episcopi exhibens miraculum illud, nempe cum partem clamydis Christo Domino in speciem pauperis eleemosynam postulanti Prae-huit; porro res gestae Sancti hujus Viri a plerisque Latinorum, Grecorumque sunt celebratae, videlicet Sommeno, Nicephoro,

Sulpitio Severo, Beda, Baronio, aliisque H.

372쪽

CAPUT

m Erevia S. Salvamris de Campo.

V Ulgaris omnium Scriptorum opinio est , demolitam

fuisse hanc Ecclesiam ad ampliandum aedificium sacri Montis Pietatis anno Posita erat in Regione Arenulae e conspeetu Ecclesiae Sanetissimae Trinitatis Peregrinorum, & Convalescentium: eratque Ecelesia Parochialis, ut testatur Martinellus su . Tribus distincta. ut a junt, navi-hus, pluribusque antiquis suffulta columnis; solo aequata sub Pontificatu Urbani VIII. pro dilatandis aedibus Montis Pietatis. Epitaphia quaedam alias in hoc Templo apposita resert Fr. Suvertius inter delicias Orbis Christiani. In Codicibus Uisitationum Urbani VIII. x antequam haec Ecelesia S. Salvatoris

solo aequaretur, asseritur Monachos Congregationis S. Salvatoris Majoris de Farfa Ordinis S. Benedicti Curam Ecclesiae , de totius Paraeciae gerere; redditus percipiebantur ab iisdem Monachis, exceptis illis, quibus ad congruam alimoniam Curatus, & ipse Ecelesia indigent, ibique exprimitur non obtenere baptisterium. eo quod sit filialis Ecelesia S. Laurentii in Damaso, ad cujus Ecclesiam Parochus accedit pro OIeo sancto,& benedictione Fontis baptismalis. Prope hanc Ecclesiam S. Salvatoris in Campo sub ejusdem titulo alia fuit condita adservandam,& renovandam memoriam hujus antiquae filialis Ecclesiae. Dum fundamenta eiusdem foderentur, Cardinalis Franciseus Barberinus tum Basilicae S. Laurentii in Damaso titularis. & S. R. E. Vicecancellarius primum lapidem iecit.&in impositione lapidis primarii , Stemmate Gentilitio Gentis Barbarinae ornati, in marmorea capsula inclusa fuit lamina plumbea in eisdem fundamentis posta, in qua descripta suit caussa profanationis, & demolitionis pervetustae Ecclesiae, atque in ea notatum dirutam Ecclesiam extitisse filialem S. Laurentii

373쪽

332 De Filialibus Ecclesiis ejusd Basilici

in Damaso, atque in illius locum succedere Praesentem, tunc excitandam, quae item filialis nomen adhuc retinet; & supradictam Basilicam in Matricem agnoscit. Testis est Clampinus 3 temporis sui aevo, nempe anno I sso, dum in via, quae a Platea Montis Pietatis ad praefatam Ecclesiam Sancti ismae Trinitatis ducit, foderetur , occasione instaurationis cujusdam aquaeductus aliqua veteris Ecclesiae aedificii vestigia cum sparsis humanis ossibus detecta fuisse; ex quibus evidentius fimmatur inibi dirutam Ecclesiam extitisse.

CAPUT XLI.

De Eceles a S. Barbarae.

SIta est praesens Ecclesia in via Centonariorum vulgo

Giupponari in Regione Parionis; olim erat Parochialis,& filialis S. Laurentii in Damaso, ut apparet ex Codice Visitationum ab Urbano VIII ordinatarum: nunc vocatur S Thomas de Aquino in S. Barbara, eo quod anno risOI. a Clemente Papa VIII. concessa fuerit Societati Bibliopolarum Urbis, qui tunc temporis in Patronum suum eumdem D. ThOmam Aquinatem vocarunt, ejusque nomini Ecclesiam ipsam nuncuparunt. Porro in recognitionem Dominii Laurentianae Basilicae, uti Matricis super hanc Ecclesiam tenetur Universias praedicta Librariorum cereum unius librae illi osterre sngulis annis in festivitate S. Laurentii. De fundatione hujus Ecclesiae nulla remanet memoria. Antiquior enim, quae supersit, cognitio habetur de consecratione habita, teste Panci roto a , anno raos. Leo X. inter Cardinalium titulos adscripsit forsan, ut ab aliquo restauraretur, sed essectu non secuto, similem titulum ab ea ad aliam transtulit Ecclesiam Sixtus V. Exinde ad exiguum numerum redactis animabus hujus Ecclesiae curae

374쪽

Caput XLI.

subjectis Clemens VIII. sua perpetua in forma Brevis, ut aiunt Constitutione sub datum Romae sub Annulo Piscatoris die is .

Septembris rues . Paraeciam suppressit, ejusque animas proximae Ecclesiae curae commisit, quae reformatio contigit una

cum simili aliarum septem filialium S. Laurentii in Damaso, ut supra relatum est, cum de Ecclesia S. Pauli de Arenula sermo esset.

Quamvis superadditus sit Ecclesiae huic titulus S. Thomae , adhuc tamen in cultu S. Barbarae tamquam ejusdem Ecclesiae Patronae Librariorum Universitas perseverat, cujus proinde celebrant festivitatem. Basilicae S. Laurentii in Damasci permissum est a Sacra Rituum Congregatione recitare officium S. Barbarae sub ritu duplici cum Iedlionibus propriis pro toto ejusdem Clero die quarta Decembris, in qua ejus occurrit fe-sivitas, eo quod insignem possideat Reliquiarum partem gloriosae hujus Uirginis, quae Martyrium subjit Nicomediae sub Maximino, videns inter proprios Carnifices etiam Patrem suum, cujus ex sulminis ictu scelesta anima ad inseros transmissa, quando invictae Martyris anima ad Superos evolabat. Extant ejus acta, quae feruntur nomine S. Johannis Damasceni,& Arsenii a Metaphraste edita, quae omnia Surius retulit. Societas haec Librariorum erat unita cum Impressoribus sed postmodum divisa anno rσos, ut constat per Decretum R. P. D. tunc Uice erentis per acta Spadae Notarii sub die α3. Junii. Constatres vigore statutorum ejusdem Societatis adstricti sunt quasdam pro EccIesiae administratione solvere con tributiones, nempe julium unum pro qualibet, ut vocant, balla librorum in Urbem introducta, quatuor julios pro quolibet centenario Librorum veterum emptorum, & singulorum operum, quae in Urbe typis mandantur, duo volumina exhibere.

375쪽

334 Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilici

CAPUT XLII.

De Ecelisia S. Mariae in Cr1pta Picta.

E esia S. Mariae in Crypta Picta posita est in Regio

ne Parionis vulgo nuncupata di Gratta Pinta . Traditura nonnullis Imaginem hanc Dei parae repertam suillo sub aete Campi Florae in quadam Crypta tempore, quo Ecclesia haec excitata fuit in situ ipso, ubi jam b) Circus Florae, seu Campus Florae extabat; cui hodierna etiam die Campi Florae, uti & alteri Martii Campi nomen tribuitur. Sed videtur magis consonum veritati praedictam Imaginem, cum reperta sit ubi nunc ea est Ec Iesia, delineatam fuisse in aliquo cubiculo sub spectatorum sedilibus Theatri Pompeiani, minime vero suisse effossam in acie, seu foro a Dea Flora nuncupato, hodie corrupto vocabulo Campo di more, cum nomen ipsum locum indicet vacuum sine aedificiis. Campi Florae etymologia secundum Fulvium a Ioci praestantia desumta, & celebritate, quasi a Florum a me nitate, ac Propterea non Florae, sed Floreo nuncupando. quamvis eam alii cum Martiano trahant a Flora Pompei Amasia, ut asserit Plutarchus e . Tot enim fuerunt opes, quas sibi a Romanis, Mpraecipue a Magno Pompeio comparaverat haec Flora, ut in postremo ejus vitae elogio populum Romanum haeredem sibi adscripserit , eumdemque legato adstrinxerit ad hujus Campi dedicationem, in quo propriae impudentiae infamis remaneret memoria ex quibusdam inhonestis ludis relatione indignis; at popuIus Romanus ad occultandam ignominiam persolvendi similis legati, hunc Campum ipsi dicando, Veris Deam denominavit, eam mense Majo Floralibus ludis venerans. Quidam tamen putant populo Romano donatum hunc Campum a

376쪽

Caput XLII.

Farsa illa, euius fuse scribit Macrobius historiam d , live

fabulam , appellatam volens Accam Laurentiam Meretricem , cujus Anci Martii IV. Romanorum Regis aevo amOre captus Tarusus ditissimus homo , bonorum omnium suorum haeredem eam dixit, quae postea varios Campos populo Romano donavit. Idem fere ajunt Plutarchus se),& Divus Augustinus, qui ipsam sibi divinos honores usiurpasse testatur . Haec secundum eumdem Plutarchum Flavia, secundum Uerium a Lactantio citatum f), Faula vocatur, a Flaminio Nardino e , & quam pluribus Romanarum antiquitatum Scriptoribus creditur illa Flora, quae ad tollendam memoriam tam indecorae Floralium Iudorum ab ipsa institutorum originis a Romano populo Florum Dea constituta fuit. Brevem hanc narrationem Campi Florae egimus, antiquum hujus Ecclesiae situm repraesentandi caussa, ubi de vanis Gentilium pompis, & erroribus sancta Fides triumphat, quam confirmare juvat iisdem

Lactantii verbis: b Flora eum magnas opes ex arte meretricia quaesivisset, populum Romanum scripsis baeredem: certamque pecuniam reliquit , cujus eae annuo foenore Dus natalis dies celebraretur editione ludorum, quos appellant Floralia r quod quia Senatui fugitiosum Udebatur ab ipso nomine argumentum fumi placuit, ut pudendae rei quaedam dignitas adderetur, Deam finxerunt esse, quae Floribus praesit.

Incarnata vero Sapientia, quae est flos campi ,& lilium convallium, per quam mille , & mille Virgines gloriose triumphant, dignata est Campum hunc, sacrum reddere per ibi erectam Ecclasiam, & Gloriosissimae semper Virginis Genitricis suae Imaginem, quae in quadam, ut diximus, Crypta Picta reperta est. Ignotum est, quam ob caussam a Gentilibus constructa fuerit sub hoc campo Crypta illa , quae postea Fidelium

receptaculum fuit, quando per trecentos immanissimae persecutionis annos omni super terram destituto habitaculo ad simi-

377쪽

336 De Filialibus Ecclesiis ejusd. Basilic.

Ies Cryptas confugiebant, ubi non usque adeo morabantur ignoti, ut a Christiani sanguinis avidis persecutoribus non reperirentur, de post innumeros cruciatus crudelissime non necarentur. Praedicta Imago Deiparae Uirginis inventa in hac Crypta, quae a Fidelibus oratorii sormam obtinuit nonnullaiarum Picturarum ornatu, ad hanc Ecclesiam, cui S. Mariae in Crypta Pieta cognomen attulit, translata fuit. Fundationis monumentum non superest; putat tamen Pancirolus tunc accidisse, quando Ecclesiae pacem restituit Constantinus Magnus, ideoque Salvatori ab initio fuisse dicatam. Anno sub Ara maxima reperta est inscriptio innuens ipsam anno I 3 3. consecratam fuisse die octava Decembris, dicatamque Immaculatae Beatae Virginis Conceptioni. In Codice Visitationum ab Urbano VIII. praeceptarum nuncupatur haec Ecclesia Parochialis, & filialis S. Laurentii in Damasci, ac asseritur esse de Iurepatronatus DD. de Ursinis

de Brachiano. Supra ostium majus Ecclesiae adest chorus, ad quem accedebatur e Palatio contiguo DD. de Ursinis eo tempore, quo Gens haec nobilissima ibi commorabatur. Placet confirmare ea, quae de hac habuimus verbis ipsis Ma tinelli: l Templum S. Mariae Cryptae Pinctae prope Palatium Urmnorum, se dictum a devotissima , ω antiquissima Imagine B. Mariae Virginis in C pta picturis ornata, ct miraculis clara existente, illique

Conceptae dicatum ante Cbristi annum I 3 3. Ohm S. Salvatoris nuncupatum. Verum anno r-8. Imago translata fuit ad Basilicam S. Laurentii in Damaseo. Esque de Drepatronatus Ursinorum eum Paraeeia.

De hujus sacrae Imaginis translatione ad praefatam Basilicam fuse egimus ubi de Sanctissimae Conceptionis sodalitia .

378쪽

CAPUT XLIII.

V Etustissima est haec Ecclesia,& probabiliter ex primis

Salustissimo Salvatori Romae dicatis. I emporum ambitu immutatus illi fuit titulus, Divique Nicolai appellata est, retenta tamen denominatione de Praefecto. vel de Praesectis usque in hodiernum diem ex antiqua familia similis cognominis prope ipsam jam commorante, uti putat Petrus Martyr Fellini sin): nuncupatur etiam de Medicis a propinquo Magnorum Florentiae Ducum Palatio. Concessa fuit haee Ecclesia, testante Pancirolo n , a S. Zaccharia Pontifice anno io. Monialibus huc ex Graecia properantibus, cum subortam fugerent Leonis Isauri contra sacras Imagines Persecutionem.

Anno postea isσ8. eam obtinuerunt una cum cura Animarum

PP. Ordinis. Praedicatorum Congregationis Lombardiae apud S. Sabinam degentes a S. Pio v. ejusdem ordinis, nationis. Quod comprobatur ex visitationibus ab Urbano VIII. indi istis ο . ubi habetura Ecclesiam S. Nicolai de Praesectis esse filialem S. Laurentii in Lucina s quoniam ut pluries dictum est ex una Matrice ad alteram translatae sunt 2 sitam in Regione Campi Martii juxta limites aliarum filialium Laurentianae Basilicae, olimque fuisse Monasterium Montalium sub Regula S. Basilii, nunc vero Parochialem a Monasterio Fratrum ordinis Praedicatorum S. Sabinae dependentem. Habet Ecclesia unicam navem, & tria Altaria. quorum majus in abside pos, tum S. Nicolao Episcopo est dicatum.

379쪽

D, Ecclesia S. Pantaleonis de Preuearolis.

Odscura , di prorsus ignota est origo denominationis

hujus Ecclesiae de Pretecarolis, sic enim appellatam reperimus in Bulla Urbani III. Situs tamen, nec non propinquitas nostrae Basilicae, & titulus, quem adhuc servat nobis plane suadent, ipsam eamdem esse, quae hodie nuncupatur S. Pantaleonis ad Pasquinum, ex simulacro marmoreo in angulo Palatii Ursinorum adstantis posito, de quo Romanarum nullus antiquitatum Scriptor innuit ubi nam repertum, aut a quonam ibi locatum fuerit. Vel Martis, vel Alexandri Macedonum Ducis, sive alicujus gladiatoris reputatur imaginem repraesentaste memorabile inprimis hoc simulacrum , tum propter

opificii praestantiam , tum quia ad pedes ejus assigi solebant Satyrae, famosique libelli, qui propterea Romae Pasquiruite aP- Pellari consueverunt, cujuscumque ingeniosi maledicti nuncupato auctore Pasquino. Sed ut reditum faciamus ad hane EeeIesiam S. Pantaleonis, quae hodierna die communiter dicitur Scholarum piarum, fuit ea concessa a Gregorio XU. Religioni pauperum Matris Dei Scholarum piarum, & tunc videtur translata fuisse cura Animarum hujus Paraeciae in. Ecclesiam S. Eustachii; atque ablata pariter a nostra Basilica Matrice fuit filiatio, ac praedictae Ecclesiae S Eustachii concessa. Ait Pancirolus , anno EccIesiam hanc fuisse GI- Iegiatam Presbyterorum Anglorum , quod porro inscriptio

Campanae anno ra 3. constructae demonstrat. Vetustate jam labentem ipsam reaedificarunt Alexander Savellus, & ejus uxor Catharina Muti Vitelleschi . Apud ipsam olim aperuerunt scholas ad docendum pauperes primas literas,& grammaticam

aliqui pii Clerici, quos Paulus V. approbavit sub nomine Scho

380쪽

Caput XLIV. 339

Iarum piarum, anno vero rσi7. redacti in Congregationem, prout in Brevi sub datum Romae 7. Martii anni supradicti. Gregorius subinde XV. anno et sat . hanet Congregationem in Religionem trium votorum substantialium redegit, illiusque Constitutiones confirmavit. Praeterea anno sequenti eidem Religioni omnes exemptiones, & privilegia ordinum Religiosorum Mendicantium indulsit, uti ex tribus Brevibus desuper ex-Peditis anno iσ22. patet. Haud equidem tria vota substantialia tantum emittunt praedicti Patres, sed& quartum de docendo Pueros, praesertim pauperes, superaddunt. Institutum quippe ipsorum est incumbere in educationem, ac eruditionem puerorum, incipiendo a primis literarum elementis, docere nempe Iegere, scribere, & calculare. Iis, qui pauperes nimis sunt ipsi Patres chartam, Calamos, & atramentum exhibent, atque ut Doctrinam Christianam, bonos mores, confitendi, & orandi modum ediscant, specialiter curant . Tam de mane, quam de sero Patres ad proprias usque domos eosdem comitantur . Ecclesia, quae ab hisPatribus in vetustiorem formam a funda mentis denuo fuit excitata , unicam habet navem. Altare majus Beatissimae Virgini dicatum est, ejusque Imago supra Aram maximam in muro clauso cum crystallo circumcirca pieturis decoratur . Concameratum fastigium picturis , auroque est instructum rostium majus habet ingressum per plateam nuncupatam S. Pantaleonis: duo alia habet ostia lateralia; unum versus Forum Agonale, alterum juxta Domum DD. de Maximis, in qua primo sub Nicolao V. anno nempe I ss. Typorum artem admirata est Roma: Petrus enim, & Franciscus de Maximis ambo huic operi optatam contribuere aedem. CA

SEARCH

MENU NAVIGATION