Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1831년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

i3 aprobatum est. Cum autem character signum quod dam sit animae impressum, quod deleri non potest; sequitur, quod hoc Sacramentum non si agis iterari possit, quam Baptismus ipse. Haee veteris Ecclesiae, et omnium temporum traditio fuit; neque necesse est in hoc argumento longius morari; unum adp-cimus elimque notissimum' locum ex Ep. ad Hebr. cap. VI; quem antiqui Patres passim de Confirmatione interpretati sunt. Verba Apostoli sunt . . . Ad perfectiora feramur, non rursum iacenses fumdamentum Poenitentiae ab Operibus mortuis, et fidei ad Deum, Baρtismatiam Metrinae, in Osuinis quoque manuum , ac resurrectionis mortuorum , et judicii aeterni . . . ImPossibile enim est eos, qui semel stine illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste , et Pamtiemes facti sunt Spiritus Sancti . . . et Pro Psi sunt, rursuν renooari ad ρmnitentiam ... Veteres, ut Augustinus , Ambros. , Hieronymus, Chrysostomus I eodoret. , Πορhilactus etc. hane vocem impossibile stricta et propria significatione occipiunt, et Apostoli textum ita interpretantur; quod homo, qui per Baptismum illuminatus, et manuum impositione consignatus iterum prolapsus suerit in peccatum , non possit iterum Baptismo, et ea, quae Baptismum praecedit, poenitentia renovari, aut denuo manuum impositione accepta . particeps fieri Spiritus Sancti. Haec nimirum Hebraeis inc care necesse suit, qui eum in Isidaismo crebris Bupsis malibus uterentur, saeti Christiani putabant, pari modo se posse peccata iterato Baptismo abluere, et amissum Spiritum Sanctum nova manuum impositione re perare. Si

132쪽

liaee non plene probant sensum Apostoli, proba ut tamen septentiam PauRirn. II. Sed alia nunc oritur non levis quaestio de iis, . qui ab haeresi orit schismate ad Ecclesiam redibant, quos quidem cum manuum impositione, et interdum chrismatione adjuncta Ecclesia recipiebat. Exinde ita videtur inferri posse: Si illa manuum impositio, aut chrismatio unum quid fuit cum Confirmatione; clarum est, Episcopos iu ea suisse opinione, quod Sacramentum hoc possit iterari; igno. rare enim non poterant, Plerosque, qui baptizati fuerant extra Ecclesiam, etiam fuisse confirmatos, cum ea tunc consuetudo esset, ut statim post Baptismum daretur Confirmatio. Respondemus a. ' illud nullo modo sequi, quod dicitur. Nemo Catholicorum unquam docuit, hoc Sacramentum iterari posse, id est, Confirmationem, quae vera Confirmatio esset, pluries posse administrari. Si qui Episcopi eos, qui iex Haereticorum castris veniebant, confirmandos esse judicarunt, id ex alio errore, profluxit; pulsi unt

nempe Haereticorum Sacra mentum nullum esse, Pro sanum, et contaminatum esse eorum chrisma;

neque discernebant, ut ait S. Atigiistinus Lib. IIconi. lit. Petil. c . cIVὶ, is visibile Sanctum Sa-n Cramentum , quod esse et in malis potest, abis invisibili unctione charitatis, quae propria bonO-

is rum ESt . . . Na

u.' Quod illa manuum idi positio, de qua supra dictum est, unum quid fuerit cum Sacramento Confirmationis probari non potest, neque id co

cedunt pleri que Theologi. Primum quidem illud

133쪽

extra o in nem dubitationem positum est, Apostatas ἰ tui antea legi limo ritu in Ecclesia cutili ati suerant, cum redibant, ita susceptos fuisse, ut m a. nuum impositio, aut chriamatio ad poenitentiam adhiberetur, non ud Confirmationem. Quod ad illos allinet, qui Coufirmationem extiis Ecclesium acceperant, major dissicultus est. Mald altis se Gn-

V), sentiu ut, eos ad Ecclesiam revertentes Sacramento Confirmationis suisse munitos, quia prior Confirmatio irrita censebatur, et nulla. Verunt falsam esse hanc doctissimorum virorum sententinab aliis Theologis abunde probatum evit. Nam tumetsi particulares quFdam Ecclesiae potuerint in hoc errore aliquamdiu haerere, communis tamen Ecclesiae doctrina semper fuit, quod Confirmatio in haeresi suscepta non minus valeret, quam Baptisma ipsum. Ille autem ritus, quo Haeretici conversi recipiebatiliar, mera erat caeremonia, qua Ecclesia conversos recipiebat ad poenitenti auri CL Totime JGest o p. maj. histor. de Confirm. Natalia , Germherius tom. IV cap. VIII etc.

134쪽

IDe praeeipuo nunc legis novae Sacramento agendum est, quo nihil est in Religione Christiana sanctius, nihil excellentius. In hoc inenarrabili mysterio divitias . omnes sui erga nos amoris effudit Salvator optimus; quonium non sontem tantum gratiarum hic nobis aperuit, sicut in caeteris Sacramentis, sed se ipsum nobis inserit intimius, ae Propriu nos carne pascit et consortulo Hic lignum vitae est in medio Paradisi plantatum, cujus fructus immortalitatem praestat Edeutibus: hic manna de coelo desceudens, quod omnem in s e contiuet saporis suavitalem: hic ipsa nobiscum se commiscet incarnala Sapientia, cujus deliciae sunt esse cumsiliis hominum: hic Pastor honus Oves suas pa ait Proprio cruore : hic uobiscum manet Iesus noster Omnibus diebus, ut et cibus sit peregrinantibus, et Iuturorum honorum pignus certissimum.

135쪽

. Superfluum esset humana .ratione metiri velle inuti amoris Sacramentum. Num di finiet paupercula ratio, quid possit omnipotentia efficere, quid possit suadere honorum infinita dilectioi Divinum prorsus hoc opus esti ac plus hic proficit simplex sides, et purus a labe animus , quam curiosa, et plena temeritalis investigatio. Sed neque hoc. salis est, nosse donum Dei; tota felicitas in possessione est. Beatus, qui coelestis cibi dulcedinem degustat, et

consors factus divi e uaturae, vehementius in Dei amorem exhardescit; ut totus in eo sit, quem totum' in se recipit. Hoc est enim quod amantissimus

Salvator dixit de hoc Sacramento loquens. Ioan . VI) . . . . Qui manducat meam carnem, et bibit

meum sanguinem , in me manet , et ego in eo. . . . Et iterum . . . . Qui, manducat ure, et . ipse Divet ρ ρ ter v e . a

Dubii aliquantulum haesimus, quam tractandi rationem in tam magno et dissicili argumento se qireremur. Id enim in primis curandum erat, ut

omnia recto ordine collocarentur, ne ex rerum oonfusione veritas ipsa pateretur detrimentum, Primum quidem salius visum est, omnia, quae ad sacram

Eucharistiam pertinent, hoc libro comprehendere, neque Sacrificium a Sacramento distrahere. Quis enim separare audeat, quae non tantum sibi cohaerent intimo nexu, sed quae unum. quid sunt et idem. Unum est enim divinum Sacramentum, quod a fidelibus adoratur et sumitur, et in altari osse r-tur a Sacerdotibus. , Deinde et illud cogitanti statim occurrit, omnia

136쪽

quae' vel de Sacramento, vel de S aeris et o sides Ee.clesiae . docet, a Catholico praesentiae resis dogmate

pendere, et ex hoc veluti ex sua radice exsurgere: ideoque I esse esse ut .nnte omnia praesentiae realis doctrina, sicut eam , catholica Ecele4ia semper tenuit, ex genuinis Revelationis principiis

eruatur, et contra Adverςaxiorum calumnias vindicetur. Hac parte orthodoxae fidei, quae . nos a Novatoribus maxime dividit, semel constituta, reliqua, quae Sacran .entum et Sacrificium speciatim conperinnunt, recto. Ordine sequentur, et firmissimo huio fundamento innixa is secura stabunt, et inconcussa Ita tria exsurgunt . hujus argumenti capita. o mum aget de mysterio . praesecitiae realis: secundum de Eueharistia, quatenus est Sacramentum: teriIu rade Eucharistia, quatenus est etiam Sacrificium. . Lilla. ΤΟΜ. IV.

137쪽

DE MYSTERIO PRESENTIE REALIS

de magno hoe praesenarae realis mysterio dicenda sunt, commode possunt in quatuόr partes distri l. 'Prima ipsum realis praesentiae dogma ad-atruit. tres autem , quae sequuntur, modum determinant, quo corpus' et sanguis in Eucharistia con- .lineatur. cum de modo loquimur, non intelligimus rationem ex Nicandi hoc inscrutabile mystorium, et Τlieologorum diversas, ac saepe inutiles questiones; sed eam praesentiae . rationem, quae nobis ex fide Catholica cognita est. Igitur quatuor Articulis totam hoe argutilentum complectemur, eundem Prorsus ordinem sequentes, quem Concilium τridem. Sess. XII tu suis de hoc. mysterio Decretis secutum est dati. I Ii. III et IV. ostendemus I.' quod corpus et sanguis Christivere et realiter in Eucharistia contineantur..

in corpus et sanguinem Christi.

que specie. ot sub singulis cujuslibet speciei pa

libus.

138쪽

. 3394.' Quod Christus prinens sit modo permanenti. Antequam ' has 'quaestiones 'aggrediamur, Praemittenda sunt quaedum de Haereticorum . qui hoc mysterium .impugnarunt, sententiis.

SS. Eucaristiae impugnatores usque ad Saeculi

XVI initia.

I. Nullus primorum saeculorum haereticus reperitur. qvj fidem realis praesentiae directe impugnasset. Equidem' S. Ignatius ad Smyrnenses scribens quosdam commemorat, de quibus ait. . . ae Eucham risitas , et oblationes non admittunt, eo quod is , non confiteantur, Eucharistiam esse carisem Sauis vatoris nostri Iesu Christi . . . . . Verum aptime observat Bella λω De Saen Euch. lib. I ea . IVὶ, ideo eos circa hoc Sacramentum errasse, quia de Incarnationct perverse sentiebant; nam Christum eorpus tantum phantasticum habuisse, non verum et reale commenti sunt. M Quare, Peris git idem auctor, nullus Veterum, qui de haerem sibus scripserit, hunc errorem in Catalogo posuit; is neque ullus Veterum contra illum disputatis. imorem propius indaganti facile patebit, a primis sae- eulis Patres ad revincendos Haereticorum errores. a Christi in Eucharistia praesentia, tanquam n re utrinque concessa argumenta sumpsisse. Cf. Gerberilom. XII de praesent Ch. in Luch. cap. III. II. Quis igitur non miretur Protestantium quOrundam ignorantiam , aut malam fidem, qui Uae communi veteris Leclesiae eonsensione posthabita,

139쪽

i4o ι dogma praesentiae realis saeculo'IX in Ecclesiam invectum suisse somniarunt Τ -Αuctorem assiguant quendam , Paschasium Rasbertum Cometensem Moisnachum, qui A.' circiter 83r qibrum edidit, do corpore et sanguine Domini. Nihil eerte fingi potest absurdius, quam di brum a simplici Monacho

conscriptum , et paucis humiuibus notum , subito totius orbis .fidem tu re tanti momenti immutasse, quin tam insolitae mutationis ullum appareat indicium. Sed et Paschasio ea mens non fuit, ut antiquam fidem immutaret; sed ut veram, et ubique

eonfessam Ecclesiae doctrinam exponeret ... M Ne-M sarium scelus est, ait, orare cum omnibus, et is non credere, quod ipsa veritas testatur, et ubin quα omnes uni ersaliter Verum esse fatentur . .

Opponunt Adversarii plures, eosque gravissimos saeculi IX. Scriptores, Amalarium, Rabanum Maurum, Ratriamnum , aut .Bertnamtium , et Ioannem

Scotum, qui et Erigena seu Hiberiatis dicitur. Hi omnes, Bjunt, Paschasii librum de reali Christi praesentia a ter iqsectati sunt: quo perspicuum sit, novam tum suisse eam sidem, et a Paschasio re-eens in Ecclesiam invectam, Sed non est, cur tantopere glorientur Novatores. Certum enim est, neque Rabanum, neque Amalarium, neque Bercramnum unquam in fide realis praesen tiae . Dulasse, ut ex ipsis illorum Auctorum testimoniis ad oculum demonstrarunt ex nostris multi, et eruditissimi viri.

Unum hic excipimus Scotum Erigenam, virum i vioris . ingenii, et in rebus. theologicis parum instructum, quem facile concedimus Adversariis. Ejus

140쪽

ia lucem prodiit, in pluribus Conciliis suisse damnatum. Sit ergo, quodmono Ecclesiae saeculo pri mus occumat realis praesent ae oppugnator, qui si-dem nullibi' invenit, et nullam ex nomine suo sectam reliquit. Caeteris, quos supra indicavimus, piss et 'orthodoxis viris nulla cum Paschasio circa Christi praesentiam controversia erat; et si in ejus libro qua

dam digna reprehensione iudicarunt, quod in dubio relinquimus, non erat de ipso dogmate quaestio, sed de ratione illud explicandi. Scilicet, ut scite doetis s.' Gerberius observat TOm. eit. O . VIII etu, in errant Adversarii, cum sidem quae dogma proponit, a Thecllogia; quae explicat, non salis di stinguunt. Primis saeculis fides in Ecclesiis conelusa, tuta latebat sub areani. disciplina, solisque initialis

tradebatur simpliciter et absque contentione. At saeculo nono , cum Scholae monasticae jam florerent, veluti in campum deducta est, atque inde coeperunt in varias quaestiones distrahi ingenia, et cum in re ipsa conveniretit, mullum de modo et ratione etiam occultissimarum rerum disputare. Cf. D. Mi- Ieati Doetoris Sorb notas et lyraesas. in lib. Ber

tramni de Corp. et 'Sang. J. C. Item Pemetuite deIa Eoi ele. lib. VIII Ch. 'MI. Et in primis Doctissimi et Religiosis s. viri Mabillonii Praefat. in Saee. IV ordinis S. Bened.

Saeeulo undecimo Berengarius patria Turonensis, et Ecclesiae Andegavensis- Archidiaconus impios errores sparsit contra divinum Altaris Sacramentum, pluresque impietatis suae veneno in se

SEARCH

MENU NAVIGATION