Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1831년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

suasum illis fuerit, nulla ratione certius Missam , et totum papisti cum cullum exterminari. Maluerunt enim omnia tollere, ne cum Heali praesentia etiam PermBneralem, et cum permanente praesentia etiam sacrificium admittere cogerentur. Lutherias pluribus in locis furiose invehitur in Missam Catholicorum De captio. Babyl. - De abroganda Missa Pris. De uerbis coenae etc. , eamque caudam draconis appellat, et omnium abominationum pessinam. Ut autem sciremus, quo magistro ipse blasphemare didieerit divina mysteria, non erubuit confiteri, a diabolo edoctum se fuisse, et persuasum, ut Missam tanquam cultum impietatis et idololatriae plenum aboleret. En ubi fabricata suerint illa ignita tela, quae contra Catholicum dogma vibravit novus Evangelista i Sicut diabolum Lutherus , et ita Lutherum Chemnilius, Illyricus, Brentius, aliique, qui

ad hanc sectam portinent, secuti sunt: omnes negant Eucharistiam Deo offerri posse, et debere. Cum magnum hoc et amplissimum argumentum tractandum sumimus, timor iterum mentem occupat; nam breves esse polliciti sumus, et jam ultra, quam sperabamus, excrevit operis moles. Sed moram affert et vel invitos retardat rerum abundantia et gravitas. Prodesse volumus, non novis institutis, et modernae levitati consulere. Vehementer enim dolemus , hoc nostro saeculo ita neglectum jacere Theologias studium, ut vix inveniri possit compendium, quod sua brevitate satis esset docentium et discentium usibus accomodatum. Ita ex levi com

pendiolo leviores instituuntur Theologi, qui ne id

292쪽

quidem sciunt, quaenam illa sint, quae scire oportereti Igitur, quo coepimus, pede pergimus, ad id tantum in lenti, ut non exurgat infelix operis summa, in qua aut partes quaedam deessent, aut non omnes inter se essent apte et justa proportione

connexae.

Agemus I de sacriseii Eucharisti ei existentia rII de ejus natura: III de quibusdam ejus circumstantiis i IV de ejus esseclis.

ARTICULUS I. De Sacrificii Eucharistici existentia.

OBSERVANDA.

I. Sacrificium idem est, ae sacrum factum, atque ita per excellentiam vocatur, quia est praestantissima et propria religionis actio, quae solius Dei honori de dicata est. Ex sacris litteris hanc colligere possumus . veri et proprie dicti sacrificii definitio. nem: . Sacriscium est oblatio externa facta soliis Deo, qua ad agnitionem nostrae subjectionis, et is professionem divinae Majestatis a legitimo Minias suo res aliqua sensibilis et permanens ritu mPM stico consecratur, et transmutatur Dicitur. r. ' Oblatio, ut genus definitionis indicaretur. Hoeenim ex Scripturae consuetudine discimus, tum solum adesse sacrificium, quando res aliqua sacra L-. TOM. IV. Ici

293쪽

offertur Deo. Hinc, qui Sacramentum conficit, is, quamvis rem divinam et sacram faciat, sacrificium tamen facere nonnisi absurdissime diceretur. Sed, tametsi nullum sit sacrificium sine oblatione, non tamen omnis oblatio saerificium est: nisi velis a Iudaeis tum filios in sacrificium suisse immolatos, quando post purificationis caeremonias Domino si.

stebantur. a.' Cum dicimus: Oblatio externa, significamus sacrificium esse actum externum religionis,

qui quidem, ut Deo gratus esse possit, conjunctus esse debet cum pio animi affectu, seu, ut Patres

loquuntur, cum interna oblatione, qui idcirco non raro invisibile sacrificium vocatur, late sumpto sacrificii nomine. Aliud ergo est offerre sacrificium,

aliud saerificium offerre acceptabile Deo. Dicitur 3. ' Soli Deo, quia haec oblatio ex eo genere actionum est, quae soli aebentur Deo, quaeque latriae

nominis censentur. Finis enim omnium sacrificiorum generalis est, Deo cultum exhibere, quem ei creatura debet; et sicut Sacramenta proxime ad hominem referuntur, quem sanctificant; ita saerificia Deum respiciunt, cum offeruntur: quod indefinitione his verbis exprimitur: is qua nostrBm M subjectionem , et divinae majestatis excellentiam

is profitemur M. - 4 ' Notio veri sacrificii exigit, ut a legissimo Ministro offeratur, et ita privatae oblationes a ratione sacrificii excluduntur; ait enim expressis verbis Apostolus ad Hebr. V. . . . Omnis Pontis ex hominibus ... constituitur in sis quae sunt ad Deum, ut Osserat dona et sacrificia. - s.' Rea, quae offertur debet esse sensibilis et Permanens;

294쪽

dantur enim aliae actiones externae, ut psalmodiae, preces, genuflectiones etc., quae fiunt ad honorem Dei, et tamen sacriscia proprie non dicuntur, quia non offertur res sensibilis et permanens. -6.' De. mum non sine gravi ratione dicitur , necessarium esse, ut illud quod offertur, ritu aliquo mystico eon- secretur et transmutetur; haec est enim omnium sacrificiorum forma. Requiritur, ut res, quae Deo offertur, certo aliquo ritu ex pro sana sacra sat, et simul ut destruatur, id est, ita mutetur, ut desinat esse id, quod ante erat. Ita sacrificium distinguitura primitiis et oblationibus, quae Deo offerebantur, sed citra operationem ejusmodi mysticam. Scite ergo et praeclare S. Thomas observat II u. quaest. XXV Art. 'Πη, in eo silam esse r tionem sacrificii , ut circa rem Deo oblatam nliquid, fiat, quo res sacra quodammodo conficeretur. Sicut quando animalia occidebantur et comburebantur; aut quando panis benedicitur, frangitur, comeditur. II. Notandum tamen est, sacrificii nomen in Scriptura multis rebus imponi, quas nos a sacrificii ratione excludimus: sed facilis est responsio; constat enim sacrificium in Scripturis, dupliciter sumi, proprie, et translate: nos, quid sacrificium in se sit, indicavimus, reliqua ita vocantur, quia habent aliquam cum vero sacrifieio assinitatem aut similitudinem. Sic Christus de se ipso dicit: Ego sum vitis vera, non per proprietatem, sed pee similitudinem. Non absimili modo Paulus de iis, qui Christi

sunt, sit, quod carnem suam eruci erint cum con

cupiscentiis Galat. Vis , quod per Baptisma

295쪽

cmessaeus, et corpus peccati destructum. De . se u tem dicit . . . Mihi mundus cruci υν est, et ego

mundo Ad Rom. mi, et iterum . Christo con- us ιum cruci sGal. cap. VI). Quis haec audiens

verum sepulchrum cogitat, vel crucem, in qua Paulus pendeat, aut mundus, aut concupisce uital Palet ergo, qua ratione intelligenda. sint haec et similia Scripturae loca: . . . Sacrisicium Deo viritus contribulatus Psal. L. . . . Obsecro Mos, ut exhibeatis pora pestra hostiam in entem. Bom. MI. . . . Immola

Deo sacri tum laudis. Psal. XLIX id est, ut Paulus ad Hebr. XIlI interpretatur . . . fructum labiorum confitentium nomini ejus. Item quod ibid. Apostol.

Bit . . . Beneficentiae nolite oblioisei; talibus enim hostiis promeretur Deus . . . In omnibus his testimoniis sacrificii aut hostias vocabulum latissima significatione usurpatur, et per metaphors m, Butalium tropum transfertur ad omne opus bonum, quod ad cultum Dei resertur. Sic corpus nostrum hostiam Deo offerimus, cum mortificamus membra nostra, ut corpus mortuum sit peccato, vivat autem Deo. Non raro per oppositionem bona opera tum interna, ut contritionis etc., tum externa, ut bene- scentia, sacrificium vocantur, ut ostendatur magis ea placere Deo, quam sacrificia hia operibus destituta. Quemadmodum de jejunio dieitur Isaiae

LVIII. . . Nonne hoe est magis jejunium, dissoloere Lligationes impietviis etc. . . . Ejusmodi opera etiam vocantur spirituales hostiae: ut distinguantur ab iis, quae simpliciter hostias aut sacrificia appellantur :

296쪽

imo his etiam expresse opponuntur; ut liquet ex illis Osee VI. . . . Misericordiam Dolo, et non sacriss- Cium . . et I Reg. XV. . . . Melior est obedientis, quam victimae . . . Et cum Propheta ait Psalmo XXXIX . . . Sacrisicium et oblationem noluisti . .

numquid contritionem intelligit, aut heneficentiae

opera.

III. Eucharistia prout est sacrificium variis nominibus a priscis Patrihus designatur. Cum sacruficium nihil sit in re ipsa a Sacramento diversum, et unum id eisque sit, quod consecratur, offertur, Et sumitur: mirum non est quod quaedam vocabula Sacramento propria, etiam ad designandum sacris scium quandoque adhibita suerint; quemadmodum et ea, quae saerificio specialim conveniunt, toti saepe actioni tribuebantur, id est iis quae consecrationem Entecedebant, aut sequebtinior. Sacramenti denomi- nationes' quasdam supra jam indicavimus. Praecipua nomina, quae a Graecis divino Altaris sacrificio truhuuntur haec sunt : labςαγωγια . quod idem est ac secreta actio: aut introfluctio ad mysteria,' Unde niFstagogiae dictae sunt quaedam 'Catecheses S. Cyrilli Hierososynn. de qua voce jam dielum

est: ελετη-quod idem est, ac initiatio, consecratio, persectio. Item ἱερουργια ευλπια - λατρεια, - θυσια etc. . . . Sed 'omnium frequentior est vox

λειτυργια, quae apud Grammaticos quodcunque pu-hlicum munus denotat. Strictiore quodam sensu ab Ecclesia ad cultum publieum denotandum adhibetur , ac speciatim sacrificium Eucharisti cum signi-sa uot, in primis eum adjectum habet epitheton sacra,

297쪽

3oa vel mystica. - Latinorum praecipua nomina sunt,

i. ' Collectae, vel Gileeta, quia populus in unum colligitur, ut Sacrificio intersit. a.' Dominicum,

quia est summa et sacratissima actio, ex Domini institutione peragenda. Inde illud S. C Prian. . . . . Numquid ergo Dominicum post coenam celebrareis debemus Τ ... 3.' Agenda; sicut enim facere apud sacros et profanos auctores significat sacrisi care, ita ipsum sacrificium Agenda nuncupatur. Plaeet in exemplum asserre illud Genes. IV. . . .

Nonne si bene egeris, recistisse Quae verha LXX sic legunt: Nonne si recte Geras, quam lectionem etiam Veteres plurimi sequuntur; agitur enim ibi de sacris diis. Hinc Theodotion pro recipies habet, acceptabile erit, id est munus tuum. 4' Oblatio,. quae vox non indiget interpretatione. IV. Ex omnibus tamen nominibus, quibus incruentum N. L. sacrificium appellari solet, nullum est apud Catholicos usitatius, quam nomen Missi de cujus origine et significatione pauca nunc dicenda sunt. Heterodoxis et vox ipsa, et res, quam designat, ita sunt invisae, ut illud nomen ex quodam verbo apud Daniel. lI deducant, quod, ut illi interpretantur, idolum Antichristi significat. Sed

mittamus haec impudentis animi deliramenta, et videamus, quae sint sententiae Catholicorum aut illorum Protestantium, quos invidia contra Catholicos non ad insaniam usque perduxit. Nonnulli putant . vocem Missae derivandam esse ab hebraeo Missach, quod Deuteron. XVI reperitur, et oblationem significat. Alii originem ejus ducunt a voce graeca

298쪽

vana haec sunt; nemo enim ex graecis scriptoribus hae voce usus est: quod satis ostendit, eam nec graecae originis esse, neque hebraicae; quia etiam hebraica vocabula, quae ab Ecclesia Catholiea retenta sunt, et Sabaoth, Alleluja etc. Graecorum interpo. situ ad nos pervenerunt et constat praeterea Missae appellationem non a viris doctis, qui linguam hebraicam callebant, sed a plebe ipsa fuisse indu-elam. Nam viri eruditi, cum populariter loqui voluerunt, eam vocem adhibuere. Vocabulum ergo Missae latinum est, a mittendo dictum; est enim missa idem ae missio, sicut remissam pro remissione dice.

hant antiqui Scri Iores Africani Tertul. lib. IV e L Marc., Cypr. de bono patient.), aut eollectam pro collectione s Cicero lib. III de Orat. , dedu-elam pro deduclione s Cicero lib. II de legib. . Cur

autem Missa a mittendo dicta suerit, non omnes eodem modo explicant: verissima sententia est, eam

ita appellatam fuisse a missione, aut dimissione populi; id enim non in Ecclesiis modo, sed et in palatiis et praetoriis teste Avito Viennensi Disti ad Gundobalae regem 3, in usu erat, ut Missa fieri pronuntiaretur, quando dimittebatur populus. Missio autem ejusmodi duplex fiebat in Ecclesia, una post Evangelium, quando Catechumeni, infideles etc. dimittebantur: et haec dicebatur Missa, seu missio Catechumenorum: altera cum re divina peracta Ο-mes initiati discedebant, elamente Diacono et Ite , missa est: et haec Missa fidelium vocabatur. .. niam autem Missae denominatio a dimissione orta

299쪽

est, dimissio autem tunc tantum locum habet, ubi est conventus, aut congregatio populi; usu inductum est, ut haec ipsa congregalio missa diceretur, et hoc nomen tum integro ossicio divino, tum singulis sere ossicii partibus suerit attributum. Imo, cum Μissae actio praecipua sit, quae in die sest Peragitur, ideo Musa non raro pro ipsa festisitate usurpata fuit, ut missa S. Ioannis, vel S. Martini. Quoniam autem ad Missas ejusmodi vel festioitates magna saepe populi frequentia confluebat; factum

est, ut annuae nundinae his diebus annecterentur: unde apud Germanos nomen Messe, quod medio

aevo nundinis impositum est-Cf. Se mi iib. III. Belia m. de Miss. lib. I cap. I et in pr. praeclarum opus Caird. Bona Rerum liturgi c. lib. I pari. I cap. L.

V. In nostra cum Protestantibus concertatione

de vero et, proprie dicto sacrificio agitur, quale illud supra descripsimus. Ipsi enim libenter sacrificium admitterent, si vellemus sacrificii notionem ad eorum placita accommodare. In Consessione Augustana Art. de Missa j primum conqueruntur, se salso accusari a Catholicis, quod Missam abolerent: deinde servari apud eos, ajunt, usitatas caeremonias sere omnes, iisque opus esse latentur, ut doceant imperitos. Quae autem postea adduntur contra Missam Catholicorum magis animo calumniandi dicta sunt, quam veritutis studio; vel enim rem ipsam non spectant, sed abusus, quos boni omnes inter Catholi eos detestantur: vel doctrinnm nobis objiciunt, quae nostra non est. Eadem sere

in Apologia Consessionis occurrunt Iterum Art. de

300쪽

logiae, sacrificium vocat Caeremoniana, vel OPtis, quod nos Deo reddimus, ut eum honore assciamus. Deinde dividit sacrificium in duas species, ρ Pitiatorium nempe, et M χαριτικον. Posteriore modo ait Μissam Posse vocari sacrificium, quia sumptio Eucharistiae fieri potest in laudem Dei, sicut et caetera bona opera: at sacrificium prioris generis praeter mortem Christi in eruce toleratam nullum existere. his manifestum est, sacrificium proprie dictum a Novatoribus nullum admitti: omnes diligentissime

cavent, ut observat Bellarmin De Miss. lib. I ea . V Ine ulla fiat mentio oblationis. Nihilominus in

hac etiam parte multa concessa sunt a viris, qui nobiliores inter eos erant, et moderatiores, ita ut difficile non fuisset ad pacem et concordiam revocare dissidentium animos. Abbas Molantis de Pace Ecclesiarum agens cum Bossuetis ita de Eu. Charistipe sacrificio loquitur, ut Bossuetius: in sua ad Μolani cogitata responsione aperte declaret: - Haec, si eo modo, quo a summo viro dicta ν sunt, proponantur, Catholicam doctrinam com-- plectuntur integram . . Et paulo post n. Neque quisso merito refugerit, quin ipsa consecratio' etiam a. manducatione distincta, praesensque Christi cor-- Pus res sit per se Deo grata et acceptabilis,

i. quod quidem nihil est aliud, quam illud ipsumis sacrifieium ab Ecclesia Catholica celebratum. Lubentissime ex eodem auctore plura exscribererm s, quae ad hujus controversiae pleniorem nolitiam quamplurimum couducerent; sed impeditini nos

SEARCH

MENU NAVIGATION