Chronicon orientale, nunc primum Latinitate donatum ab Abrahamo Ecchellensi Syro Maronita e Libano, linguarum Syriacae, ... cui accessit eiusdem Supplementum historiae orientalis

발행: 1651년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

241쪽

quae non coq)ori, sed soli animae inhaerent, ut sunt intellectus, de voluntas. Istae licet sint immateriales, & minime organicae, organis tamen ob nexum animae cum corpore, egent ad suas sunmones rite obeundas. Clim igitur inaequalis, ac disparsit organorum corporeorum dispositio, ac temperies , inaequalis, ac dispar oritur intelligendi, ac operandi fu ultas, de actio, proindeque perfectio. Hinc unus promptius alio concipit, expeditius ratiocinatur, recordatur felicius. Huic allertioni obiicit quidam authoritatem Philosophi 3. de Mima asserentis , intelleetiam non habere aliquod organum in corpore. At Philosophus loquitur ibi de intellectu secundum se considerato , dc ab omni corpore abiuncto , non autem de intellectu prout corpori coniuncto, sic enim organis epet, & creatio corporis , dc membrorum est propter illum , ut idem Philosophus asserit lib. L. de animalibus. Praeterea nec Philosephi isti asseuerant intellectum habere organum , qua intellectus est, sed qua persectio est corporis egere organis corporeis ad suas functiones ritὸ obeundas. Ad quartum dicendum est ex omnium sententia, unum hominem lium praecellere posse habitu scientiae ex perenni virtutis studio , dc exercitio acquisito, etsi ille, qui eiusmodi habitu praestat , ignobiliori praediutus sit principio siue ratione numericae indiuiduationis, liue ratione te peramenti, dc dispositionis organorum. Demum ad postremum quod spectat, nulla dissicultas inesse potest, quin diuino beneficio, dc munere unus homo ob infuses diuinitiis sibi habitus perfectilis alio intelligat , de per consequens nobilior habeatur. Hanc sententiam refert Mahometus Iamnius in Praefatione Trast de praestantia Mechae, de Ierusalem ex hisce Alcorani verbis: Et extulimus quosdam me rumpier quo am gradibus: indeque probare nititur unum locum alio praestantiorem esse , ut homine hominem. Idem asserit Salamasseist. 1. de mirabilibus orbis. Scias oportet, inquit, Deum omnium praestam tismum constituisse intellictum , ct unicuique eiarritum esse iam menses ram sui amoris erga istum, eiusque dignitatem apua Dominum skum. Itemque antecesere scit quosdam super qu sitam diuitiis, oe iargitate bonorum.

gelorum itaque, ct Trophetarum intellictus segerant inteilectus Dom-rum. Doctorum vera intellectus severant inte ectus vulgi seminum , ct intellectus musti hominum severant intellectus mulierum, demum intellectus mulierum intellectus puerorum. Haec porro partim intelligenda sunt de habitibus infusis, quales sunt Prophetarum : partim de acquisitis, quales Doctorum : partim de disserentia numerica, atque de gradibus perfectionis, qui oriuntur ex organorum corporeorum dispositione, quales inter mulieres puerosque dister

nuntur.

Verum ex mox dictis oritur dubium , num mulier viro imperfectior sit, distinguaturque in ipsa ratione specifica. Philosephi Arabum distinctionem hanc specificam non admittunt, at legales , siue Theologi vitia concedunt. Eam docet imprimis Calibus ex Rabbino pseudoprophetae sectator , de discipulus, ut de illo referunt Amamus Nagemadainus, MAbusadius in praefatione Commentari j eiusdem Calibi poematis coram

242쪽

HISTORIA ARABUM.

Mahometo habiti de eius amasiae Saad laudibus. Opinionem hanc e Iudaeorum scholis ad Arabes emanasse, non semel mihi olim testatus est clarissimus, Rabbinicarumque disciplinarum peritissimus Ioannes Baptista Iona in Pisana olim, nunc in Romana Academia Hebraicae linguae publicus Lector, atque Proseor. Qi md autem per mox nominatum Calibum praestiti tum forte cst ; cum is omnes ex Iudaeorum synagoga fabulas, de apologos ad Mahometanam transtulerit Moschaeam.

Eidem assertioni se Sagari videtur Tullius, dum dicit : Duplex est natura freneris humani, praestantius ectgenus eorum, qui sunt viri. Accedit Philosophus i. Polit. docens, quod in communicatione, qua sibi communicant vir,& mulier, vir est licuti principatu, & mulier sicuti subiecta. His omnibus addere robur creditur aut horitas Apostoli affirmantis, virum esse caput mulieris , dc mulieres viris subditas esse , oportere. Nec minus fauet testimonium D. Augustini in quaest. Novi, ic Veteris Test menti, isthaec edisserentis de creatione hominis ad imaginem Dei: Haec,

inquit, imago Dei est in homine, mi unus factus sit dominus ex quo caterioriantur, habens imperium Dei quasi vicarius ent, quia unius Dei habet imaginem. Ideoque mulier ad imaginem Dei non est sic etenim dicit Et fecit Deus hominem; ad imaginem , 5c similituainem Dei secit illum. Hinc etiam , postolus; vir quidem, ait, non debet velare caput, quia imago gloria Dei est. Mulier ideὸ melit, quia non est imago , aut similitudo. Eadem serme tradit D. Ambrosiius super epist. i. ad Corinthios. Ex quibus omnibus colligi videtur, virum differre specie a muliere, cdm ille sit factus ad imaginem Dei, ipsa non item ; adcdque diuersa est utriusque substantialis forma. Ad haec respondetur primo: authoritatem Apostoli, &Philosephi Arabibus istis minime sustragari. Principatus enim , 8c eminentia viri super mulierem non est naturae, cdm in hoc, teste D. Basilio in Hexam. aequalis sit vir, & mulier : sed oeconomiae; ploindόque paterfamilias non uxori praeest duntaxat, & caput dicitur esse mulieris , eminere dc habere principatum gamium, seu coniugalent; verumetiam praeest liberis, habetque in eos dominium paternum; praeest seruis, dc habet in eos despoticum, seu herile dominium , nec praeterea censetur esse diuersae naturae, & speciei respectu liberorum, ac scruorum.

Illud autem quod adducitur ex Tullio pro diuersitate eteneris viri, δίmulieris , intelligendum est de sexu distinguente suo modo inter virum,& seminam, genusque accipiendum hic esse latis sino modo, ac satis a logice , in quo sensu dicere solemus, genus Gallorum , genus Hispanorum, genus Arabum, designantes tunc multitudinem quandam regione,

lingua, habitu, victos ratione , moribus , religione , & id genus ab alta multitudine distinctam. Profectd etiam qui verba illa attentius perpenderit , comperiet, esse dicta de perfectione numerica, de quae a meliori dispositione organorum pendet, secundum quam tam corpore , quam mente seminae sunt viris longe imperfectiores. Hinc Ouid. in Epist. He

ron. ad Leand.

Vt corpus teneris, sic mens infirma pueris.

Chron. Orient.

243쪽

Ad id poreb, quod affertur ex DD. August. dc Ambrosio ita respondet S. Thomas par. i. quaest. 93. art. q. ad i. I im in viro, quam in mubere inuenitur Dei imago quantum ad id, in quo principaliter ratio imaonis consistit, scilicet quantum ad intellectualem naturam. Vnde Gen. i. cum dixisset ad imaginem Dei creauit istum , Icilicet hominem , subdit, ma tum γ' minam creauit eos, ct dixit pluraliter eos ut August. dixitP ne intelligatur in Cno indiuiduo uterque sexus fuisse coniunctus. ' quantum ad Gquid secundarium imago Dei inuenitur in tino, secundum quod non inuenitur in mulsere: nam vir est principium mulieris, oe finis: sicut Deus est principium oe finis totius creaturae. Vnde cum Aristolus i. Corinth. ii. dixi et, quod vir imago ct gloria est Dei . mulier autem est gloria viri s ostenta, quare hoc

dixerit sub denso non enim tir est ex muliere, sed mulier ex viro: στὰ nos creatus propter mulierem , sed mulier propter virum. Ego sane non a veritate alienum esse reor , mulierem ideo dici non esse factam ad imaginem Dei, quia non immediatὶ a Deo condita est sicut vir , sed ut apographum ad prototypi viri imaginem 3 quemadmodum si quis pingat immediate imaginem Caesaris, de ad huius similitudinem aliam. Tunc licet utraque sit effigies Caesaris, prior tamen dicitur facta ad eius imaginem , altera non item, sed ad similitudinem prioris delineata, siue antitypon. Curiose forsitan, ac iure merito sciscitabitur hic a nobis nonnemo, qua ratione Arabum legales aliqui excludunt mulieres a paradisi virorum , consertidque, cum potissimam partem voluptatis finalis alterius mundi ex Malio meti decreto , dc condicto istae constituant, ut non satis putauerit singulis viris singulas iungere puellas , sed plures, quas aliqui volunt fore quadraginta, alij centum , nonnulli multo plures , nive candidiores , sole splendidiores, uti videre est in Alcorano cap. Misericors. Respondetur , puellas illas Mahometicas non esse ex harum , quas in hoc nostro habemus Mundo, genere, aut specie, sed alterius longe sublimioris, ac elegantioris, uti legere est in libro Smnat, seu de Mahometi Lege tradita, de alibi. Vide hac de re doctissimum eruditissimumque MP. Philippum Guadagnotum in Apologia pro Fide Christiana Tract. L. de Alcorano cap. 3. scct. 3. Quamquam non omnibus una sententia sit de harum puellarum productione. Ex Arabibus Christianis Abuisaac Benassitus Tract. de principiis , ct fundamentis Religionis cap. s. de Intellictu, Anima, Corpore, Forma, M iam, oe operibus hominis, quadrifariam distinguit iuxta potentias the ricas, ut loquitur, Animarum ordines. Primum tribuit iis, qui diuin rum cognitione , & scientiis sunt caelitus illustrati. Secundum illis , qui diuina veraque dogmata amplexati sunt, non euidenti demonstratione inducti, sed sola Ecclesiae persuasi authoritate. Tertium iis , qui tam veris , quam falsis dogmatibus vacui penitus sunt. Quartum demum illis, qui falsis imbuti sunt. Porrδ iuxta potentias praeticas in tres distinguit ordines. Primus ordo tribuitur iis Animabus, quae optimis sunt praecitae moribus; secundus illis, quae tam bonis, quam malis vacuae sunt; postremus eis, quae malis moribus sunt inquinatae.

244쪽

HISTORIA ARABUM. . 11

Author Epistolae de Spiritu σ dAnima quaest. 8. duas affert opiniones, unam Philosophorum, dieram Theologorum Mahometanorum. Illorum sententia totam discriminis rationem collocat in varietate temperamentorum , istorum verδ in ipsa essentiali differentia. Quatuor haec sententia innititur argumentis. Primum ita adstruitur ex ossicio Apostolatsis. Vel enim, aiunt, id consequitur Apostolus gratia aliqua, vel ex principiis ensentialibus emanat; non primum, quia illa gratia aliam requirit, & haec aliam , atque sic in infinitum ; ergo restat, ut sit ex principiis essentialibus: igitur homines licet sint eiusdem speciei, differunt inter se in gradibus perfectionum cssientialium. Alterum argumentum instituunt ex hisce Mahometi Pseudoprophetae verbis: Mnima sunt milius ordisati, nempe instar militum caelestium , seu Angelocinii 3 atqui Anoeli discrepant in gradibus essentialium persectionum ; ergo & homines. Tertium ex hoc eiusdem Pseudoprophetae alio dicto : Homines disserunt interse etimetalla, nempe aurum, oe argentum ; atqui haec differunt in gradibus esi sentialibus: ergo dc homines. Quartum: Homines, inquiunt, longe dissident ingenij acumine, vel hebetudine , temperantia, & luxuria, oc eiusmodi aliis; sed haec proueniunt cx principiis essentialibus: ergo differentia inter eos est in gradibus persectionum essentialium. Eadem tradit Scialireturus in libro Porigmatum , ct Parabolarum diuinarum de cognitione Anima γ Spiritus. Hanc sententiam lubens amplectitur C. F. SA-bra de Raconis Doctor Nauarricus Trin. de Anima rationali set. s. de emonibus anima rationalis quaest. i. an omnes anima rationales sint aqualis perfectionis, alia, quam dudum secutus erat, repudiata ita palinodiam canens. Verum quia injecta attentius ratione ista , eam infirmam malue, imὸ ruinosam esse δε ebendi : ideo in ea opinione diutius persistere non potui, sed lubentius contrariam sem amplexus , ductus contraria ratione, qua talis est : Non est inconueniens , imo valde congruum videtur admittere inquat, talem essentialem inter indiuidua eiusdem speciei: ergo tametsi omnes anima rationales sint eiusdem Veciei, non sequitur, eas omnes esse in essentia aequalis persectionis, imo exinde potius iuricania sunt inaequalM. Frobatur antecedens, non est magis inconueniens, sed pari iure agerendum videtur, indiuidua

eiusdem Vecisi inaqualia esse in persctionibus essentialibus, ac Vecies eiusdem

generis e sicut enim species praeter communem gradum generas, in quo omnino

similes sunt aquales, habent proprias, oe peculiares disserentias essentiales a quibus peti potest inaequalitas esntialis: versi gratia homo , oe brutum,

qua sunt species animalis, praeter illam communem rationem animalis habent Das disserentias essentiales, homo rationalitatem, brutum irrationalitatem, ratione quarum non modo di iminantur ,sd homo brutum nobilitatis iure Nise anteat: ita indiuidua prater communem gradum Veciei sua ,s-m quem eadem sunt, oe planὸ aqualia ,sertiuntur peculiares disserentias indiuiduales. Haec retulimus ad ostendendum , quam par, dc uniformis se ratio diuersa philosophandi vel in Gallia, vel in Arabia, vel ubi

que terrarum, dc gentium. Chron. Orient.

245쪽

DE ANIMARUM MORTALITATE,

dc Immortalitate.

ANiM As qui mortales faciunt inter Arabes, non pari modo, dc sententia insaniunt omnes. Aliqui enim natura ipsa abhorrente , atque reclamante, manu, & calamo renitente, repugnanteque, illas in nihilum redactum iri, ac una cum Corporibus interitum affirmabant, nulla spe resurrectionis aut Animabus, aut corporibus assiit gente.

Alij, Animas cum corporibus extingui, asserebant, unaque in nouissimo die cum iisdem resurrecturas fore docebant. Prima sententia Dinritarum Philosophorum erat. mquam Fachrus in variis quaestionibus, praeter aliorum omnium Arabum opinionem, pe suasio umque , ut posteaquam horum supra retulimus sententiam , apud eum legimus, perhibeat, Dahritas nequaquam Animas interituras sensisse, sed non resurrecturas, seu ad corpora sua aliquando redituras, aut illa resumpturas. Hinc, inquit ille, quidam sunt rati, Dabritin Phil μοι

mortales habere Animas, quia resurirectionem corporum inficiebantur , crAnimarum ad corpora reditum. Verum hac de corporum mortalitate, oe interitu intelligenda sunt, non autem Animarum. Scilicet, Dahritae corporum negabant reuirrectionem, asserebantque Animas ad ea non esse redituras amplius, postquam semel ab ipsis discesserunt, at eas propterea esse

mortales, nequaquam.

Arbitror sane, ad me quod attinet, Fachrum Dahritas cum Peripateticis philosophis hic confundere. Ex horum quippe de Mundi aeternitate secundum praesentem sorinam sententia nullam fore corporum resurrectionem necessario consequitur, aut Animarum ad illa reditum. Ex quo Mahometus Algaret huius opinionis reum agit Avicennam , quamquamis Tract. postremo Metaph. ρα de Trophetia, inter multa, atque diuersa, quae a Propheta inculcanda sunt sominibus, articulum resurrectionis, ut valde praecipuum, ac necessarium recenseat, necnon reditum Animarum

ad sua corpora. Qtra de re ita noster Author propositorum Arabum Philosophorum propos α . Haud obstante hae expositione retulit ad sitam Aui-cennam in Amamus Ma metus Abarael negationem reditus corporalium. Causa autem huius relationis ad Me mi, quod reditus corporalium repugnataternitati Mundi corporum. se vera Avicenna asperit aternitatem , ct durationem huius Mundi in Da existente forma. Hoc est, Avicenna asserit

Mundum ab aeterno conditum fuisse, atque in aeternum duraturum, seruaturumque praesentem formam : sed quisquis huius opinionis suscipit patrocinium , resurrectionis dogma destruit, & Animarum ad corpora negat reditum , quicquid verbis in contrarium dissimulet. Resurrectionem autem praesentem Mundi inuertere ordinem, dc formam praeter rationes , & argumenta diuina testantur oracula : indueniet autem dies D mini ut Dr: in quo caeli magno impetu transient, elementa vero catine sol-

246쪽

uentur, terra autem, oe quae in ipsisunt opera, exurentur. Iacuit ergo Al- gazelo ex hac sententia de Mundi aeterna duratione inferre , Avicennam aliosque Peripateticos Philosophos re corporum resurrectionem negare,& Animarum ad illa reditum quicquid ille de resurrectionis articulo a Propheta inculcando dixerit. Totum itaque discrimen inter Dahritas Arabes, Arabesque Peripateticos in eo consistit, quod isti ex suo doceant Philosepho immortales esse Animos, illi non item, si Fachri de illis excipies testimonium. Altera opinio, nisi velis insaniam illam appellare, de Animorum mortalitate extitit nonnullorum sub ipso Christianissino , cui nomen quoque dederant. Isti assirmabant Animas un, cum corporibus extinctum iri, rein die nouissimo cum iisdem vicissim esse resurrecturas , uti legere est in Concilio Arabico contra eosdem celebrato an. i. Fabiani Pontificis , & . Philippi Imperatoris, qui est Domini 1 9. de quo videsis Eusebium, Baronium, & alios . . Fit alterius quoque Concili j Alexandriae habiti contra eosdem mentio in Cophtitarum Martyrologio , ubi ipsa verba sunt. Die s. mensis Tutiem uatum est sanctum Conribum in urbe Alexandria ann. 2. principatus Patris nostri sancti Patriarcha Dionysi. Coactum autem est Conribum hoc causa quorumdam , qui ex regione Arabia tradeuntes docebant, Animam una cum corpore mori, simulque etiam cum illo in die resurrectionis resurgere. Lua δε ne conscriptam Egistolam ad aliquos Alexandriam transimi runt. 2uod videns Pater noster S. Dionysius a me tulit, uta ue ab haeut amoueres opinione omnes adhibuit conatus. 2 mobrem hoc aduersus res eoacto Conciliis , mulisseque initis cum Vsis disputationibus eorum aperuit emrorem, σ resipiscere detrectantes , ac ab eiusmodi opinione nolentes recedere, anathematis mucrone seriit, ct M tum priuauit communione. Scripsit pra-terea contra ipsos Tractatum , qui ita incipit: Utique Dei erga humanum genus charitas summa est. In quo euidentisme demonstrauit, Animam noque mori, neque extingui cum corpore, sed immortalem esse, τti sunt Aetob, oe damones, quoniam ipsa quoque L iritus est, ac minime praeterea a terationi, aut corruptioni obnoxia est, oe egredientem e corpore mittit istams Deus ad lom meritis eius congruentem usque ad resurrectionis diem. Sonante autem buccina, oe resurgentibus cortoribus imperio Creatoris si mulae ma sua resument corpora , consequenturque cum iis aut felicitatem, aut supplicium decretum, ac in eo statu, quem utrumque consequutum foris, permanebit, nec illum insculum seculorum,oeaternitatem aternitatum

commutabit. Hanc sententiam de Animarum extinctione cum corpore inserebant

illi ex receptissima inter illius seculi Philosophos hac definitione : Anima est corpus simplex rationali apta uniri corpori, per quod suas actiones operationemque per at ,seu Iungatur. Ex qua sic arguebant: Anima est corpus,

corpus est interimi obnoxium , igitur mortalis. Cum verδ alia ex parte se urgeri admccium viderent diuinorum oraculorum authoritatibus de Ani. marum immortalitate, earumque reditu in nouissimo die ad sua corpora, statuerunt eas una cum corporibus resurrecturas fore in die iudicii.

247쪽

so HISTORIA ARABUM

Uerum enimuerδ nec definitionis sensum intelligebant, nec Philosophorum illius authorum assequuti sunt mentem. Siquidem isti Animam non absolute esse corpus definierunt, sed qua comparatur Deo, qui solus purissimus amas est, Anima verδ non item, sed ex potentia dc actu constat. Ita definitionem hanc interpretatus olim est Bazudbadulcus antiquissimus scriptor Chaldarus in libro Definitionum, quas Syriace coiiscripsit, definit. yi. &9α. ubi, definitur, inquit, Anima es corpus simplex, etia Deo distinguatur. Confirmatur haec interpretatio ex Angelorum definitione , qui etsi ex eorundem Philos phorum mente immortales sint, definiuntur tamen ab illis ita: Angeli sunt corpus simplex rationale operantes sine organis. Quo autem definitionem mox laudatus Baetudbaduhus sic explicat: Dicuntur Angeli esse corpus Deo comparati: operantes sine organis, ut ab Anima unita corpori δ' antur. Hinc liquido, ac palam relinquitur ; eos Arabes grauissime eis: deceptos arguentes a corporis composi', & Aementaris assectionibus ad corpus simplex, & spirituale, quod nequaquam corpus dici meretur, nisi comparate, ac si diceres, facem non lucere seli collatam, & illud Iobi 21. Ecce Luna etiam non Vlen

det in con pectu eius. Non desunt praeterea rationes aliae , argumenta satis euidentia ad

suadendum planissime , illorum Philosophorum mentem haud fuiste in

ea tradenda definitione , ut docerent, Animam esse mortalitati obnoxiam, & corruptioni, quia totius corruptionis mortalitatisque rationem,

dc fundamentum non in esse corporis ab lutὸ collocant, sed in solam compositionem , ac diuisibilitatem partium referunt. Nomine omnium in suis variis quaestionibus audiatur in praesens Fachrus: Si Anima , inquit , corrupti ilis esset, exsuscipiente corruptionem, oe diuisionem composis esses, oporterete atqui Anima Amplex corpus est indiuisebile, ct incomρ

tum: ergo incorruptibilis, ct immortalis. Iisdem plane conceptum verbis argumentum legitur apud Gresorium Barhebraeum Syrum in Tractatu Syro de fundamentis Ecclesiae lio. 6. de Anima, cap. 1. de statu Animae post discessum e corpore, seist. i. de Animae immortalitate. Ad haec ita reponunt aduersari j contrariae sententiae patroni: Anima non est simplex duntaxat corpus, sed corpori materiali, Elementari, dccomposito unita per modum partis ad unum totum conflandum : atqui hoc totum corruptibile est ; corruptio autem totius est corruptio etiam partium : ergo corrumpitur Anima corrupto illo toto , cum extra compositum subustere nequeat.

Profectδ nullo imodo hoc sequitur ex illorum Philosophorum definitionis mente, quia Animam corpori extrinsecus aduenire , dc unionem

cum illo antecedere expresse docent passim,& ipsius definitionis haec verba dilucide declarant : a 3 pta uniri corpori. Namque si Anima subsist re potest ante unionem , quod certissimum adhuc ex illorum sententia est, quia omnes Animas simul creatas fuisse affirmabant initio Mundi, etiam post unionis ditatutionem hoc praestare poterit, cum vnio non sit de essentia Animae. Praeter quam quod etiam talsissimum sit, corruptionem totius, siue compositi esse simpliciter &abs lute corruptionem par-

248쪽

HISTORIA ARABUM.

tium. Corniptis enim iis, quae ex elementis constant, certum est ac planum, partes non corrumpi, nisi qua ad suum totum referuntur, non autem in suo esse. Patet hoc euidentius ex compositis artificialibus, ctenim

destructa domo ex lignis, & lapidibus composita, dc constante , neque ligna qua ligna sunt, neque lapides qua tales corrumpuntur, etsi dic tur totam domum destructam esse, & quodammodo in nihilum reda

Tota adhuc haec dissicultas ex mente illorum Philosophorum evanescit ex diuisione Animae in caelestem, & humanam, ubi illam non perinde caelestibus iungunt corporibus, ac istam humanis. Hanc doctrinam ita Author Propositorum Arabum Philosephorum propos. 7. refert. Scio, nimam rationalem bifariam Huidi ahena est Anima calestis. cuidam autem Philosephorum dicunt, quod omnis Ptineta ex Ptinetis erracius sit cordis instar, eiusque parti tires orbes reliquorum membrorum instar ; Gnuod emima caelestis colatur primo Ptinera, ct mediante Tianeta particu-iaribus orbibus ; ex quo pianum fit, Mnimas caelestes esse nouem iuxta caelorum numerum. e uisu autem Abnsi vulgd Avicenna) asseruit, quod omne caelum habeat Animam , omni ue Planeta etiam e ma sit praeditus

iliam ciente motu positivo. Erunt iratur Mnima caelestes penes numerum calorum , O Planetarum. Misera autem se ima humana , qua demonstratur per pronomina EGO oe est apud Platonem aterna sempiterna: id est ex utroque extremo perpetua ) apud e imulem vero de nouo ducta, oesuper es fit destructionem corporis. Duo ex dictis notanda hic sunt. Primum, diuisionem siue distinctionem hanc Animae in caelestem , & humanam univocam esse in eorum Philo phorum sententia, non autem analogicam ; ex quo consequitur, quod quemadmodum unio caelestium Animarum cum corporibus caelestibus non reddit eas mortales, ita nec unio Animalum humanarum cum humanis corporibus constituit eas corruptibiles. Alterum , Animas nostras tam ex mente Platonis, quam Aristotelis immortales esse aperi ὁ Ω- tentur. Quamobrem nullus de eorum dubitandi mente relinquitur ser

pulus. Quis ergo non videt clarissimε, quam de tam sana definitione, tam insanam intulerint Arabes illi consequentiam. Aduersus horum Philosephorum deliria sua versione collimasse videtur antiquus sacrarum Litterarum Arabs Interpres, quisquis ille fuit, dum ver. H. Psal. 88. qui ex Hebraeo ita sonat: em mortuis facis miracula 2 an desunm resurgent, te laudabunti legit, ac interpretatus est : Num facturus es erga mortuos miracula tua , aut Philosophi fugent, atque conf-tebuntur tibi Z si his verbis dixisset : Num Philasbphi sectae huius surgent , & confitebuntur resurrectionis veritatem Vulgatus Interpres Medicos, ut ille Philosephos distringere hic videtur: Numquid mortuis facis minabilia aut Tedici Uitabunt, oeconfitebuntur tibii Geminum tamen is locus habere potest latuum. Primdm, an Medici illi, qui totum hominem intra vegetatiui, dc sensitivi includunt terminos, & fines, qui interimi & commtioni obnoxij sunt, credunt reserrectionem esse futuram, aut Mimam este immortaleip Ex his quippe, scilicet vegetatiuo & sen-

249쪽

HISTORIA ARABUM.

23αl sitiuo, omnium argumentorum adstruitur congeries pro Animarum mor- li talitate , uti videre est apud Petrum Pomponatium, dc alios. Ex his Aril stotelis extorquent mentem, qui ex eius placitis mortalitatem elicere nituntur. Ex eiusmodi Maleosophiae principiis pro certo sibi constare semper assirmabat Ioannes de Canis Medicus Florentinus multi nominis, Animam mortalem esse, vi 2. Dialo Chimarico prodidit Ioannes Baptista Gellus. Verum morti proximus dubitare coepit, iciamiam animam agens ait, Sit necne mox m. Sed qui scire poterat infelix, si mortalis es h Anima. Vel indigitatur etiam eo versu Galenus cum sequacibus Medicis, qui nullam absolutὰ admittit in compositis naturalibus substantialem formam, sed qualitatum temperiem, & harmoniam Animae loco in homine tantum agnoscit. Alter sensus eius versus esse potest: medici quidem montuos

uis suscitabunt medicamentis, sed tu Domine. sensus egregie facit pro

mortuorum resurrectione.

madmodum vero versus iste iuxta Hebraicum textum maximo- perciauere videtur Saducaeorum de Animarum interitu, & exstinctione haeresit ita nullus ferὲ est in cacrarum Scripturarum tota supellectili, qui carum immortalitatem clarius asserat iuxta Syriacam editionem. Hebraei textas lectio, An mortuis facies miraculat an defuncti r rgent, se laudabunt i numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua: meritas tua in ' ditione P Syrtaca autem editio ita se habet: En mortuis acturus es miracula, oe gigantes surgent, atque confitebuntur tibi: oe narrabunt qui sunt in

sepulchris misericordiam tuam , memor'e tuam in interitu. Quos duos versus passim proferunt Syri Patres, dc Scriptores ad asserendam mortuorum resurrectionem, ac praesertim SS. Iacobus Episc. Nisibensis, & eius discipulus Ephrem Syrus, & passim recitantur apud Maronitas, ac Syros alios in commemorationibus defunctorum. Paris quoque momenti ac ponderis est versus 7. caim. Iobi, quem acriter sibi adsciscunt Saducaei, dc

Saducaeorum sequaces, qui ex Hebraeo ita sonat. Memento quod ventus vita mea , non reuertetur oculus meus ad videndum bonum. Syriacus, &Αrabicus: Memento quod L iritus vivens est, quare oculus meuae reuertetur videre bonum. Tam oppositum sensum quod attinet, non est nostri modo discutere unde sit ortus, quemadmodum an vetustus Ficbraeus textus diuersus fuisset ab eo , quem nunc manibus terimus; dc an Interpretes illi

id praestiterint ad Saducatorum oppugnandam haeresim , ne inter Gentes alias disseminaretur tam perniciosum dogma. Ambigi quoque potest, an Interpres Arabs ita vertendo , eos Philosophos, de quibus Concilium

Arabicum, & Alexandrinum supra relata, distringere voluerit. Quemadmodum autem Prophetarum nos oraculis, ac testimoniis Scripturarum asserimus immortalitatem Animorum, pari ratione Author Epistolae de Spiritu oe Anima quast. 7. eandem octo argumentis ex Prophetarum consensu, Alcorano, & Mahometi dictis comprobat. Primum ar-l gumentum , inquit, Animorum adstruens immortalitatem , est consensis Prophetarum, Sanctorum , dc sapientium , ac eorum labores. Secundum , sunt miracula , prodigia , dc euidentes demonstrationes, ac hist

i riae , quae dilucide , atque clare demonstrant Animos esse immortales,

corpora,

250쪽

HISTORIA ARABUM.

corpora vero caduca, dc mortalia. Tertium , elicitur ex Mahometo dicente Hadiis: deploranti filios suos ante Mahometismum , siue ut illi l quuntur , infideles defunctos : Si vis , te atu faciam eorum emitum in Quartum ex eiusdem Pseudoprophetae uilioritate , qui assirmauit, se Prophetas vidisse secundum varios beatitudinis gradus ca nocte , qua in caelum raptus est, ut in historia eiusmodi raptus, seu comitialis morbi fabula verius resertur. Quintum ex hoc eiusdem apophlegmate : Somnus est frater mortis. Sextum ex hoc dicto eiusdem: Vtiquesncti Dei non m rientur, sed transferuntur ex uno in aliud domicilium. Et ex hoc alio nomine Dei ab ipso prolato : Sanὸ ct ipsi oe illi morientur, G quodsiisses erit iudicabitur. Quid enim superest morti nisi Anima , clim certum sit

corpus extingui Septimum ex historia , quam de illis , qui fato concesserunt, refert. Asserit quippe, defunctorum Animas singulis feriae sextae diebus in hunc venire Mundum , dc ante suorum domorum stare fores, moestaque proclamare voce : O consanguinei, όβj, ο parentes, o domestiri nostri, o proximi, miseratione moueamini seper nos, nec nostri obliui camini, precibus adeste nobis, eleemo Dis opem ferte ,suoragiis auxiliamini, ut fontὸ misereatur nobis Deus antequam sitis ut nos. Octauum ex historia belli

Badrensis, in quo Mahometus grauiter vulneratus fuit,& plures cecidere sociorum contra vaticinium, quo pro certo pollicitus erat, neminem se rum eo in certamine periturum. Superstitibus autem de vana pollicitatione illa conquerentibus ait: Per eum in cuius manibus anima mea est, adhuc misi siunt, adhuc vos audiunt, et si diuino decreto respondere prohibeantur. His allatis argumentis aliam idem Author mouet quaestionem : numscilicet Anima in aeternum immortalis erit, an verδ post resurrectionem si aliquando peritura. Tres hac de re affert opiniones. Prima est eorum, qui Animam purum spiritum esse affirmant, atque consequenter aeternum permansuram: altera illorum qui eam corpus esse arbitrantur, quamobrem aliquando morituram : nonnullorum demum sub Mahometismo sententia fuit tam Angelos , quam Animas quandoque interituras fore. Huius demonstrationem ex his Alcorani exerunt verbis : Omnia pereunt

praeter unum Deum. Sed haec comparate accipienda esse alij respondent, quia Deus naturaliter immortalis est, reliqua vero sola Dei gratia. Hinc Sesalireturus libro citato de Dei cognitione loquens de simili comparatio- .ne ait: Dei quidem altissmi cognitionem nequaquam consequi possumus, nisi lumine imus Dei, quoniam ipse est sui ipsius demonstratio, omnium demonstrationum euidentissma: imeque est caelorum, ac terra lumen, oe nisi anima eius lumine ii strata fuerat, minimὸ meritatem sequi poterit, quia omnis vel euidentissima Lmonstratio tenebrae sunt de Dima illius lumini comparata. De aeternitate autem Animae ita ibidem pauid inserius. Scias , qui consequutus est silentiam . nima : iam consequutus est felicitatem aternam, G dmiremum regnum. Et paucis interiectis ex Peripateticorum placitis subdit Peripatetici d monstrationibus confirmant exstentiam rei abstracta a materiebus unita corpori, illudque gubernantis, qua mortuo insuperstes erit. Mox etiam addit, immortalitatem Animae esse unum ex articulis religionis Mahometanae , ade6que fide credendam esse , non a Chron. Orient.

SEARCH

MENU NAVIGATION