AntiLucretius, sive De Deo et natura, libri novem. Eminentissimi s.r.e. cardinalis Melchioris de Polignac opus posthumum; illustrissimi abbatis Caroli d'Orleans de Rothelin cura & studio editioni mandatum. Tomus primus secundus

발행: 1749년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

161쪽

151 ANTI LUCRETIUS,

Flumine quod semper velocius alluit insta; bin & centrifugae vires a Sole repellunt :Cogitur in superas ergo conscendere partes, 8os Lenior est ubi materiae progressus euntiS,

Quam concedentem facili conamine vincit. Sic valido appulsu molem amplexata rotundam Desuper, adradens ierit, inclinatque cacumen.

Hujus descensu liquor interceptus ad ima 8to Truditur, impcllitque globum, subtusque movendo Erigit infernas partes. Ea causa vicissim Dimidio dat dimidium succedere semper. V 1 N C I T U R idcirco superi ubertate fluenti

Inserius, quanquam citiori vincere motu 8is Posse videbatur, totamque invertere Terram Semper ad occasum, sinerent obstantia. Verum Non ita concedit, quin vires explicet omneS.

Et quia ter novies millena parte parum decst

Ocius incurrit, momen Telluris in ortum 8 ao Ter novies etiam millena parte retardat.

Inde fit, ut rediens expleto denique Terra Curriculo, Stellas iam non ostendat codem In puncto Coeli ; nec eo se dirigat axis Quo directus erat, quando prior exiit annuS: aue Ait ignara rei Stellas tantisper ab ortu Descivisse putat, quamvis desciverit ipla.

TERTI Us hic motus geminis contrarius esse Debuit, ut constans Terrae positura maneret In fluido, vi cujus eunt annusque diesque. 83o Nempe aliud cum sit centrum gravitatis in orbe Terreno molisque aliud, pars altera Terrae Quae gravior , pars quae levior, non sicut oportet Motum dividerent : cx uno fine minorem, Majorem ex alio conum describeret agis.

833 Ergo, quod nimium superest, mora facta recidit,

Temperat exaequans motus, & corrigit axem.

Is cum aequatorem, quo Ecliptica linea distat, Ut dictum est, gradibus prope quatuor A viginti, Aia

162쪽

LIBER OCTAVUS. Is

Ad perpendiculum scindat ; sc distat ab illa

Sexaginta Sc sex gradibus prope : qui status axi 8 o

Perpetuus, quocunque modo se Terra revolvat , Sive diem faciens, sive annum, aut saecla ducenta Cum sexaginta ; quibus actis Terra revertens Huc unde exierat primum, tunc reddita priscis Astra locis credet, cernens ea rursus ibidem. o et, IAM UE Vides uno quam belle ac simplice motu Magna Planetarum masno volvantur in orbe

Corpora, perpetuoque m se conversa rotentur.

Nee te is detineat nodus quem solvere primo Conatu promtum eli, Newtoni industria quamvis' 8 Nexuerit fluidam crassis obsistere molem Corporibus ; motum hinc minui, tandemque futurum Ut pereat. Uerum hoc esset, si torpida moles

Stagnaret fluidi : aut adverso concita motu obluctaretur contra venientibus altris: 8ssAt nemo alterutrum dicat. Fluit incitus aettaer, Quo sphaerae currunt; simul uno more seruntur Una vi Solis, pulsuque moventur eodem. Sic non est, aether sphaeris ut mole resistat. Aiunt praeterea transversos ire Cometaς 86o AEthera permedium, neque concordare Planetis. NEC via, nec regio nobis bene nota Cometae,

ut clandestino motu caecoque rotatur.

Circuitus magni quem signat in aethere, partem Conspicimus parvam, quoties pervenerit illuc uo ferri possunt oculi, & distinguere lumen Obscurum, seu cauda illum, seu crinis honestat; Hoc est, seu recte, seu transversm obvius ille est. Quaerendum primo, qui sit, quem cernimus arcum: Linea namque potest etiam directa videri, 87s Cum vere iit curva, & Solem cingere pergat: Ut rectos & retrogrados quandoque Planetas Apparere prius monui . Si nempe CometigUltra Saturnum locus est, tam dismia Soli Percurrunt soatia atque globo tam dissita nostro 8 e

163쪽

164 ANTI. LUCRETIUS,

Pro; ima ut illorum perii clia sint per igaris, Nec facile in nollro possint occurrere plano. At quem describunt nostris aspectibus arcum Pertenuem quidquid superest nam caerula condunt 38o Aut remim, aut recti similem persaepe putamus,

Et nunc in Boream, nunc tendere sorsan in Auitium, Revera quamvis in partes tendat Eoas.

Nempe cx di orso positu Telluris & astri Judicium ferimus ; quae si inclinata Cometae 883 Tunc fuerit, quantum esse potest, quando ille patebit, Sensibus illudet nostris mirabile monstrum. UNDE Cometa potest cunctis par esse Planetis, Etsi perraro se prodens unus & idem, Aufugiensque brevi, dispar videatur & exlcx.

Ec o Quid λ Si dixerimus peregrinos esse Cometas, Alterius patriae cives, aulaeque ministros Finitimae, seu praecipuos, seu forte minores, Atque ibi Saturnos, ubi Sirius & Lyra regnant. Tum nil miremur, quod nostri vorticis oram SV3 Transversi subcant nonnunquam, ac tramite curvo

Partim delibent, & concurrentibus illic

Motibus oppolitis, communi a lege recedant. IN liquido certum est igitur vaga corpora serri, F.t revoluta rapi fluidi torrente prementis. oo Propterea toto quae sunt crassissima coelo Errantes inter Stellas, fluvioque vehenti Opponunt faciem vastam & vix mobile robur Oeius haec aliis multo sis teque moveri Cernuntur, noctesque suis mutare diebus; oue Elii Zodiacum perlustrant tempore magno . Sed contra molis quae sunt sermaeque minoris, Tardius illa diem peragunt, velocius annum. Ille Planetarum supremus in athere princeps, Unus p e cunctis aurco diademate cinctus, pio Et qui tricenos consumit in Ariete menses, Non tamen undenas, tellis si admittitur Huygens, Turbine dum proprio torquetur, computat horas.

164쪽

LIBER OCTAVUS.

3uppiter inserior, sed nulli mole secundus,

Cum sociis annum signo cunctatur in uno :At super axe tamen denis convolvitur horis. 9 Is Mars paulo Terra minor est, Venus inclyta maior; Unam adimit Venus e nostris, Mars adjicit unam. De Ueneris, fateor, dubitant vertigine, verum

Cassini magis arridet sententia. Quod si Mercurium rutilo degentem in lumine Solis, pro Visu sectari persaepe diuque liceret,

Haud dubie longo prae cunctis tempore motum Huncce videretur fortasse videbitur olim Perficere; errantum siquidem tenuit simus ille est, Et faciem parvam coelestibus objicit undis. 923NOCTraus inde dies planum est noctesque diebus Ordine substitui certo, alternisque reverti. Nam facies convexa globi dum vertitur, omnes Illius ad Solem distincto tempore partes Ρost alias aliae obversae sistuntur, iturae 93o Paulatim in tenebras; & quae modo tecta latebat, Se se iterum liquido radiorum proluit auro. Vix umbra egreditur, cum prima crepuscula sensim, Et coelum albescens, & pallida sidera cernit, Humentem Auroram posthac, roteosque colores, 933 Et superum Phoebi limbum, quem credit oriri, Et frontem rutilam, vultum dehinc aspicit omnem; Clarius unde iubar, matutinosque tepores Ebibit. Hinc etiam atque etiam descendere pergens, Ad perpendiculum magis accedentia tela Psita Lum is occursu recipit, punctumque diei Pervenit ad medium, meὸio quod in aethere Solem E regione videt. Converti hoc tempore sursum Incipit, ascendens iam quot descenderat horas Α perpendiculo tum lucida tela recedunt, 943 Et magis atque magis Phoebo post terga relicto, Quem falso putat occidere inseriusque moveri,

Huius ab aspectu removet se se ipsa gradatim Assurgens ; tandemque suis involvitur umbris.

165쪽

166 ANTI. LUCRETIUS,

oco TURBINE sic proprio noctesque diesque recursant. Haud secus ac sumptis exercitus acer in armis, Quem tuba praemonuit, longo agmine castra Icunquens Protinus ingreditur campo lustrandus aperto. Procedunt equitum turmae, peditumque cohortes

oues Ordinibus certis ; iludet unusquisque videri, Ac ducis attenti nemo se obtutibus aufert. Ille recognoscit cunctos, oculisque recenset Stans in equo, visus redit in tentoria miles. Sol igitur varios tali ratione Planetas εο E centro, variasque plagas collustrat in illis: Tellurem inter eos, quae turbine mota diurno, Temporis absumit viginti & quatuor horas, Leucarumque novem gyrando millia volvit. CUR autcm aestivo tam longi tempore Soles, Ouaeve mora hyhernas producat pigra tenebras iCur non aequales prius, exaequentur in ipso Veris & Autumni reditu ; quae causa duobus Solstitiis valeat solemnem imponere morem, Ac veluti mctam in Tropicis finemque vagandi c. 'o Cur sistas & Hyems, Ver Autumnusque recurrant, Sedulus exponam : quamvis ea dicere Versu . Res operosa. Ignosce prius non dicta canenti. I. I N E A quae partes Tellurem scindit in aequas Inter utrumque polum, motus eii norma diurni,

973 Quam globus hic sequitur proprio super axe volutans, Illius in plano si se se Eclipticus orbis Volveret hunc peragrat uia scilicet annua Terrae

Tum nox atque dies nullo discrimine tempus

Dividerent i ardor fieret sub Sole perennis; Zo 2Eternum propiora polis loca frigus haberet;

Atque ubi nunc postu regnat mitissima oceli Temperies, illic florerent Veris amoeni Deliciae semper, tamen aeuu &m esse carentes. Ergo, ut se melius cunctas genitabilis ardor 933 Spargeret in partes alterna luce fovendas,

Utque hiberna quies aestivi damna laboris

166쪽

LIBER OCTAVUS. I 67

Et iusta effoetas re 'ararent otia vires,

Debuit oblique tradibus pro ne bis duodenis In fluido poni Terrae versatilis axis Ut re ipsa possitum semper, quocunque movetur, 99OAtque parallelum sibimet perliare videmus. Si gravitatis idem centrum molisque suisset, Nullo haec vitari, poterant incommoda paelo. Huc foret aequator, quo nunc Eclipticus ipse Dirceius, Zonam spectarent aetheris unam, 993Ac medium Solem productus uterque secarent. Ergo cuique loco tempestas unica semper, A qualesque vices & par mora lucis & umbrae.

Illud ne fieret, sic Tellus debuit esse

Partibus omnino variis contexta, liquentes Iozo A solidis ut sepositae, ceu conspicis, essent. Sic etenim, quia pars praeponderat altera molis, Moles tota suo natat inclinata fluento. Nirandum, situs ille unus, cum exorsa sequemur, Juot poterit nobis, quantosque exsolvere nodos. ICOS

FINGAM Us me teque solo aequatoris in ipso Impositos ; atque occiduis in partibus, unde Cum duplici Terrae motu veniemus ad ortum. Nox media : undecimus iamjam imminet ante Calendas Apriles. Capiti impendens micat ignibus aether; IOIO Sol mihi sub pedibus velatur corpore Terrae; Ad dextram polus est majorum incognitus arvo, Alter habet laevam, atque illis finitur hori Zon. Metior haec oculis tacitus, coelumque profundum Aspiciens, cerno quos inter sidera tractus Io I AEquator Terrae atque Ecliptica linea signant. Nam quot habet Tellus, tot habet quoque segmina Coelum,

Et magni exiguis respondent orbibus Orbes. I um quaerens quonam in puncto concurrat uterque

Circulus in punctis etenim concurrere hinis Ioa Atque stibi plane oppositis utrumque neceisse est Invenio punctum hoc in quo versamur, id ipsum Temporis atque loci vere nodum esse duorum ,

167쪽

168 ANTΙ- LUCRETIUS,

Ac veluti bivium ; cui quod tespondet in alto io 23 Athere, stare caput supra : quapropter habere Antipodas summo diret lim in vertice Solem: Nos quoque post horas bissex omnesque colonos AEquatoris, eo cum quisque advenerit ut si Dimidiata dies, habituros esse vicissim .io3o omnibus est adeo terris nox aequa diei. Solis enim radius terrenum intersecat axem

Ad perpendiculum, atque polis distantibus aeque partitur lumen Sol aequa lance duobus. Quam si sorte plagam alterutro sub cardine Mundia o33 Incoleres, tibi Sol parte appareret ab illa Junctus horizonti : quin talem sex quater horis,

ualis in occasu vel in ortu est, esse videres, Lambentemque solum rutila circumire corona. ECCE autem, dum Terra die convertitur illo, Io*o In torrente natans, quo seri Eclipticus orbis, Progreditur quiddam ; pars sexagesima quinta est Supra tercentum spatii quod perficit anno. Utque mari medio rapiunt vada saepe carinam, Abducuntque via, quamvis in vela faventes

io43 Adspirent raphyri, neque declinare putetur;

Inscius erroris nautas in ponte quietos Permittit ventisque frui coeloque sereno, Et numerat, quae non explevit millia rectori Sic nos postera lux nodum transcendere cernit,

ICIO Dc serimusque viam, quae planum Solis in ipsum Nos adducebat consecta parte diei, Tunc Solem incipimus paulisper habere sinistrum. Non AEquator enim, sca circulus R qua tori proximus ad lanam, per planum Solis ubi luxio 33 Dimidia eii, transit; tum tertius; inde sequentes. Cumque rotae similis pergat decurrcre Tellus Axe tuum servante situm, magis ac magis illo Ahstrahimur bivio. quo Sol in vertice nobis Ei se videbatur. I aeva decrescere noctes, Iedo Nam cito percipiunt Solem, tardeque relinquunt; A geri dextra, nam tarde cernitur illis, AC

168쪽

LIBER OCTAVUSI MO

Ac cito praeripitur . Lux maior & acrior illic, Arboribus frondes & campis elicit herbas; . IAc tepefacta novis late sola floribus ornat. Parcior hic & languidior compescere succos I 63

Incipit, ac pingens maturescentia poma, Pallentes senio meditatur sternere frondes. Autumnus Capri est, vernant loca subdita Cancro . . cTREs adeo menses alieno turbine Tellus, Dum propria rapitur vertigine, cessit ad ortum: Iam novies denis unoque diebus & horis Ferme viginti, Tropicorum circulus alter AEquatore minor, placuit quem dicere Cancri,

Quando sui similem, coelo designat in alto, Appulit ad Solem. Tractu quicumque sub illo est, Ille die media supra caput aspicit astrum; Hac transibit enim per planum Solis in hora. Jam de corporibus nulla est, de montibus ipsis,

Quae cadat umbra solo : quapropter visa Syenae Integra tunc puteis lux affulgere profundis.

Hoc est solstitium, quo Uer fugit, advenit aestas. Ille dies toto radiat longissimus anno, Laeva parte globi geminas quae vergit ad Arctos. Solis enim plano cum proxima fiat, & omnis

Circulus ad Boream sc attenuetur ut unum

Desinat in punctum, radiis immergitur amplis Qui late circum effusi vix parvula nocti Intervalla sinunt, & longa crepuscula formant. Lumine perpetuo quin & polus ipse potitur. INTEREA cernis penitus contraria sentit Io9o Alter se mi globus Terrae, qui vergit ad Austrum: A Solis plano longe longeque recessit: Utque dies hic progrediens accrevit & aestus, Nox illic frigusque. Polum sex mensibus umbrae, Caligoque tenent; cis autem infirma brevisque I O93Lux oritur, vix nata perit; longissima nox est Omnibus, & Tropico, quam possit maxima, Capri . .

Ergo solstitium Brumae est regionibus illis.

169쪽

IN ANTI-LUCRETIUS,

Nos autem positi tractu IEquatoris in ipso,aroo Volvimur assidua Terrae vertigine rapti, Postera lux venit, & serimur cum Vortice magno.Quarta viae nostro pars est exhausta rotatu .

Soli titialis apex ille est : procedere nobis Tres alios igitur menses, punctumque priori IIo 3 Oppositum, soles quod rursum noctibus aequat,

Tangere nunc opus est. Semper sibi constat eundo, Nativaeqtie tenax positurae volvitur axis. Nonne vides teretis quae sit natura figurae, Tota inclinato dum lic percurritur axe λIIIo Solis ut a plano decesserat ante gradatim

aequator Terrae, sic sentim redditur illi, Inque dies propius, serie vertiginis una, Processuque globi. A Tropico jam circulus omnis Ad Solcm remeat, qui singula puncta vicillim III 3 obtinet, atque die media superimminet illis.

Audia dies ubicunque ii ait, decrcscere iam tum Incipit, austeri deinceps, ubicunque locorum t Coepcrat imminui. Boreae pars omnis ab aeliuUritur; at glacie riget omnis terra subauilro: II 2o Donec co fuerit repetito turbine vectus AEquator, punctum ut, tra3ecto corpore Solis, Adspiciat, quod jam sex mensibus ante tenebat. Huc vix appulit, en iterum nox aequa diei. Ouosque diu campos ardens exusserat fi lias,rias Mitior Autumnus placidis refrigerat auris; Excipit S flavas hilaris vindemia messes. Tum quos parte alia pluviis nivibusque geluque Foeda premebat Hyems, recreant primordia Veris. HACTEN Us aetherio suscepti in flumine cursus IIIo Dimidium exegi. Nunc inseriora juvabit

Visere curriculi, Terra vectante, rotundi. Sed quia perpetuo manet immutabilis axis, Cunctia ex adverso. quae sunt anteacta, redibunt.

Scilicet a Solis rursum discedere plano IIII Cogitur aequator noster, dextrumque relinquit; Quem sex cψntinuos menses a parte sinistra

170쪽

LIBER OCTAVUS. III

Viderat ; hunc totidem a dextra iam parte videbit. Ecce dies noctesque, simul reparabilis anni

Commutantur ubique vices dum circulus omnis AEquatore minor, solita vertiginc, nosOS , .

Progrediente globo gyros agit ; atque gradatim Sub perpendiculum Solis transire coactus, Directos in se radios legit ordine miro, Quos tunc obliquos recipit pars cetera Terrae. Sed rursum spatio Terra est revoluta trimestri. Advenit huc tandem qui respicit ultimus Austrum, 'Circulus, hunc Tropicum Capri dixere priores: Nascitur a lituum subito regionibus Austri Solstitium, longusque dies, & maximus ardor. Contra Solstitium terris Borealibus una Hybernum est, longae noctes, & frigus acerbum. DENIQUE curriculi cum Terra resurgit ab imis

Partibus, AEquator, Videas, ut turbine solo Alcendens , axisque mero clinamine rectus In planum redeat stantis non mobile Solis; Consectoque dies anno cum noctibus aequet, Nota remensurus cunctis vestigia saeclis. Is T A minutatim sic exponenda putabam :Sed metuo ne, dum studui prolixior esse, Obscurus suerim. Quae dicere susus ergo Ipse laboravi, forsan brevitate nitebunt. Fac nempe ut Solis plano non exeat unquam Noster hic iEquator, semperque Eclipticus orbis Ad perpendiculum Terrae transverberet axem e Protinus aequa dies nocti ; sua cuique perennis Tempestas addicta loco. Variare cupido eli Axem inclinato ; mutari plurima cernes :Αdjicias motum liquidi ; tum plura videbis :In liquido motum vertiginis ; omnia fient. Quis dubitet reliquos eadem praestare Planetas. S EPI Us in campis humiles cum flumina ripas Exsuperant, fosiasque replent vallemque profundam, Plurimus hinc atque hinc vorte X agitatur aquarum,

SEARCH

MENU NAVIGATION