장음표시 사용
171쪽
fruticum rami, segetes, abreptaque ligna, ri73 Necnon & pecudum rapide torquentur in orbem Corpora r sed quamvis illapsi gurgitis instar Non eat, & proprii servet divortia motus,
Vim tamen ex illo capit omnem, ad eumque refertur, Vel dum circumagens celeri rotat impete praedam. xi 8o Sic Tellus, propriae centrum vertiginis, etsi obsequitur nuido totum delata per annum i Ipsa quoque hanc fluidi, qua cingitur undique, partem Mota movet, volvique rotatu cogit eodem :Unde fit in magno mediocris vortice Vortex. 1183 Ergo si quam in ea molem regione natantem Inveniet discretam a se, penitusque remotam, Abripiet secum extemplo, trahet atque rotabit Tardius aut citius, nempe ut distabit ab illa. Uerum talis erit distantia corporis hujus,
x I9o Qualis erit gravitas, hoc est, subtilis in illud
Materiae nisus centrum sugientis, eritque Nisus, uti moles. Namque haec per mutua necti Vidimus, atque una coelestia lege moveri.
Hoc igitur Tellus privato in vortice Lunam 2 I93 Offendit, leucis prope centum millibus a se
Distantem. Sane tum Luna sequatur Oportet Tellurem dominam, citiusque agitata feratur. Nam dum circumagitur, spatium percurrere tanto Maius habet, quantum Telluris corpore distat. Iam Interdum Soli propior sit Luna necesse est; Scilicet exiguo cum lumine cornua tingit: Interdum semota magis, cum tota resulget: Nunc eat a latere, &laeva dextraque vicissim, Cum partim splendet, partimque obducitur umbris: Iao 3 Tum nos crescentem, decrescentemve vocamus. Η Α C nos orbe suo dum lustrat, semper eandem ostentat faciem, & regiones nomine notaS, Ipsisque in maculis clara loca candida luce Pars ea nam certe levior, centrumque coacta Iaio Respicere : at Soli conversas Ordine partes obtendit, propriae quanquam vertiginis expers
172쪽
Ducitur in radios , aut sensim abducitur illis. Lentius idcirco cernis procedere lumen Per varios Lunae tradius faciemque Iotundam , Et succedentes haerere diutius umbras,
Quam si Telluris ritu versatilis esset. Una dies illi quippe est & mensis & annus. Nam dum viginti septemque octove diebus Omnia Zodiaci rapido pede signa pererranSCurriculum circa Tellurem absolvit, in illa Per medium mensem soles sine nocte videmus, Per medium mensem solidas sine lumine noctes. I A M v E R o unde caret proprio sic turbine Luna λCausa liquet. Pars est vix quinquagesima Terrae, Si molem inspicias; nec tertia , si diametrum .
Haud igitur vasto regionem in Vortice magnam occupat. Hinc motus parvo discrimine currunt Fluminis aetherii diversa volumina, quorum Vi rapitur ; pulsu vix ergo dispare, non est Ut magis ex illa, minus ex hac parte prematur. Perpaulum titubare potest, non sede moveri Quam gravitas innata dedit : quapropter oportet Mancipium Terrae Lunam decurrere coelo;
Non secus ac cymbam velo remisque carentem,
Quamque gubernacli vis unica dirigit inter Curvatas alvei ripas, fluctuque secundo Leniter in gyrum sinuosus devehit amnis. TALI circuitu bis in omni mense secatur Area terreni cursus: ubi traiicit illam
Luna celer, caput & caudam dixere Draconis. Hi porro variant nodi, totiesque recedunt Uccasum versus, quoties renoUantur; eumque Signorum seriem contra moremque Planetae Omnis ab occasu nodos referent H ad ortum. Hoc fit eo, quoniam dum vorticis ultima noliri Luna tenens late circum exspatiatur in orbem, Annuus interea Tellurem circulus inseri
173쪽
Est ubi Sole procul, gemini tunc foedere quodam
Concordant motus aliquanto tempore : Verum
Innatat in pigra, quia summci, parte fluenti. Antevolat Tellus, ipsam po: l terga relinquens; raue 3 Utpote quae propior Soli, S. magis incita fluctu. Et cum ex adverso prope Solem Luna movetur, Est ubi uis major liquidi, contraria Terrat Tunc properat : quare nonis sic ire videntur
Retrorsum nodi ; fieri quoque semper in illisia so Defectus varios Lunae Solisque necesse est. Nam cum Luna vagans terreni transmeat orbis
Planitiem, si tum directo tramite Solem Dividet a Terra, Terram obscurabit; & ipsa Protinus amittit lumen, si dividet illam 1263 Solis ab aspectu directo tramite Tellus.
Altera in alterius tunc corto decidet umbram. Propterea Solem non omni mense vidcmus Dencere, aut Lunam spoliari lumine Solis. Non contingit enim semper tria corpora recte
127o Opponi, Lunae cum transitus ille recurrit. O mirum artificem l Qtiis tam praeclara videndo, Non stupeat genus esse hominum qui talia casu Facta velint, & Materiae sine more vaganti Accepta haec reserant; cum non sine mente, sine arte, I 273 Tot portentorum redὸi mera possit imago. Scilicet Astronomos, & qui coelestia quondam Lustrarunt oculis, & quos nova protulit aetas Contemplatores, aeterno nomine dignos Censuimus, quod sint ausi signare figuram 128o Astrorum, & spatia, & moles variosque meatus. Et causam supremam ipsis quae tradidit altris Materiem, sormam atque situm, normamque movendi , Legitimo, ingrati, laudum fraudamus honoret Est grave mentis Opus charta describere Coelum ra83 Ac Terras, duplicique globo diversa notare Climata, sidereumque rotis eiungere motum: Et potuit sine mente fabri consistere Mundus l
174쪽
UT praecipuas Naturae partes in supremi Artificis testimonium vocatas absolveres, de iis quae Terra Marique continentur , disserere sbi proponit . Haec pars indicata tantum superes e a V. I. ad v. 26. Sequitur totitis operis concluso , ubi praecipua quaedam
recolligit , Atheorum obtesta refellit , eosque ultima quasi impressione profligat.
I. Naturam , nisi hoc nomine Deus intelligatur , rerum artificem esse non possie e Mundum a Mente suprema factum et ex consantia motuum coelestam , ex imbrium fluviorumque fecunditate, ex te satum certis vicibus, ex ipsa visonensendit non a casu sed a Deo petendam esse mirabilem tam multiplicis fabricae indUriam e a V. 26. Tid v. 269. Ut Veri sic Iusi certam esse regulam mente nos pri rem, fusius quam in primo Libro prοίnt ; nec Rationis ma-
siseram esse Voluptatem , sed Naturam, hoc est Dei ipsius
mentem, quae rebus omnibus di ut essent ρο ut moverentur dedit: a v. 269. ad v. WQ. II. Proponit ea quae ab Atheis objici solent e r*. Mundum debere esse aeterntina . 2'. Multa esse in Mundi opere vitia . 30. Ita etiam in moribus , qua Deum aut non summe bonum , aut non summe potentem arguunt et a V. 67O. ad v. III. Respondet i . Mundiam per se non esse, sed a Deo crearum cum voluit, ac se propter. Σ'. Mentis sumanae vitia, nam ab his incipit , non ex Deo , Ied ex abusι libertatis oriri; Dίlata peccandi lilertate , futurum tit nec bene ag
175쪽
re homo posset; suas semper fontibus poenas esse , sed intem
dum feras . 3φ. Ea quae in Mundo mendosa videntur, laudsne ea a ita consituta esse s temeritatis ese carpere sngula , dum universa se belle habent . Conjtitat impiam illam sententiam: Primus in orbe Deos secit timor: a V. 33 I. ad v. 83 Probat Religionem non ex arte politica natam e non factitiam esse ideam Dei ; Idololatriam haeresim quamdam essea Religione naturali disertentem o Atheum Iuis ipfum --mis debellair Gendit esse aliquid infinitum: ex percepti
nibus nostris, ex coe σris ρο mentis assectuum inter se communitate probat Deum esse , cumque nec Mundi animam, me ex omnibus mentibus consarum esse. Quintium ad miri rem ad revelatae veritatis Adriationem excitate av.83 ad finem.
176쪽
De Terra o Mart. IC A R IUM per iter, Qtiinti, at se licius ambo
Illaesis placidum tranavimus aethera perinis. Nunc Terras luit rare iuvat Pelagusque profundum. Non spe, lemus uti, scena quid agatur in illa, Ouidve actum annales rcferant ab origine rerum: Velanas hominum curas variosque tumultus I ortunam Regum cχ populorum tri itia bella ;Saepius in medio congrcsias aequorc clasLS, Stibmersasque rates, &tinctos sanguitie filistis; AEquatasve solo atque exhaustas civiliuς mbes Translata imperia & Dominos servire coactos: Ambitionis, avaritiae, cr facta furentis Invidiae partus. Haec dum line more geruntur, Percellunt animos : cum orateriere, nil, .l sunt; Humanisque docent quantum inlit rebus inane. Incallum iteroes vani monumenta laboris, Dum percunt ipsi, saeue & inunt ita relinquunt: Quae potuere, volunt dum vincere saecula , dulci I ni .i dies; & vix cum non' ne saxa sui eritant: Illuduntque suis auctoribus ipsi cadendo Rudera, Sc exelo corrupti marmore vultus. Mens immortalis quid tot mortalia curet Tom. II.
177쪽
N O s ea quae perstant, & nil mutantur ah aevo Scilicet aeternum melius referentia Numen, 23 Quaerimus hic Caetera de erantur.
178쪽
Dees inisium. HOS iam thesauros Pelagi, & tot ditia gaetis
Viscera terrarum vigili dum lampade lustras, Artificem quantum felici haec omnia cernis Effudisse manu λ credin' miracula tanta Moliri Naturam huic par erit illa labori λ go Sed Natura quid est Aut illo nomine primam Rerum cunctarum causam, Numenque supremum Singula prospiciens, intelligis ; & Deus hic est: Aut sic appellas natam servire patique Materiem, certis parentem legibus, orbam 3IMente & consilio, vi bruta atque impete pulsam. Dic is itur num tanta queat prudentia caTOPrincipio amnsi, nullum cui cernere finem, Nullas nosse vias datur, aut intendere quidquam ΤIps E quidem prius edocui corpuscula quaeque, qPQuantumvis brevia, imminui in breviora potesse; Scindi deinde alias in partes, atque ita semper Ut frangi fragmenta queant : quia quodlibet horum Corpus compositum est, minimoque minora tenenturia Nec tibi tam subtilis erit pulvisculus, imo qs Vel si auram aetheriam, aut aliquid subtilius aura Proponas, cui non partes infraque supraque, Et spatium distinctum inter dextram atque sinisti an, Et facies varias, atque impenetrabile robur Extemplo tribuas. Alioqui corpora nulla I Confierent; nullae possent coalescere moles; Totaque Materies putacto constaret in uno.
179쪽
At licet innumeras in partes sectilis, adsit Ni manus artificis, non illa secabiriir unquam. 33 NEC me animi fallit, vasta in compagine rerum 'Quid per multiplices valeant corpuscula formaq: ' Seu quam 1 culptilibus sint apta & idonea signis
Ferramenta, rudes ut crasso e marmore gibmb
Excutiant ; mollesque si nus, . proiecta irre blande so Lintea, levorem carnis, spirantiaque ora, Mentitosque animi motus in imagine fingant:
Scd, ni incocta socis prius instrumenta sitissent: λNi gelido prius extincta & durata liquore,
Ni variis, prout usus erat, donata figuris Cepissent rigidae perfrie tu cotis acumen, ''ILaec neque docta manus duxisset marmora circum, Saxum liabat iners, hebes, indigella luc cautes. Sic & materies omnis, nisi regula quaedam icta te sedens operi invigilet prasitque labori, 'o Et subigat partes agitans atquc Ordinet acri Judicio, turpis sne serma aut more jacebit. l. ia, quam pedibus calcas, age, collige concham,
Nam tibi di Vitias ultro substernit eunti Γcrra, pavimento mage spicndida tessellato ue Collige : quam facili snuosa palatia torno Ducta nitcnt i Quantis spirarum flexibus orbes In se se redeunt λ Ut Daedaleo labyrintho Hic tumet, hic impressa leves trahit area sulcos, Discolor ipsa sibi, generi sed concolor eidem,So Et paribus virgis, paribusque interlita guttis lHaec tibi Praxitelem conitans industria vincit. yrte laboratos intus nunc cerne Penates:
Quam tersa lucent vestita cubilia crusta lQuam vatio radiant tinctu i micat ignis & aurum: 83 purpurea que inter maculas distinguitur Iris: Hac tibi pingendi solertia vincit pcllem. Aspicis in icnui quantus labor; ut neque fingi Fortuito possint viliς miracula testae. Si d qui nec potis est concham procudere casus, Num poterit vasti molem procudere Mundi 8
180쪽
PRAETER enim quam quod nec sunt corpuscula per se Materiae; per ste nec sunt asse la figuris; Nec per se avelli, per se nec idonea iungi, Aut infinitum durare illaesa per aevum Ac per se nullius habent primordia motus, Nec vacuam spatii regionem & inania regna: Quae sibi Fortunae vates fundamina iecit Effugere ut posset prudentem & sallere eausam; Auctorem ex ipso aspe hii Natura fatetur. Quandoquidem quae sunt, vel sic suit esse necessum, Praeter id omne quod est alia ut res este nequiret,
Vel fieri poterant aliter. Si dixeris illud;
Ergo in Materia species fuit unica motus, Unus item gradus, & partem proclivis in unam. Verum his Materiae ratio & natura repugnat. Quae quocunque gradu partem est proclivis in omnem, Nec magis hoc ritu per se quam mobilis illo; Atque infinite potuit circum aeta cieri. ERGO aliter poterat, quam sic: nec tu ipse negabis. Mulorum siquidem pardorumque edita moni tra ut videt, has etiam species potitiise creari Primitus, ac proprio deduci semine cernit, uae tamen haud ita sunt factae. Sic currere plures uam septem, atque alio motu potuere Planetae, Et gemini Soles, atque altera Luna rotari; Vel nullae splenὸere iaces; vel denique nullum In terris animal, quanquam essent splendida coelo Sidera, sic factum ut lumen secerneret umbris. Haec igitur quare facies apparuit Orbis,
Tantos ornatus referens tantumque decorem;
Non chaos, atque rudis sine more, sine ordine moles Aut casus aut uentis opus : neque tertia causa est. At casum esse nihil, noliris patet argumentis.
Quid superest y Nisi ut haec Menti miracula ridJaς,
Et quae magna cluent, & quae perparva videntur Corporis ut fabricam nostri, sic non minus albi Papilionis aquas propter degentis & amnes; Quem natum videt una dies, videt una petemtum.