장음표시 사용
181쪽
LUNA nitet; nitidoque tamen sub lumine celat 3o Naturam; simul ignota & manifesta videri. Sit-ne globus Terrae similis nescimus, an olli Planities pateat camporum, hiscatve profundo Interrupta mari, vel montibus horreat aspris; An montes habeant sylvas & lustra strarum a 33 Hospita; sint populi, sint Venae civibus urbes: . 'At famulam Terrae scimus, Terraque minorem Indeflexa sequi circum vestigia semper,
Atque notho molem illius lustrare rotundam i
Lumine, dum mittit radios a Sole gradatimi o Ac duplici motu acceptos, tum Solis egenas, Obscurasque sui partes offerre vicissim,
Et sublucentem premere inter cornua, discum.
Ordine tam certo fiunt haec omnia, Quinti, Praemosci facile ut pastini, scriptisque notari; i 3 Inque diem, inque horam rata sit praesentia Lunae, Secessusque; rati quoque sint occasus & ortus, Fulgorisque gradus, necnon remeabilis umbrae.
IIae C Omnes reserunt oculis spectacula menses. Illorum at quae fit ratio & solertia, omittis iueo Scrutari; quoniam doctrinae vicit amarae Illecebra, ex animo meditandi talia curam itulit, & casu regimen concredidit uni. Si globus ille tamen nostro servire paratus, Aut minor, aut major quam nunc est sorte fuisset;
133 Si magis elatus coelo, terrisve propinquus Ohiod iuvat, ossiceret e fidus nec jam ille Satelles, Hostis at usque sequax iret, vel inutile pondus.
Nam propior maiorve : nimis contunderet auras; Oceani vastum graviori lMndere corpus iso opprimciret; fluidisque means incumberet undis. Illae Telluris ripas, camposque per omnes Altius effusae ruerent, omni aggere rupto Aerias cautes & promontoria late Ohic gerent; immensa palus abeunte maneret Io 3 Proluvie, rursum mox elient omnia pontus:
Prasertim furvae cum cetera concolor umbrae . . .
182쪽
I una recens limbum nascunti iunii ne signat; Aut ubi iam totai radior im at pergine fulgens, Plenior ostentat maculosos aethere vultus: Tunc etenim pelago & Γcrris onerosior instat. S: epius interea Solem occultaret amicum, Nostroque ingentes tenebras offunderet orbi. Altior aut minor, exiguam nimis undique lucem Spargetet; aequoreos vix lamberet ardua fluctus; Aut nihil aut leuiter pressus. qui subditur aer Staret iners ; nulloque maris tunc ebita motu
Plurima quae pastim terebrant spiracula Terram, Haud unquam iniectos possent haurire liquores; Unde scaturigo fluviorum, & fontibus almis Perpetuus vigor, ac dulci vis indita lymphae; Quam per arenosos purgatam rite canales, Ac sale decusta, reddit procul aequore Tellus.
NAMQUE ego non credam fluvios ex imbribus omnes Enasci et quanquam multis ea sorsan origo Fontibus esse potest, quos servida dissipat aestas, Cum semel exussit campos penetrabilis ardor, Et pluvialis aquae venas exhausit inanes. At rivi multum est ratio diversa perennis, ouem non aestivi soles, non torrida Coeli Zona, nec urentes possunt absumere venti: Inurima cum medio se praebeat insula ponto, Qua micat in flammas serventior orbita Soli , Nullus ubi cadit, aut certe parcissit nus imber, Et tamen irrigui sontes per amoena Vireta Perpetuos volvunt Neptuni ad littora fluctus.
QU ALrs enim nostro vagus errat corpore sanguis, Et fluit & remeat per caeca foramina certo Cordis ab impulsu ; talis Terram irrigat humor, Quem Luna cogente iacit praedives aquarum Oceanus, quoties rapidis exaestuat undis, Terrarumque tubos intrat violentus apertos, Ac reducem venis rursum regerentibus haurit Nox in se eontractus , & omni ex parte retorbet. .. M Hoe
183쪽
Hoc sine iam paucos exsanguis & arida Tellus ros Emittat gremio sontes, nec prata rigentur, Mobilibus nec tota micent pomaria rivis; iLarga nec impositas deportent flumina merces, Nec diducta cavis hinc inde meatibus agros Fecundent; languens sitiat pecus, atque hominum gens aio Deciduos tantum speret de nubibus imbres.
NEC sua deest ratio pluviis, quas Matris in almae Praecipitat gremium Pater Rther. Unde per orbem Tot populi, pecudumque greges, armenta, Volantes Pascentur, ni gramen humo segetesque vigebunt 1iue Et segetes qui fundet humus ves gramina campis,
Si non ebiberit latices quos nubila portant Haec evecta mari Sol igneus aethere toto Attenuat ; summae regionis congregat algor, Inque nivem densata premit; stant pendula coelo, et ro Donec ab aeriis torrentibus acta serantur, Et Phoebi radiis, aut Terrae ardore reflexo In pluviam resoluta cadant : quam servida potat Terra parens frugum , atque snu madefacta recondit; Plantarumque cavis tradit radicibus, auctam ars Ante suis opibus, salso & medicamine tinctam. Ergo viventum status ac natura poposcit Consensum hunc rerum. Sol, aer, nubila, venti Vectores pluviarum, ac Tellus, Luna, prosundum Concordant, ut sint genitabilis organa vitae 23o Testenturque Dei vigilem per singula Mentem. NUNC operae est certis attendere motibus annum Usque renascentem; quo se globus ordine noster Luminis ad fontem vertat, noctesque diesque Asterat ipse sibi; ut brumae post i aedia muteta 33 Veris delicias. a stivos deinde calores, Ac demum Autumni poma expectata feracis. uis credat Mundi magnum & versatile templum Perpetuo volvi, aut ahreptum turhine Solem, Et circumtrcmere auricomis pictum aethera signis, I t Terram in medio stantem famula astra coronent, Atque
184쪽
Atque Satellitibus Coelum ambiat om n a corusci Non tanti sumus ; si quo piaestan us laonore
Gens hominum, est totus Mentis, non cOISOL. O . . Debetur coelo sinitae nescia vitae; , Huic auic in satis est perituro, ut munera S ς .Participet, dum usura brevis conceditur aevi.
U NTA fuit vestri super his prudentia casus Quam bene disposuit res cuncta . aemulus alti Judicii Melior casu Mens nulla fui iet.
Colluit randus erat communi lampade Mundus: 2JErgo materiar perquam stabillis acervi mConglobat ingentem, rapide movet, inde per omneς AEtheris insinuat glosulos ; conculsa repcnte Lucida materies animantum offendit c cellos
Forte laboratos, at sic feliciter, ut fiat aues
Vibratae lucis, simulacrorum ille capaces .
Crystallum hic reperit, quod lucem ad rete paratum Transvehit apposite; tum nervi mobile filum Reticuli insertum iundo, pars ultima cuius
Pertinet ad cerebrum; cerebro mens indita quaedam a6o Forte reperta capit motum, sentitque quod extra Perculit, ac lucem, quam nesciit ante, mi eant m Protinus agnoscit. Quae tot numeravimus, horum
Si quid deluerit, lux nullae aut irrita fui et . O casuna prudentem l O sanae Mentis i Et omni et sue Dignandum cultu i sapiens qui primus, Opinor,
Te iecit. Fortuna, Deam, coe loque locavit Causarum causa omnipotens, & summa creatrix. ILLUD in his rebus non est, ut omittere possim. Eii aliquid Veri, quod mens dum nostra tuetur, 27 Arripit extemplo, atque intus laetatur adepta Mentem igitur Vertimque inter cognatio quaedam est Insta; corporeis veluti cognata V Idctur Lux oculis . Haec sit facta eli concordia casu, Et casu fit, uti Mens Uerum apprendere possit. 273 Atque adeo ut lucem atque oculos Fortuna cieavit, Sic Mens e punctis temere occurrentibus orta est. Nec
185쪽
Nec melior Veri quam Mentis causa putatur. Quod verum est, casu verum. Casu accidit ergo, 23o Quatuor ut binis essent aequata duobus. Fortuna factum est, ut Totum grandius esset Parte sui ; curva brevior, quae linea recta eis; Resque eadem esse simul, simul & non esse nequiret. Haec aliter fieri poterant te judice Veri 283 Non est lex aeterna sacri ρ Quae vera reapse Perspicue, liquido nunc sunt, ea falsa fuissent, Si nexus alios habuissent corpora prima, E quibus aut mentes. aut meritibus obvia con stant λ uis non excipiat malesanum dogma cachinnis 29o Quod verum et , hoc ante Atomos & corpora quaeque, Hoc sine corporibus verum est Atomisque sine ullis: Cumque oculis hominum quae convenientia luci est, Haec fuit ante oculos & lucem, cognita Menti. No v igitur Ueri casus pater; at neque Iusti. a93 Iustum nempe quid est, nisi Uerum in moribus Absit 'Indubia & conitans cernendi regula Iusti, l En procul a nobis cernendi regula Ueri. Illam homo si finxit novus auctor, & hanc quoque finxit:
Si neutram, Natura parens utramque Creavit.
3oo Quae facile ut capias praefari pauca licebit,
Ac nostrae interius penetralia mentis adire. '
NIMIRUM est Ratio nobis innata, perinde Ut sunt innati sensus. Non secimus ipsi Aures atque oculos quibus utimur; ut Meque rerum 3os Objectas species : quas inter & organa sensus Harmonsam posuit talem Natura creatrix, Ut, cum obversantur, sensus simul hauriat illas. Non magis artifices propriae Rationis haberi Possumus, aut Veri; quod cum Ratione ligatur 3 Io Harmonia tali, nequeat se: ut pandere Verum, in Ratio conseitim apprendat & imbibat illud. Unde quod i pia videt, sic, ut videt, esse necesse est: Et quod ei certum est, certum prius hoc erat in se, Quam flaret humatio Rationis lumine notum.
186쪽
Quod si non esset, frustra loqueremur; &'nis ' , 3Is Mens hominum, sermo, senius, res esset inanis. Nam cum decipior, non me Ratio intima Allit; Verum inconsulta quoniam Ratione serebam Iudicium praeceps, tunc me malus abstulit error. HOC tota ingenito regitur Mens lumine, proinde 32o Non intellei iis tantum, sed & ipsa voluntas, Cui sua lex insculpta manet, sua norma volendi. Namque satis non est, res, ut sunt, Mente tueri Praecipue factis homines sumus. Omnis ab uno Lumine vivendi petitur modus, atque sciendi. Quod Mentem in Iusto posset si fallere nostram, Falleret in Uero. Sed nusquam Regula fallit. Aspicis in fabrica dum grandis & ardua moles Tollitur, ad lapides ut serrea norma secandos Accedat, donec latera omni parte quadrentur: Ut iunctim lihella pares considere cogat: Et perpendiculo surgat directus in auras
Angulus. Interea facies circumspicit omnes Dux operis; prudensque cavet ne quid minus apte Promineat, fugiatve, aut exeat ordine plano. Ante laborem, ante artificem stat certa laboris
Regula : Sic & Mente prior stat regula Mentis: Ouae nunquam erraret, si credendum huic nihil esset; Nec male quidquam ageret, bene si nihil esset agendum; Aut exemplari firmo innatoque careret. 3 CERTUM igitur Rationis & immutabile eum sit Exemplar, seti iudiciis praeest illa serendis, Seu regit affectus animorum & facta gubernat, Sunt liquido per se fieri debentia qu Ram omni hominum Ratione prius, quae Iusta vocamus; 3 3Ut sunt per se se quaedam desentia credi
omni hominum Ratione prius, quae Uera vocantur. Legibus a nostris, vel neutra, vel utraque pendent:
Hinc si quid verum est, aliquid iustum sit oportet. Ni Mi Ru M si quis tibi quatuor eta negaret 33.
187쪽
Bis duo, cerritum sane meritoque vocares.
Quapropterὶ Quoniam Ratio verum esse patensque Declarat, quod ridiculus stolidusque negasset. Est igitur lux in nobis quae talia monstrat. 3ueue Jam si idem Herculeas meditatus adire columnas Iret in aegyptum, sitiens aut retibus undam Colligeret, stultum sane meritoque putares. Quapropter λ Quoniam legi Rationis aperte Pugnaret, qua praecipitur per idonea finem 36o optatum potius, quam per contraria quaeri. Est igitur lex in nobis quae talia ductat. FoRs AN in utilibus quiddam lex illa susurrat, Inquis; at in rebus prorsum obmutescit honeitis. Ergo fateris in utilibus : non accidit ergo 363 Fortuna, legem hanc ut haberet quisque, sed ipsam Primitus e sacris Naturae sontibus hausit. Iustitiae porro virtutem non sua tantum Utilitas, divina magis commendat origo. Constituit multas hominum sapientia leges; 37o Id fateor : sed enim inventrix Sapientia legum Lex primaeva fuit, quae non inventa, sed ipso
Munere Naturae sic mentibus insta cunctis, Ac tanto consensu, ut queis praeliantior esset,
Hi iuilas serrent leges, aliique libenter 373 Acciperent. Nostro spirans haec pectore damnat Quidquid perversum eli, & honesti insculpsit amorem.
EsT oblata viro merces, qui primus in hostem Irruerit ; tu primus ades, vallumque rcfringis, Mercedcm petis ; alter habet, qui fugit & arma 38o Perdidit. In vinclis frater gemit; aere gementem Ipse tuo redimis; liber te vendere tentat: Conquereris merito : Sed cum in te facta queraris, Nonne haec in reliquos nunquam facienda fateris Caupo viatorem perblande invitat in aedes; 383 Exceptum dum somnus habet, crudo ense trucidat: Hic fureret dum dira fames, ut bobus & agnis Parceret, Occjdit matrem, natosque Voravit:
188쪽
Prohi Quae flagitia i Exclamas, quae monstra Sed iinde Monstra vocas λ Si non Ratio, quae reprobat, ulla est, Immerito reprobas; si qua est, lex insidet ergo 39od alia quae damnat; quaenam ethy Eadem illa profecto, Ouae monet ac prohibet ne bis duo quinque putentur. R Espo Nngs forsan, tibi iustum hoc omne videri Primitus, atque ipsa Rationis luce probatum, Quod magis arridet : quia te nativa voluptas 393Huc impellit, & hortatur nil cetera cures. Sed mala doctrina quot deriventur ab illa, Utile quae grato, & grato confundit honestum Usque novis augens animorum incendia flammis, Iam satis ostendi. Qtiod si haec Rationis ab ipso oo
I tamine monili antur, Ratio fit causa malorum omnigenum, toto quae parturit Orbe Voluptas. Illam autem scelerum, aut errorum dicere matrem
Tque desipere est, ac si quis diceret esse In causa fabricae canonem, cur fabrica peccet. qQ sN A TU R A est adeo Veri Iustique magistra: Hoc a principio, Quinti, hoc a fonte petivit, 'ias humana dehinc posuit sapientia leges, Naturam & legem Rationis ubique secuta Nec vetat a recto lex sicubi prava recessit: 4ro Ut sunt humanis homines qui carnibus escam Non dubitant coxisse s hi, interdtimque paternis; Ouales Brasilii nuper, Lael trygones olim: Nam stulti quamvis a Vero semper aberrent, Non exinde probes Verum nihil esse reapse . qi3Ut Ueri, in cunctis inerant sic semina Iulli: Consopita quidem, grassante libidinis Filii Per populos, tandem prudentibus excita jussis. Sed quae causa dedit Rationem, habuisse necessh est; Et quae Iustitiam inspirat, iusta ipsa profecto est. 42.
Nam quocunque caret, certe hoc dare nulla potest res. Lex igitur primaeva, Dei Mens atque voluntas: Et legem hanc sentire, Deum est audire loquentem. Nec Verum, aut Jultum sterilis Fortuna creavit.
189쪽
4as Sr casum abjicias. ineluctabile satum Substituas, in Materia nihil elle necessum Vidimus; atque alia quam qua nunc sede resulget, Almae secundam lucis 'otuisse creari Congeriem, vel multiplici glomeramine cogi. iq3o Sidera sunt praeter Solam & visuntur Olympo Innumerabilia. Haec propriis, a vortice nostro Secretis, late cumque indigena comitatu' Vorticibus regnant, & ibi diversa rotantur Privatim; at motus quos illic incita servant,
q3s Vel nulli prorsus, nullo impellente, suissent; Aut alii quam sunt, alios si causa dedisset;
Vel si sponte sua, motus foret unus eorum. Et tu, nos rapido, Tellus, quae turbine versas, Cur plaeida non sede sedes, violemaeus ut olim Mo Iusserat λ Hoc quianam potius quam volveris illo Exagitata modo, circumlabentia discors Sidera vel superans cursu, vel tarda relinquens Sic neque vulgares motus per corpora leges
Demonstrant, eur Sol hac Coeli parte, vel orbis 443 Consistat quam semper habet, cur primitus ire In latus hoc, illi lateri quam obvertere frontem Maluerit. Uolvi Coelum si credis ab Euris Αd Zephyros, quidni a Zephyris decurrat ad Euros Par utrique modo est : neutro Coelum ire repugnat. queo dux ratio pariter, quam sola ducere possis Ex vi Materiae, tam firmo cardine Mundum
Transfixit, tantoque veru Coelum, Aera, Terram Perterebrata tenet, rerum sit ut unicus axis;
Dum reliqui proprios axes habuere Planetae, que 3 Sol etiam ipse suum, quem circum tota rotando Versari moles maculis ostenditur ipsis Nil igitur sine Mente putes in sidere factum: Nil a principio motum sine Mente. Quot errant In Coelo itellae, ac projectum lumen opacis 46o Corporibus prorsum aequato moderamine sumunt; Quotque faces liquido nox clara accendit Olympo; Quot sunt in patria viventum semina terra ἔEt
190쪽
Et quot humus gremio suecos habet, atque sodinas; lVel silices ipsae, quarum de corpore duro Eruitur splendens, ac Soli congener ignis; 465
Tot Numen cecinere tubae : cecinere, Canentque
Quanquam Epicureas obturat perfidus aures, Imperitare sint nec vult homo, quem timet. Ergo Quid iuvat ulterius commenta referre Lucreti Ar nunc difficiles conemur solvere nodos. 47o Ex nihilo nil fit : lex inviolabilis esto :Nil ruit in. nihilum, clamat schola tota Epicuri Ergo si quae sunt, aeterna fuere ; nec unquam
Cessatura manent. Intermoriuntur ubique .
Corpora, Materies autem quae corpora iundat, 47s Semper erit, fuit, est : finemque ignorat & ortum. Si vius est, si Materies exordia sumsit, Unde illam Deus λ Et quando si secit ab aevo, Esse ea non coepit; si longo tempore postquam
Ipse erat, ecquo consilio mutata voluntas 48o Numinis aeterni Nam si non esse decebat Materiem ac Mundum ; cur tot, cur tanta creavit
Si fieri decuit ; quidni prius λ An sibi famam
Et cultum voluit uis credat honoris aventem Naturam, sibi quae satis est, nihil indiga nostri, 48s Sorte beata sua λ Quid erat, mortalibus aegris Quod manifestari dubie, caecaque videri Suspicione, coli varia sub imagine rerum comnigenumque Deum monstris, aliquando negari Funditus, interdum nesciri, pascere litem 4 De se perpetuam, violandas ponere leges, Ac genus humanum vitiis permittere vellet Omnibus, inque sua pateretur imagine ludi. PRAETEREA quamvis vastum disiecta per orbem, Quae redolent mentem artificis, sunt corpora quaedam; 49 INon tamen infinitam adeo, summeque potentem, Aut summe cautam. Siquidem vel plurima naevis Turpia sunt passim & mendose condita; vel si