De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

361쪽

LIBER

3s sarcis aedificandae potestatem facturum: in Diensi vero ciuitate quo miniis id permitteret, se iustissimis causs impediri. Begiensis igitur ab illo e insecta,

discessit, ita tamen, ut nec se parum liberaliter acceptum, neque medioctibus beneficijs ornatum ille, aut quicum illo missi suerant, queri merito possent. Rex ampla etiam munera ad Albuquercium deserri iusiit. Begiensis cum his

donis & amplo commeatu e Cambala prosectus, Goam reuersus est. Albu- quercius vero classem eo tempore silmmo studio comparabat, eamque rumor erat in Arabiam instrui , cum re vera Armurium petere cogitaret. Sed ut

quod in animo habebat, maiores lentio premeret ,&Armuzij Regem ab omni eiusmodi suspicione deduceret, Petrum Albuquercium fratris sui filium,

cum classequatuor nauium in Goardatumense promontorium misit, ut interim Arabas bello vexaret. Ibi cum bonam partem aestatis consumere taentes praedas egit, decemque naues Arabum multis & pretiosis rebus oh ustas cepit. Inde, ut fuerat iussus, Armiretium contendit, & a Rege Terunxa , qui tunc regnabat frater namque illius Teisadimus decesserat) tributum postulauit,&arcis aedificandae facultatem petijt,&viscedus cum illius fratre per D sum confirmaret, enixe contendit. Rex ex tributo decem tantum millianu- morum aureorum soluit, seque dis scultatibus implicatum, non plus siluere tunc posse confiriliauit sed operam daturum, ut intra certum tempus fidem suam liberaret. Arcem vero extrui minime se permissurum alteruit. Quod vero ad scedus adtineret, se libcntissime id concrmaturum. Rebus ad hunc modum constitutis, Petrus Albuquercius in insulam, quam Baliarem appellant, quae intra sinum Persicum Arabiae adiacet, δca faucibus fluminis Eutratis iam cum Tigri coniuncti circiterquadringentis millibus passuum distat, nauigare constituit. Id enim a patruo in mandatis acceperat. Rex illum ab eis consilio deducere conatus cst. Nauigationem enim propter vada,& caecos seopulos, periculosam et se dicebat, & coelum propter humores palustres corporibus humanis vehementer infestum. Nihilominus tamen ille nauigationem insti- ruit. Cum verbab insula, quam petebat, non procul abesset, tempestate iactatus, in aduersam regionem, quae Persidis imperio continetur; in Raxelis

tortu constitit. Ibi Ismaelis Persarum Imperatoris, quem Sophum appesta-

aut, ducem nomine MirbuZacam repetit, qui viginti naues Regis Arniugii ceperat. Is nuncium ad Mirburacam continuo milit , qui diceret, Armurii regem esse Regis Emmanuelis stipendiarium, seque minime permissuru , ut es, qui in Emmanuelis praesidio lateret, iniuria vlla fieret. Idcirco illum amia rogare nec enim bello repetere aequum esse, quod verbis se impetraturum

confideret ut sibi omnes naues restitueret. Id MirbuZaca siue metu perterritus, siue naturae lenitate ductus, repente concessit. Cum his nauibus Petrus .Albuquercius ArmuZium reuersus,iraues regi donauit, desic animum illius ab

omni cogitatione sinistrae suspicionis abduxit , ut nihil minus suspicaretur,

362쪽

malum aliquod sibi a Lusitana classe comparari. Petrus Ammio proscitus, Goam petijt, quo tempore patruus instruendae classii summis viribus timentus erat. Attamen antequam Goa siaueret, Ioannem Gondissaluum Albicastrensem ad Tabaimum Idalcamum legauit, a quo petebat , ut sibi in continente loca tribueret, quae munitionibus firmaret, si vellet sibi potissimum tolerabili pretio equos addici. Legatum deinde alium ad Narsingat regem misit, Antonium Musam, ut ab illo peteret, ut sibi in ora Indiae, quae

ad occasum pertinet, Baticalamurbem concederet. Legati aprincipibus humaniteraccepti, multisque muneribus ornati sunt. Negotia veris, quorum causa missi fuerant, minime consecerunt Itaque Goam re insem rediere.

ODEM ANNO QUIN

que naues Olysippone profectae, Goam incolumes peruenere, in quibus legatus, quem A ueti j Rex ad Emmanuelem miserat,etia venit. Albuquercius Cocliimum petijt, ut classem, quae erat in Lusitaniam prosectura, compararet. Inde Goam reuersus ,in exi . --tu Februarii mesis, anno salutis. M. D.xv. cum omnia, quae ad Indiae statum firmandum pertinebant, sinsulari prudentia consecis. set, Goa soluit , cum septem&viginti nauium clasie: aliquot praeterea naui . sia cum Indis militibus ducebat. Cum ad Mascatis portum naues applicuis set, intellexi tres Armuzij non ita esse stabilitas, ut non valde de Regis animi oc derectorum fide dubitaret. Aquatione facta,& cibarijs comparatis,Armiarium contendit. Rex re inopinata perculsus, ut animum illius ad beni

363쪽

cis suis, qui Acem appellabatur, illata salutauit, eique de selics nauigatio- ,

ne gratulatus est : se, ciuitatem illam, uniuersasque regni sui opes Regis Em tmanuelis esse dixit: & Albuquercium admonebat, ut perinde , atque si in Lillitania esset, omnibus illius regionis facultatibus uteretur. Albuquer-cius respondit, se Regem in loco niij habiturum, sit verbis facta responde- .rent. Aliter enim illi periculum denuncibat. Nuncio dimista, Albuquernicius minores naues insulam circumire iussit, &speculari, num quae naurai ad bellum instructae Armuetium penetrare contenderent. Si vero in cis aliquid. hostile perspicerent, milites, si se dedere recus ent, occiderent,deditos autem ad se vivos perducerent. In hoc negotio duo dies consiimpti

sunt, cum interim nuncis vltro citroque commearent, chm Rex Albu quercium verbis placare conaretur, Albuquercius vero Regi, si non imperata conficeret, excidium minaretur. Legatum tandem , quem Rex ad Emmanuelem miserat,& in ea classe veniebat,acccpta fide dimisit. Is autem erat natione Siculus. Fuerat autem in pueritia a piratis captus,&Mahumetis diiciplinis imbutus. In Lusitania vero religione laetus, sectam Mahumetis execratus, ad C H R I s T i fidem conuersiis fuerat. Nicolaus Fer-

retra deinceps appellari voluit. Huic ne fraudi esset apud impium regem

CHRISTI nomen, priusquam Albuquercius a se dimitteret, effecit. Postulata, quae Ferretra ArmuZiensis Regis nomine detulerat, haec erant. Primum, ut Emmanuel. tributumam positum Regi Armugiensi remitteret. Esse namque illum exhaustum , propterea quod classes Lusitanae metum mercatoribus inijcerent, ita, ut non auderent ArmuZium merces, ut ibliti erant, importare: & ea de causa portoria, in quibus maxima pars vectigalium conlistebat, sublata landitus esse, neque sibi quidquam esse reliqui, unde facile sta imam illam sonficeret. Petebat praeterea suis lilbditis facuntatem in Inciam nauigandi , dc similiter omnibus nauibus, quae ex India

ArmuZium peterent, eandem facultatem postulabat. Ne praeterea naues Lusitanae in ArmuZium nauigarent, ne terrorem externis hominibus in cuterent,dcvectigalia ex portori, tollerentur. Praeterea, ut tanquam sub-dsto illum enim patronum & dominum libenter agnoscebat) aequi te

quaeatam claro Rege expectanda erat, naues Sc merces sibi ereptas siluere iuberet. Postreinb ut omnes Armugienses , qui captiui definii Dantusci ii bertate donaret: Responsum est, Regem Emmanuelem,s Arinuetii Rex ih fide permaneret, , arcem in urbe aedificari permitteret, dimidiani xii buti partem illi remissurum. Nauigandi vero facultatem Arniuriensibus, scillis, qui in Arni tum nauigabant, liberam concedebat, dummodon er ces lege lata prohibitas non importarent , aut ne in illorum inauibus merca tores ex illis partibus, quae bellum cum Lusitanis gerebant, aduenirenti Porstulatum vero quo petebatur, ne classes Lusitanae in Armurium nauig

an ta rent

364쪽

rent, reeudiatum fuit. Id enim nihil aliud erat, quam Emmanueli imperium ciuitatis illius adimere. Similiter quod petebat, ut id, quod ab illis, qui

fidem violarant, belli iure captum fuerat, restitueretur, deritum suit. Libertatem vero captiuis reddere iubebat. Albuquercius obsidem adolescentem primarium , RalxNorandini nepotem, prius ad se perduci imperauit, quam Ferretram dimitteret. Rex Armugii Ferre iram, si licuisset, crudeliter accepisset, quod Mahumetanam sectam suisset execratione lenni detestatus. Literas tamen Emmanuelis cum veneratione debita in manus sumpsit, & cum Ferretra sermonem non libenter contulit. Sequenti die Albuquercius ad Regem misit, qui denunciaret, si pacem vellet, ut illi locum, in quo arcem extrueret, confestim assignaret: & praeterea partem ciuitatis, in qua is cum suis habitare commoc posset, illi concederet. Sibi namquc esse in animo,

octo ad summum nouem mentes in ea urbe consumere. Rex metu eximio

perculsius, omnia concessit. Dixitque se tantum Albuquercij probitati confidere, ut non dubitaret, quin illi patria pietate contuleret, Norandinumque cum scederis sistenni ritu sanciendi potestate misit. Foedus continuo factum , & iureiurando confirmatum fuit, de Rex aureo torque ab Al Duquercio , & vexillo cum Regis Emmanuelis insignibus donatus: quod

ille in aedibus suis , in pacis & amicitiae signum , & voluntariae seruitutis

auctoramentulia, constitui iussit. Arx in eodem loco , ubi prius inchoata suerat, aedificari coepit. Hoc tempore Ismael Periarum Rex chm armis plurimum posset, tum religionis specie multos mortales in sui admirationem traduxerat. Is originem suam ad Allem, de Mahumetem reserebat. Alles, ut multi reserunt, frater patruelis atque gener Mahumetis extiterat. Filiam namque illius nomine Fatimam uxorem duxerat. Porro autem post Mahumetis mortem, cum illi in principatu successisset, Mahumetis legem multis in locis immutauit. Quaedam enim sustulit, non pauca etiam adiecit, alia nouis interpretationibus ira correxit, ut noua quaedam lex gentibus illis videretur. Sic factum est, ut dum quidam Mahumetis, quidam vero Allis disciplinam aequerentur, Mahumetis secta in duas partes diui si gentes religione dissidentes, ijs etiam, quod consequens erat, discinderct. Persae namque, qui Allem sequuti fuerant, reliquos Mahumetis disciplinis insectos, ut homines impuros, de diuinae legis ignaros, a con sutio tuo repellebant. Arabes contra Persas ut desertores, atque legis diuinae corruptores, detestabantur. Alle vero e medio sublato, Hocem illius filius & dignitatis atquς nefariae religionis haeres extitit, & eundem exitum vi-xae habuit: venenuenamque peri jt. Alius deinde illius stater eodem nomine disciplinam eandem inque ad extremum spiritum vitae retinuit. Huic duodecim fili j fuere , quos Persae viros diuinos, atque Deo , propter egregiae xeligionis & pietatis studium, Hos arbitrantur. Vnus tamen , qui.

365쪽

LIBER

plurimum inter omnes excessuisse putabatur, appellatus Bit MuraCaim. Post horum hominum meritoriam, Allis nomen apud multas nationes in obscuritate latuit: Homaris disciplina, qui Mahumetis religionem summo studio conseruauit, inuiolata permansit,donec tandem Sophi MugaCaimi stirpe propagatus , chira primum sapientiat δc religionis ostentatione multos ad liti studium allexisset, tum armis eam sectani , quam sequebatur, esse Veram Dei legem , demonstrare summo studio concupiuit Cum igitur illi nationes multae nomina darent, euenit, ut Allis decus E tenebris emersum videretur, dc nomen illius extinctum reuiuisceret. Is pro linteis spiris, quibus Mahumetani caput intexerant, pileos e lana constipata colore viridi confectos, &lenis utrinque gradibus distinctos, eo artificio, ut vel protendi, vel contrahi possint, ad tesendum caput instituit, qui bii. ij, qui Allis disciplinis

adhaerent, ab alijs Mahumetanis, qui Allis memoriam odio persequuntur, internosci facillime possent. Hoc autem numero duodenario, quo pileos distinxit, memoriam filiorum, quos Hocem susteperat, conseruare decrersit. Huius tandem satu propagatus Ismael Aidaimi filius, qui Sophi nepos extiterat, variis casibus exercitus, de sapientiae iminione, de eiusdem religionis, quam diximus, patrocinio tantum nomen fuit apud Persas consequutus, ut omnes libentissime illius irriperio subderentur. Fuit enim singulari animi magnitudine δc liberalitate praeditus, multisque victorias adeptus, imperi j fines latis inae protulit, de ciim Selymo Turcarum imperatore confli xit, adeasclist tandem opes peruenit, ut nec ipsi Selymo cedendum arbitraretur. Is cum ditionis amplificandae chiram susti peret, tum etiam religionis propa pandy miro studio tenebatur, & partim precibus, partim minis, ut in ulti j-le una illum gestarent,dc Allis institutis dc precationum Hrmulis, quas idem in striptis reliquerat, uterentur,operam enixe dabat. Ea autem de causa le gatos ad Regelii Cambaiae, dc ad Zabaimum Idalcam si decreuerat, ut eos in sententiam sitam traduce et . quod illi tamen facere noluerunt. Cum vero literis multo uin, de rumore omnium intellexisset, quanta virtute dc industria Albuquercius praeditus esset, δc quas res in India de Armugio gesti Lset, sc illius nomen hominum praedicatione de celebritate per omnes Persidis de Arabie regiones versaretur,quamuis Albuquercius Armugium ab imperio illius auertistet amam tamen illius suit non mediocri studio mosequiitiis .Est enim hoc in persis insim,ut ex antiquissimis monumentis accepimus, utin quocunq; hominu genere virtute elucere perspexerin eam summo studiis celebrent,vsq; adeo,ut hostes etia, quos armis acerrime rsequuntur,laudibiis stiminis afficiant.Cu igitur Ismael legatu ad reges In)iae , ut dictum est, misisset,la primis illi negotium dedit, ut Albuquercium nomine illius salutaret seci; libentissime omnia,quae ad illius dignitatem pertinerent acturum ostederet.Legatus Coiealeamus appellabatur. Is post honorificat salutati nis. ossicium,

366쪽

ossicium ab Albuquercio postillauit, ut legatum ad Ismaelem mitteret. Esse

nimque illum amicitiae cum Lusitanis, quorum virtutem admirabatur,tun

gendae cupidissimum. Albuquercius ex salutatione & consilio voluptatem non mediocrem accepit. Existimabat enim, eo foedere Armuzij statum confirmari facillime posse. Itaque legatum, nomine Michaelem Ferretram, ad illam misit. Legatus sui tab Isimaele summis honoribus acceptus, & omnibus principum legatis, qui apud illum versabantur, antelatus. Ismael cum illo sermonem luci indissime conferebat, & de moribus & institutis Lusitanorum, de gentis indole, de Regis Emmanuelis virtute multa percontabatur,& cum summa voluptate Ferretram erat enim vir prudens atque disertus, audiebat. Ferretrae tandem sermonibus allectus, hominem primarium, Bairim bonatum nomine, ad Albuquercium legauit, qui cum Ferretra Armii Zium venit eo tempore, quo Albuquercius arce potitus, illi perficiendae intentus erat. Is cum eam legationem multum ad auetoritatem nominis Lit stant

confirmandam, & imperium ciuitatis illius firmius stabiliendum, pondus habituram arbitraretur, eam magnifico quodam apparatu audire constituit.Itaque in foro prope regias aedes, ut Rex de regii omnes spectare possent, sublimem tabulationem institui, Sc eam peristromatis insterni ,& in illa sellas collocari praecepit. Ibi splendido cultu ornatus,& nobilitatis turba circunfusus, legatum excepit: qui cum propter illius famam iam eum veneratione valde

dignum arbitraretur, tum in illius conspectu, cum vultus grauitatem,& niciem, & oculorum obtutum , qtia: omnia acrem animi vim de nunciabant, oculis as existet, parumper, quasi attonitus quadam admiratione, conticuit. Deinde legationem luculentis verbis exposuit, & literas, quas ad Regem Emamanuclem dc Albuquercium cum muneribus afferebat, obtulit. Albuquer-cius munera, ut ab omnibus viderentur, explicari continuo praecenit, idque

responsum legato dedit, quo de Ismaeli debitum honorem dedille, & pro-

Iriae dignitatis memoriam non abiecisse videretur. In summa vero legatio ni ii aliud, quam virtutis de magnificentiae laudes, & non vulgaris amoris ossicia continebat. Albuquercius intra paucos dies legatum liberaliter acceptum, di muneribus ornatum dimisit,&cum illo legatum alium virum nobile ira, qui Fernandus Gomegius Lemius appellabatur, ad Ismaelem cu literis & muneribus vicissim misit: cui etiam mandata credidit,que valde ad utilitatem nationis Lusitanae conducebant.De qua legatione plura alio in loco dicemus. Di retussis legatis, Albuquercius i n arce perficienda, S: in urbis statu consti tuendo summa indit stria adhibebat.Et quavis persentiret, multos in urbe hostilia machinari L consilijseors occurreret,ita tamen se gerebat,ut nemo facile suspicari posset,eu aliquid odorari.Verum qui moliebatur insidias,conscietia sceleris oppressi,sibi metuebat,& praesidia coparabant. Sed hoc commodii erat, quod Teindimus Armuri; Rex,&Coieatarus, ui regis nomine regnum administrabat.

367쪽

364 LIB E

&erant Albuquercio animis infesti,&inimici, mortem obierant. Ralx Nordinus qui Coleatam successerat, ei sedimum veneno sustulerat,&Zelladimi liberis exclusis, Toruxam illius fratrem regem creauit. Nec enim dubitabat, quin si Torunxa regnaret, nomen quidem regis penes ipsum Torun messet, regni verbpotestatem & iurisdietionem ipse perpetuo retineret. Cum tamen Nordinus senio consedius esset,& molesti sit misiam negotijs expediri cuperet, in nepotem quendam suum, Mixhamed nomine, quinque & tri

ginta annos natum, virum aciem dc animosum, munus de potestatem suam

transtulit, ut ipse regni procuratione liberatus , regni opibus alieno labore seueretur. At Ralxhamed locum illum apud regem tam firmis praesidi js obsessum tenuit, ut non modo regnum,sed Regem ipsum acerbo dominatu premeret. Omnia speculatoribus erant plena, ita, ut Rex hiscere non auderet, nes quid, quod Ralxhamedium offenderet, enunciaret, oculis aut Vita priuare tur . Ausus tamen semel si iit, postscedus iactum, tyrannum apud Albuquercium immanissimi sceleris accillare. Id Albuquercius secretum tenuit. Iterum deinde per Alexandrum Ataidium, qui propter linguarum notitiam interpretis munere & ossicio fungebatur, Albuquercium admonuit, se vininum teneri, & oculis multoria m oblemari, ita, ut non auderet rebus Regis Emma nuelis, perinde atque cupiebat, inseruire. Ha medius interim clam Lusitanis adtrersari, opus modis omnibus impedire, multa machinari, quibus hostilem animum, quem verbis tegebat , factis indicaret. Praeterea ut Regem a fide Emmanuelis auerteret, pileum cum Allis precationibus & institutis ab ID maele missum sumere coegerat, ut eo signo se Ismaeli prorsus addictum ostcnderet. Haec omnia cum Albuquercius explorata penitus haberet , eum occidere decreuit. Sed id aperta vi fieri commode non poterat, ne graue bellum&intestinum excitaretur: arte erat utendum. Itaque se egregie in illum animatum simulabat, & qui brascunque rebus poterat, illi satisfaciebat,ut eum metu liberaret. Tum per Alexandrum Ataidium interpretem , dc Petrum Alpoem, qui tunc a secretis erat Rcgi, sibi illo opus esse conuento nunciauit, ut arcana quaedam , quae erant e rep. &ad Regis Emmanuelis statum pertinebant, cum illo & cum Hamedio communicaret. Locum ipse deligeret, ubi id colloquium fieri posset. AEdes amplae arci, quae aedificabatur, coniunctae, in quibus Simon Andradius habitabat, dele tae sunt. Constitutum ab utraque parte fuit, ut Albuquercius cum solis ducibus, sine ullis armis conueniret, de Rex similiter cum certo nobilium virorum inermium numero, se in conuentum illum daret. Regi tantum & Albuquercio permissum fuit, ut uterque armigerum cum gladio duceret. Reliquis Lustanis atq; Persis, qui in litore c5sistebant,nec erat in edes ingressuri lcebat armis accingi Albiaque useano ,quae die caedi destinatam ' cessit, secreto duces euocauit, quoa in animo liabebat, aperuit,& ut arma vellibus abderet,admonuitPostri vie ante luce in

368쪽

in terram descendit: perpetuo namque se in classe tenebat . in litore copias instruxit: aliquot duces cum exercitu reliquit, ipse cum reliquis in aedes ingreditur. Nordinus regias copias in litore similiter instruxit, Regemque in aedes deduxit. Ipse vero Ha medius tectus armis,Albuquercium,quem imparatum eo Venturum opinabatur, interficere cogitabat. Itaque intrepide se se in Albuquercii conspectum dedit. Albuquercius illum comiter accepit. Tum illud,quod in mutuo amicorum congressit dici let,Satis ne saluae s&an Rex statim venturus esset interrogauit. At ille cum oculos in duces,qui Albuquercium circunsistebant,coniecisset, quamuis arma vestibus abdita minime vidisset iuspicari coepi t, eos armatos esse. Augurio igitur diei senesti perturbatus pedem retulit, Regemque iam aedes ingredi parantem,ne ultra progrederetur, admonuit. Albuquercium enim cum armatis hominibus stare. Nihilominus Rex ingressus, Hamedium antecedere more sistito coegit. Garsia Noro-gna fores occludi iubet, ita, ut magna pars eorum, qui cum armis,Vt Hamedio subsidio essent, veniebant, exclusa tierit. Excluti indignari,& tumultuari, ianuamque caedere coeperunt. Constitutum fuissequerebantur, ut Praetor Lusitanus,lic Rex Arm ualensis pari suorum numero constipati venirent nunc vero Praetorem cum omnibus suis intra domum consistere,cum Rex quatuor tantum viris stipatus intrarit, S reliquis aditus interclusus fuerit. Albuque r-cius interim Hamedium accusare coepit, quod arma gestaret, & ea ut deponeret imperauit . is suorum auxilio fretus nondum enim excluses esse cognouerat gladium strinxit.Albuquercius brachium illius arcte continuit. Petrus Albuquercius de Lupus Vascius de saneto Pelagio cum reliquis ducibus accurrunt, hominemque multis vulneribus concidunt. Rex cum illum intersectum cerneret, metu propemodum exanimatus est. Albuquercius vero it tum hilari sane vultu complexus admonuit, ut timorem omitteret. Haetenus, inquit, tyranni huius scelere Regis tantum nomen obtinebas,cum re vera

liber non esses, sed viri perditissimi dominatu vehementer oppressus. Posthac de liber & Rex eris, & tuo iure uti perpetuo poteris. Interim qui sores quatie-hant, minime cessabant. Cum vero accepissent Hamedium occisum,& per auersam aedium partem in litus eie istum, idemque regi accidisse suspicarentur, ianuam perfringere parant. Nostri duces cum parte copiarum accurrunt . para enim reliqua,ut Regis copias,sii aliquid moliri vellent, impediret, relicta suit. Eorum aduentu furor illorum, qui ianuam caedebant, repressus est. Instabant nihilominus de principes& reliqui ciues, ut sibi Regem suum incolumem redderent. Aliter enim se aedes illas continuo inflammaturos minabantur. Rex ab Albuquercio in superiorem aedium partem , unde ab omnibus posset conspici, deductus, omnes bono animo esse iussit. Nullam sibi a Lusitanis iniuriam allatam, sed singulare beneficium tributum. Se tunc libertate donatum, dc in regni possessionem missum, ut suos aequitate

369쪽

166 LIBER

& humanitate debita gubernaret. Fuit deinde capite sancitum, si quis ex illis,

qui armati fuerant, aliquid hostile moliretur. Modalirius tamen intersecti tyranni frater clamoribus maximis in Lusitanos,& in Regem acriter inue -λs, in aedes regias se cum armatis hominibus contulit , quarum custodia AI-li illius statri commissa fuerat. Ibi se munire constituunt. Cum tamen Rex illis eixtium cum atroci supplicio, ni continuo ex aedibus excederent, constitueret, & Albuquerctus,terror non mediocris,accederct, accepta prius fide, ne illis quod gesserant fraudi esset, aedes vacuas reliquerunt ,&intra certum tempus,quod illis praestitutum suit, cum eiusdem fallionis hominibus,& cum cognatis, & clientibus, & non mediocri familia,& cum bonis omnibus ex insula, atque adeo e totius regni finibus emisrarunt. Ad hunc modum pestisera& perniciosa sentina, quae undique scelesti Limi hominis arte connuxe rat, ex urbe exhausta fuit. Ipse namque tyrannus copias paulatim in urbem adducebat, quibus Lusitanos urbis pos Iessione pelleret,& ciuitatem Ismaeli regi Persarum traderet. Albu quercius magna cura liberatus, ciuitatis statum constituit: a Rege& a ciuibus fidem accepit, quam iureiurando confirmauit: illos perpetuo in Regis Emmanuelis potestate futuros. At interim in Asrica res a ducibus Lusitanis laude dignae gerebantur. Iehabentasusus primum Ataidium admonuit, esse quasdam hostium turmas, quae non procul Marochio castra locauerahi, quae facillime capi possent. Ataidius Lupum Barrigam eo cum centum equitibus misit. Is cum Iehabenta se copias iunxit: sed turmae castra mouerant,&in oppido frequenti, prope Atlantem montemsito con sederant. Barriga Ataissio per literas signi cauit, maioribus copijs opus esse. Is generum suum Alson sum Norogna meo missit. Iehabentasusus equites mille ducebat. Hostium turmae erant quiadraginta , in quibus praeter peditum

multitudinem maximus erat equitum numerus. Turmare loco discesserant.

Nostri illas vestigijs persequuntur. Barriga primum agmen ducebat, in quo

erant equites centum &quinquaginta: qui postremum agmen hostium consequutus, in eos inuasit. Hi quamuis acri animo principio resisterent, coaeti sunt tandem se ad suos, qui antecesserant, recipere. Ibi rursus hostes multitudine feroces in nostros impetum tulere. Norogna & Iehabentasusus occurrui.

Praelium fuit atrox, & i ta par,ut diu neutro victoria inclinari videretiir. Hostestamen postremo fusi fugatique sunt: ingens numerus caesus, quingenti capti , ovium viginti millia,& mille boues cum camelis quadringentis abducti . Hostes ubi se ab illa fuga & trepidatione resecerunt, auctis aliquo supplemento copiis, rursus in nostros inuadunt, praelium redintegratum eundem exitiam habuit. Enostris tamen tres Lusitani,& aliqui Mauri cecidere. Reliqui cum praeda in urbem reuersi sunt. Arzitam tunc Ioannes Coutignus, Vasci Coutigni Comitis Borbensis filius, loco patris tuebatur. Is suit egregie soliis,& in rebus gerendis industrius. Cum vero excursione usque in montem, quem

370쪽

quem Farrobum appellant, sacere decreuisset, centum & quadraginta equites

eduxit. Cumque a monte non procul abesset, speculatores illi renunciarunt praesectos Larozij &Molei hamaris cum Barraxae quodam filio in campo cum equitibus octingentis versari. Hos ea mente proiectos, ut Arai lae& Tingi agris vastitatem inserrent. Cum his Coutignus congredi statuit, &ob eam causam ne sine pugna dii cederent, locum, quo erant transituri, cum luis insedit. Praeli lim atrox & saeuum fuit, & diu par. Erant eni m hostes viri valde sortes,& gloriae cupidi: nostris rursus tota spes silutis erat in virtute Gnstituta. Hostes tamen postremo in sugam conuersi, supra bis centum caesi, unus &quadraginta capti sunt, in quibus suere quidam & nobilitate,&existimatione principes Spolia suerunt equorum & ornamentorum, quae nobilitatis illius erant. Sub

idem tempus Mauri Xiati menses erant enim stipendiari j a Nonio Fernan dio Ataidio auxilium postularunt, quo Xeri fium, a quo grauia detrimenta diebus illis acceperant, a finibus sitis repellerent. Is Barrigam cum equitibus quinquaginta illis auxilio misit. Barriga cum Xiati mensibus Farrobij montis

iuga superauit, quo in loco suit illi nunciatum, Xeri fium in tabernacula turmae unius inualis se, eaque diripuis te, de nonnullos Xiati menses intersedisse. Barriga, ut postremum eius agmen carperet, accelerauit: aliquot caecidit, v nam tantum cepit: reliqui se receperunt: quos Barriga propter suorum paucitatem insequi noluit. Ab Ataidio tamen per unum equitem, qui vulnera ludi e pugna discesserat, supplementum postulauit. Ataidius alios equites quinquaginta subsidio misit. Dux eorum fuit Georgius Mendratus Ataidius. Xeri fius cum mille&sexcentis equitibus, ut in nostros inuaderet, festinauit. Barriga duplicem aciem instruxit. Primam aciem Georsio Mendeato Ataidio,&Petro Barrigae commisit, ipse sibi secunda aciem reseruauit. Idem Mauri foederati secerunt. Xeri fius omnes copias hoc ordine distribuerat. Agme medium cum equitibus leptingentis Abedet qui biri iis , ipsius Xerifij patruelis,

agebat: sinistrum latus ipse tenuit dextrum alij duci,cui multum c6fidebat,aia signauit.Acies media se continere non potuit,quin in prima nostrorum aciem rueret, &chm multitudine superaret, eam circunuenit, ita, ut nostri in orbem pugnare cogerentur. Lupus Barriga in eos,qui nostros circumieran himpetum dedit. At Mauri foederati duplicem hostium aciem acri praelio susti nebat. Fuit magno temporis spatio acriter utrinque dimicatum. Petrus interim Barrisa Abedet qui birium, medij agminis ductorem, eqtio vehementius incitato infesta cuspide transfixit. Illo mortuo,qui sub illius signo pugnabant,cedere incipiunt. Cum nostri acrius insisterent, eos fuderunt. Lupus Barriga cum illam aciem susam cerneret, in Xerifij agmen incurrit: ex quo Xerquilis Bentagogi mus, vir primarius, in Pelagium Rodericum sortiter dimicantem inuectus, eum ex equo deiecit:& cum illum stratum interficere conaretur,Lupus Barri riga, ut ab imminenti caede Rodericum eriperet, in Bentagogimum equum incitauit,

SEARCH

MENU NAVIGATION