장음표시 사용
91쪽
88 PRO Populo ANGLICANOnsa Deo , qua autem sunt potestates u Deo sunt ordinata: Romanis haec seribit, non, uti Petrus, advenis, dispersis, sed privatis tamen
potissimum , & plebeiis; ita etiam scribit, ut
totam reipub. administrandae rationem , oriis ginem ; finem luculentissime doceat. Quo magis obedientiae quoque nostrae vera ac diastincta ratio, ab omni servitute disjuncta eluceret. Omnis a nima, hoc est quisque homo
subjectus esto. Quid sibi Apostolus proponat hoc capite satis explanavit Chrysostomus, ποιει τουτο δεικνυς, &c. facit hoc, inquit, ut Uendat Chrisum leges suas non ad hoc induxisse ut communem potitiam everteret,sed γ ut in melius statueret. Non ergo ut Neronem , aut tyrannum quemvis alium supra omnem legem & poenam constituendo,crude- , lissimum unius imperium in omnes mortales
constabiliret. Vtq; simul doceret super actinutilia bella non esse puscipienda, non ergo bella damnat contra tyrannum,hostem patriae intestinum , atque adeb periculosissimum B- scepta. Pervulgatus tunc erat hominum sermo traducens apsolos tanquam seditiosos,se. novatores quasi omnia ad evertendum leges communes se facerent is dicerent; his nune η ora obstruit.Non ergo tyrannoru defensiones conscripserunt apostoli, quod tu facis, sed ea fecerunt,ea docuerunt,quae suspecta omnibus
tyrannis defensione apud illos potius, S in
92쪽
DEFENs Io. CAP. I H. 8sterpretatione quadam egebant. Propositum
Apostolo quid suerit ex Chrysestomo vidimus ; nunc verba scrutemur. Omnis anima
potestatibus supereminantibus subjecta esto,
quae tamen istae sint non statuit : non enim jura atque instituta omnium nationum abolore , unius libidini omnia permittere in animo erat. Certe Optimus quisque imperator authoritatem legum & Senatus authoritate sua longe superiorem semper agnovit. Idem apud omnes nationes non barbaras jus semper sanctissimum fuit. Vnde Pindarus apud Herodotum νομον -ί- βααλ legem O- mnium regem esse dixit; Orpheus in hymnis non mortalium solum , sed immortalium et-jam regem appellat. Αθανατων in λεω 6 λχβων αγνον αἴνασι,
Reddit rationem. Aυsς - κρή-i. Lex enim sota viventium gubernaculum tenet. Plato in legibus τι κω οῦ, eis
et O πήλ , id quod in civitate plurimum debet
posse, legem esse ait. In epistolis eam maxime rempub. laudat ubi lex, & domina & rex hominulari non homines tyranni legum sunt. Eadem Aristotelis sententia inpoliticis,eadem Ciceronis in legibus, ita leges praeesse magi-ι stratibus , ut magistratus praesunt populo. Cum itaq; sapientissimorum virorum judicio prudentissimarum civitatum institutis lex semper
93쪽
so PRO Populo ANGLICANO semper potestas summa atque suprema habita sit, nec euangelii doctrina cum rationet
aut cum jure gentium pugnet, is utique potestatibus supereminentibus verissime sub tectus erit, qui legibus & magistratibus juxta leges Rempubl. gubernantibus ex animo paret. Non ergo solum populo subjectionem hanc , sed regibus etiam praecipit; qui supra leges nequaquam sunt. Non es enim potes snisi a Deo ; id est nulla reipubl. Arma, nimi homines regendi legitima ratio. Antiquisti,
mae etiam leges ad authorem Deum olim rcst
ferebantur ι est enim lex , ut Cicero in Pli, lip. 12. nihil aliud nisi recta & a numine
Deorum tracta ratio, imperans honesta pro
hibens contraria. A Deo igitur est mastristratuum institutio, ut eorum administratao-ι ne gens humana sub legibus viveret : hanc autem vel illam administrationis formam, i hos vel illos magistratus eligendi optio pro-i cul dubio penes liberas hominum nationes semper fuit. Hinc Petrus & regem & praesides αθωσάν κῖαν, humanam creationesnvocat ; &Hosea. c. 8. constituum reges , at
non ex me ; prociunt principes suos non agnosco. In ista enim sola Hebraeorum republ. ubi Deum variis unodis contulere po- rerant, de regis nominatione ad Deum reserri ex lege oportebat: caeterae gentes manda
94쪽
Aliquando aut ipsa regiminis forma si vitiosa sit, aut illi qui potestatem obtinent, & ab
hominibus,&a diabolo sunt, Luc. . Tibi dabo potestatem hanc omnem, nam mihi tradia μta es, O, cui volo do illam. Hinc princeps hujus mundi dicitur, & Apocal. i 3. dedit Bestiae Draco potentiam suam , thronum situm, & potestatem magnam. Propterea n
cesse est hic intelligi non potestates quascun- ' que, sed legitimas . prout etiam insta descri- buntur ; necesse est intelligi potestates ipsas, non semper eos qui imperium obtinent. Hinc dilucide Chrysestomus , Luid ais ' inquit, omnis ergo princeps a Deo constitutus es t non dico : non enim de quovis principe , sed ede ipsa re loquitur Apostolus; non Eicit, non Vprinceps nisi a Deo, sed non es potestas. Haec Chryssistomus. Lua autem potestates sunt, a Deo sunt ordinata. Legitimas ergo vult hie intelligi Apostolus ; malum enim & vi- νtium , cum ataxia sit, non est ut possit ordi- nari , & esse simul vitiosum. Hoc enim duo simul contraria ponit, taxin & ataxian. Lua autem sunt, ita interpretaris ac si diceretur, qua nunc sunt ; quo facilius probare possis
etiam Neroni, qui, ut opinaris, tunc imperavit, Romanos obtemperare debuisse ; nostra sane bona venia: quam enim voles de Anglicana repub. male sentias in ea tamen Anglos acquiescere debere,quoniam nur est,& aDeo ordi-
95쪽
sa PRO POP vLO ANGLICANO ordinatur , ut Neronis olim imperium , n cesse habebis concedere. Neque enim Ner minus quam Tiberius artibuta matris imperium nihil ad se pertinens occupaverat , ne legitime partum fuisse respondeas. Quo sceleratior & doctrinae retractator ipse tua ,Ro- manos potestati quae tunc suit subjectos esse, vis, Anglos potestati quae nunc est,subiectos
esse non vis. Verum nullae in hoc orbe te Tarum=res duae magis e regione adversae fibi sunt,quam tu nequissimus nequissimo semper sere adversiis es tibi.Quid autem facies mi er λ acumine hoc tuo regem adolescentem plane
perdidisti ; ab ipsa enim tua sententia exto , quebo ut fatearis,hane potestatem in Anglia, , quae nunc est . a Deo ordinatam esse ; atque omnes proinde Anglos intra ejusdem reipublicae fines eidem potestati subjectos esse debere. Attendite igitur Critici, & manus ab- , stinete, Salmasii nova haec emendatio est, in . epistola ad Romanos ; non quae sunt pote-ι states . sed qua nunc existunt reddi debere adinvenit ; ut Neroni tyranno tunc scilicet imperanti subjestos esse omnes oportuisse
demonstraret. At 5 bone , ληκυλον α λι- σας ς ut regem modo, ita nunc interpretamentum hoc tam bellum perdidisti. Quam tu epistolam sub Nerone scriptam esse ais,
sub Claudio scripta est principe timplici , &non naalo : hoc viri docti certissimis argu
96쪽
DApENs Io. CAP. III. 93mentis compertum habent ; ouinquennium etiam Neronis laudatissimum fuit, unde argumentum hoc toties inculcatum,quod multis in ore est , multis imposuit, tyranno parendum esse,eo quod Paulus hortatus est Ro- .manos ut Neroni essent subjecti, callidum indocti cujuspiam commentum esse reperitur. Lui obsistit 3οtestati, scilicet legitimae,
Dei ordinationi obsistit. Astringit etiam reges praeceptum hoc, qui legibus & Senatui obsistunt. At vero qui potestati vitiose, aut i potestatis non vitiola corruptori & eversori oblistit, an is Dei ordinationi obsistit sanus, ii credo , non dixeris. Tollit omnem dubitationem sequens versiculus, de legitima tantum potestate Apostolum hic loqui. Definiendo enim explicat, nequis errare, & opiniones hinc stolidas aucupari possit , qui sint magistratus potestatis hujus ministri,& quam ob causam subjectos esse nos hortetur ; M riseratus non sunt timori bonis operibus , sed malis; boni a potesate hae laudem adipiscem tur; Magisratus miniser est Dei nostro bono datus ; nonfrustra gladium gerit,vindex ad iram ei qui malum facit. Ruis negat, quis recusat, nisi improbus, quin hujusmodi potestati aut potestatis administro libens se iubiiciat ξ non solum ad vitandam iram dc OL sensionem,aut poenae metu, sed etiam propter conscientiam. Sine nugistratibus enim,& es
97쪽
s 4 PRO POPuto ANGLICANO vili gubernatione, nulla respublica, nulla societas humana, nulla vita esse potest. Quae autem potestas, qui magistratus contraria his facit, neque illa neque hic a Deo proprie ordinatus est. Vnde neque tali vel potestati, vel magistratui subjectio debetur aut
praecipitur , neque nos prudenter obsistere prohibemur: non enim potestati, non m
gistratui obsistemus , qui hic optime depingitur , sed praedoni ,, sed tyranno, sed hosti;
qui ii magistratus tamen. dicendus erit , i eodun taxat quod habet potestatem, quod ad poenam nostram ordinari a Deo videri potest, etiam diabolus hoc modo magistratus erit. Sane unius rei una vera definitio est:
si ergo Paulus hic magistratum definit quod
quidem accurate iacit, eadem definitione, iisdem verbis tyrannum, rem maxime contrariam , definire non potuit. Vnde quem ipse magistratum definivit atque descripsit, ei duntaxat subjectos nos esse voluisse, non ejus contrario tyranno certissime colligitur. Propter hoc tributa seisitis ; rationem adjungit ad prieceptum ; unde Chrysostomus, Cur, inquit, vectigalia regi damus. Annon tanquam nobis prossicienti,cura ae tuitionis mercedem solventes' atqui nihil illi seisissemus, nisi ab initio utilem nobis talem esse prafecturam cognovissemus. Quapropter il
lud repetam quod supra dixi ue quandoquidem
98쪽
DEFENs Io. C A P. III. 9ssebiectio haec non simpliciter , sed cum adjuncta ratione a nobis requiritur, illa prosecto ratio quae adjungitur, subjectionis nostrae era norma eritis: Cum ista ratione non subjecti, rebelles; sine ista ratione 2bjecti, servi erimus & socordes. At Angli, inquis, ni hil minus quam liberi, quia mali , quia . sagitis. Nolo ego Gallorum vitia com- imemorare, quamvis sub regibus sint; neque ι Anglorum nimis excusare ; dico tamen illa iesse flagitia, quae sub regibus tanquam in i Egypto didicerunt; neque dum in deserto ; i licet Dei sub imperio ,dediscere statim potue- runt. Spes est tamen de plerisque bona ; ut ne sanctissimos hic optimosque viros & veritatis studiosissimos collaudare incipiam ;quorum apud nos non minorem credo esse numerum , quam ubi tu maximum esse existimas. At jugum Anglis durum imponitur. Quid si illis , qui jugum caeteris civibus imponere studebant λ Quid si suo deinde merito subactis ξ nam caeteri puto non moleste serunt,exhausto civilibus bellis aerario ,2mptibus propriis sitam se tolerare libertatem. Relabitur jam ad Rabbinos nugivendos. Regem legibus adstrictum esse negat, ex iis tamen probat lasa majestatis reum esse posse, si jus suum patiatur imminui: astrictus itaque & non astrictus,reus & non reus rex erit:
adeo frequenter enim solet repugnare sibi,
99쪽
96 PRO Populo ANGLICANO ut ipsa Repugnantia huic homini germana, atque gemella esse videatur.6Atqui Deus, inquis , multa regna Nebuchadneravi in servitutem dedit. Fateor ad certum tempus dedisse, Ier. 27. 7. Anglos in servitutem Carolo. Stuarto ad semihorulam dedisse ostende; pedimitisse non negaverim, dedisse nunquam a b divi. Aut si Deus in servitutem dat popu- . lum, quoties tyrannus plus populo potest cur . . non idem liberare diceqdus erit, quoties plus . potest populus tyranno an is Deo tyrannidem suam, nos Deo libertatem nostram a Ceptam non seremus Non est malum in civitate quod Deus non immittat, Amos 3. f mem, pestilentiam, seditionem, hostem; ecquod nam horum civitas ab se non totis viru/ bus amolietur ρ faciet prosecto , si possit, quamvis ab ipso Deo immissa haec esse sciat :nisi e coelo ipse secus jusserit. Cur non tyrannos pariter amovebit, si plus polleat r in ejus unius impotentiam ad commune malum esse magis a Deo credemus, quam potentiam totius civitatis ad commune bonum 3 Absit aeivitatibus , absit ab omni coetu hominum ingenuorum doctrinae tam stupidae, tamque pestiferae labes , quae vitam omnem civilem funditus delet, gentem humanam universam propter unum atque alterum tyrannum, ad quadrupedum prope conditionem detrudit:
cum illi supra omnem legem excolii par in
100쪽
utrimque genus & pecudum & hominum juxatque imperium obtinebunt. Mitto jam stulta illa dilemmata, in quibus ut te jactes , nescio quem fingis, potestatem illam super
minentem de populo velle intelligere ; tametsi affirmare non dubito omnem magistratus authoritatem a populo proficisci.
Hinc Cicero pro Flacco, Ilii nostri sapientissimi, ct sanctissimi majores, qua scisceret plebs, qua populus juberet, juberi vetarique
voluerunt. . Hinc Lucius Crassus Orator eximius, & Senatus eo tempore princeps, cujustum causam agebat ad populum. Nolite, iii
quit, sinere nos cuiquam servire nisi vobis universis, quibus , possumus ct debemus.
Quamvis enim Senatus Populum regeret,populus tamen illam moderandi & regendi sui , potestatem senatui tradiderat. Unde imajestatem, populo Romano frequentius quam regibus olim attributam legimus. Idem Mas
cus Tullius pro Plancio, E R enim conditio liberorum populorum , pracipueque hujus principis populi se omnium gentium domini, tusse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum efferre modice populi
voluntates: honores si magni non putemus, non servire populo'; sin eos expetamus , non defatigari supplicando. Egone ut regem populi servum dicere metuam, cum Senat Ro- manus tot regum dominus servum se populi .