장음표시 사용
71쪽
68 PRO Populo ANGLICANOsima: nam quanto quis unquam optimus poeta fuit, tanto tu pessimus omnium patronus. Certe nisi stupor ille quo advocatum esse δε- mersum ais,te potius obcaecavit, jam tute o brutuisse te senties. Nunc omnibus quoque gentium regibus leges datas fuisse fateris; non ramen ut iis tenerentur, judiciorum metu is poena capitis. Quod nequedum ex scriptura, neque ex ullo authore fide digno ostendisti. Tu igitur paucis accipe: leges civiles iis dare qui legibus non tenentur , stultum & ridicul lum est ι omnes alios punire , uni duntaxat Ο-mnium scelerum impunitatem dare, cum lex neminem excipiat, iniqassimuin est. Quae
duo in sapientes legumlatores minime cadunt , multo minus in Deum. Vt omnes autem videant te nullo modo ex Hebraeorum
scriptis id probare, quod probandum hoc capite susceperas, esse ex magistris tua sponte confiteris i qui negant alium suis majoribus regem agni cendum fuisse prater Deum, datum autem poenam fuisse. Quorum ego in sententiam pedibus eo 'Non decet enim, neque dignum est regem esse, nisi qui caeteris omnibus longe antecellit; ubi
multi sunt aequales, ut fiant in omni civitate plurimi, imperium ex aequo atque per Vi-ees dandum esse arbitror: aequali, aut plerumque deteriori, ac saepissime stulto ser vire
omnes, quis non indignissimum putet i Nec
72쪽
DE FENIIo. CAP. II. 6 ad commendationem regalis imperii plus facit, quod Christus a regibus originem duxit, quam facit ad pessimorum regum commendationem , Christum eos habuisse nepotem. Rex es Messias: agnoscimus, gaudemus, &quam citissime veniat oramus; dignus enim est, nec ei quisquam similis aut secundus ; interim regia gubernatio commissa indignis S immerentibus, ut plerumque fieri solet, plus mali quam boni attulisse huma- no generi recte existimatur. Nec continuo sequitur omnes reges tyrannos esse. Verum ita esto: do tibi hoc, de me nimis tenacem putes; utere tu jam dato. Hac duo sequuntur, inquis, Deus ipse rex fuerit tyrannorum dicendus, ct quidem tyrannus ipse maximus. Horum alterum si non sequitur, sequitur prosectb illud quod toto libro tuo sempersere sequitur, te non scripturae solum, sed ti- νbimet perpetuo conir dicere, ut qui proximam periodo sipra dixeras , unum Deum regem esse omnium rerum, qu s ct ipse creaυit. Creavit autem &ayrannos & Daemonas eQ- rum itaque rex vel tua ipsius sententia. In al- ιterum despuimus, & blasphemum illud tibi
Os obturatum volumus , qui Deum affirmes tyrannum .esse maximum, si tyrannorum,
quod ipse sepius dicis, rex & dominus dicatur. Sed nec rem regiam multo plus adjuvas, dum ostendis, Mosen etiam cum summa
73쪽
o PRO POP vLO ANGLICANO potestate regem fuisse. Nam fuerit sane , vel quivis alius , dummodo is sit qui res nostras, quemadmodum Moses , ad Deum referre possit. Exod. i8. is. Verum neque Mosi,
quamquam is Dei quasi sodalis fuit, licuit in Dei populo quicquid libuit facere. Quid enim
ille ρ Venit ad me hic populus inquit, adco sulendum Deum; non ergo ad mandata Mosis accipienda. Tum suscipit Iethro , esto tu pro hoc populo erga Deum, is commonefacias eos de legibus Dei. Et Moses Deut. q . s. δε-
cui vos statuta , judicia, quemadmodum pracepit mihi Deus. Vnde fidelis dicitur in
tota domo Dei. Num. i a. Rex itaque Iehovatum populi fuit; Moses veluti interpres tantum Iehovae regis. Impium igitur & sacrilegum te esse oportet, qui summam hanc po testatem a Deo ad hominem injussus ausis transferre , quam ipse Moses non summam sed vicariam tantum & intermediam sub praesenti numine obtinuit. Accedit etiam cumulus ad improbitatem tuam , quod Mosen hic summa potestate regem suisse dicas ; cum in apparatu ad primatum , p. 2 3 o. Eum in commune cum L xx senioribus populum rexisse; is primum populi non dominum fuisse dixeris. Si igitur rex fuit, ut erat certe,& regum optimus , idque sicut ipse ais, cum potestate plane summia se regia , nec tamen dominus, neque solus populum regebat, vel
74쪽
DgpENs Io. CAP. II. 7 Ite authore, necestario sequitur reges, quamvis summa potestate praeditos, jure tamen regio atque summo, non esse dominos. neque solos populum regere debere; quanto minus ad libitum suum. Iam vero qua impudentia Dei mandatum ementiris, de rege
satim atque ingressi essent terram sanctam sibi constituendo. Deut. i 7. supprimis enim nveteratorie quod praecedit , si dixeris, sa-
tuam super me regem ; tuque memento quid a te jam reposcam ; cum dixeris p. 42. liberrima tunc potestate populus erat praditus. Nunc iterum fanaticus an profanus esse velis , ipse videris. Deus, inquiS, cum tanto ante determinaverit regium regimen insia tuendum tanquam optimum populi illius regendi flatum, quomodo hac conciliabuntur' Propheta repugnavit, Deus sic egit eum propheta , ut quasi nollet. Videt se illaqueatum,
videt se impeditum : Iam attendite quanta cum malitia adversus prophetam, impietate adversus Deum expedire se quaerat: cogitandum in his est, inquit, Samuelem esse cuius filii populum tunc judicabant, eos populus
repudiabat ob eorrupta judicia; Samuel igia itur noluit filios suos a populo rejici; Deus ut gratificaretur propheta suo. innuit non valdἰ sibi placere, quod populus desideraret. Dicuno verbo improbe, quod per ambages dicis; Sa-
muel populo sucum secit, Samueli Deus. Non
75쪽
advocatus ergo', sed tu ceritus ille de Idi phaticus es, qui modo ut regem honores, nil Deum revereris. Isne tibi Samuel videtur , qui saluti aut charitati patriae filiorum avaritiam & ambitionem praeposiverit, qui populo recta & salutaria petenti, tam callido consi lio , tamque vasto illuserit, falsa pro veris docuerit λ Isine tibi Deus. qui in re tam turpi cuivis gratificaretur, aut cum populo limulate agereti Aut ergo jus regium non erat quod Propheta populo exposuit, aut jus illud , te ste Deo & Propheta, malum, molestum violentum , inutile , sumptuosium reipub. erat; aut denique , quod nefas est dicere , & Deus& Propheta populo verba dare voluerunt.
Passim enim testatur Deus valde sibi displicuisse quod regem petissent .ver. 7. Non te sed me spreverunt ne regnem stuper ipsos , secum dum illa facta quibus dereliquerunt me es
coluerunt Deos alienos: ac si species quaedam idololatriae videretur regem petere, qui adorari se, & honores prope divinos tribui sibi postulat. Sane qui supra omnes le)es terrenum sibi dominum imponit, prope est ut sibi Deum statuat alienum; Deum utique haud pe rationabilem, sed profligata saepius ratione brutum & belluinum. Sic t Sana. t o. i p.
Vos sprevisis Deum vorum qui ipse servat vos ab omnibus malis , ct angustiis vestris cum dixissis ei, regem prapones nobis. &
76쪽
Dr s ENs I o. CA P. II. 73 cap. 32. I 2. Vos regem petistis, cum Ioho-ma sit rex vester. & ver. I 7. Videte malum vestrum magnum esse eo ram Iehova letem do vobis regem. Et contemptim Hosea de
Tege, I 3. IO. II. Vbi rex tuus, ubinam e
servet te jam in civitatibus tuis. Vbi vindices tui ' quoniam dixisti , da mihi regem se proceres : dedi tibi regem in ira mea. Hinc Gedeon ille Heros rege major, Non dominabor in vos, neque filius meus in vos dominabitur , sed dominabitur in vos Iehova, Iud. 8.plane ac si simul docuisset,non hominis esse dominari in homines,sed solius Dei .Hinc Hebraeorum rempublicam,in qua Deus principatum solus tenuit, 'rtis vocat Iose-
phus contra Apionem Grammaticum AEgyptium & maledicum tui similem. Populus denique resipiscens apud Isaiam 26. I 3. calamitosum hoc sibi fuisse queritur, quod alios praeter Deum dominos habuerat. Indicio sunt haec Omnia regem irato Deo Israelitis suis se datum. In historia tyranni Abimelectu quis est cui non risium moveas Z de quo dicitur, cum is partim faxo a muliere, partima migeri gladio interfectus fuerit . reddidit Deus malumAbimelechi.Hae,inquis,historia potentissime adflruit Deum solum regum judicem esse is vindicem ; imis tyrannorum, nebulonum , nothorum, si hoc valebit: quicunque per fas aut nefavetyrannidem occupa- D verit,
77쪽
PRO POPVLO ANGLICANO, verit, is jus regium statim in populum adeptus erit, pcznas effugit, confestim armai magistratui de manibus fluent, mussare dein- ceps populus non audebit. Veram quid si magnus aliquis latro hoc modo in bello perisiet, an Deus ergo solus latronum vindex Quid si carnificis manu lege damnatus , an
ideo minus illi Deus malum reddidisset ZiNe judices quidem eorum unquam legisti lege postulatos; tamen in optimatum flatu vel principem , si quid committat, posse ac debere judicari,ultro fateris pag. 67.cur non item tyrannus in regno Z quia Deus reddidit malum Abimelechi. At reddidit quoque mulier illa, reddidit etiam armiger, in quos ille ambos jus regium habere piae se tulit. Quid si reddidisset magistratus, annon is idcirco Dei gladium gerit, .ut malum malis reddat Ab hoc potentissimo de morte Abimelechi argumento ad verborum contumelias more suo
se convertit; nil nisi eoenum & lutum ore landitat; cum eorum quae promisit se probaturum , nihil vel ex sacris libris, vel ex Rabbinicis probaverit. Nam neque regem legibus solutum esse, nec cur puniri, si delinquat, solus mortalium non debeat, quicquam Ostendit. Immo suis ipse testibus,se induit, &sententiam suae contrariam esse veriorem suomet ipse opere demonstrat. Cumqae a
gumentis parum proficiat, criminationibus
78쪽
DEpENs Io. CAP. II. 7s atrocissimis omnium in nos odium excitare conatur, quasi rege optimo & innocentissimo crudeliter sdblato. An Solomon, inquit, melior Rex Carolo primo fuit ' Sunt, ut verum fatear , qui patrem ejus Iacobum cum Solomone comparare non dubitarunt,& natalibus quidem anteferre. Sotlomon Davidis filius; is primo Saulis musicus erat; Iacobus Dartii comitis filius, qui Davidem musicum, ireginae uxoris thalamos nocte ingressiam . . cum ostio pessulum obdidisse deprehendit, ihaud multo post interfecit, ut narrat Bucha-ι nanus. Natalibus ergo illustrior Iaeobus ..& secundus Solomon Lepe dictus, quamvis Davidis musici filius an fuerit, dubium sit. At Carolum conserre cum Solomone qui tibi in mentem venire potuerit non video. Quem enim tu Carolum tot laudibus tollis. ejus pervicaciam, avaritiam, crudelitatem, i&servum in omnes pios atque bonos dominatum , ejus bella , incendia, rapinas, & mia serorum civium caedes innumeras, dum haec
scribo, Carolus ipse filius in illa publicae poe- .
nitentiae sedecula apud Scotos coram populo confitetur atque deplorat: immo tuum illud regium jus ejurat. Verum si Parallelis /tantopere delectaris, Carolum cum Solomone conseramus. Solomon a meritissimo
fratris supplicio regnum au picatus es *Carolus a patris lanere; non dico a nece, D a qua
79쪽
16 PRO POPVLO ANGLICANO. quamvis indicia veneni omnia in corporei patris mortui conspecta sint; ita enim suspicio in Bucchingamio constitit; quem tamen j Carolus, & regis interfectorem S sui patris, non solum in comitiis omni culpa exemit, i sed ne omnino res ea Senatus cognitionisiibjiceretur, comitia dissolvit. Solomon gra-
vijsimis tributis populum pressit: at ille in , templum Dei, & aedificia publica impendit,
Carolus in luxum. Solomon a plurimis uxoribus ad Idolorum cultum pellectus est , hic ab una. Pellectus in fraudem Solomon , pellexisse alios non legitur; hic alios , non Q. Ium uberrimis corruptae Ecclesiae praemii pellexit, sed etiam edictis & canonibus ecclesiasticis coegit, ut in visi reformatis omni- . . bus altaria statuerent, & pictos in pariete crucifixos altaribus imminentes adorarent. At non est ideo Solomon a populo capitis damnatus. Nec inde, inquam, sequitur da-ν ranaria populo non debuisse ; multa enim incidere potuerunt, cur id tum expedire populo non videretur. Populus certe quid sui
juris esset haud multo post & verbis & sectist patefecit: cum Solomonis filium decem tribus expulerunt; & nisi mature se in fugam conjecisset, etiam lapidibus regem tantummodo minacem obruituros fuisse credibile
80쪽
Vm citis jam disputatum atque conclusum sit, reges Mosucos ex prae cripto Dei omnibus obstrictos legibus pariter cum populo sitisse , nullas legum exceptiones perscriptas inveniri, ut reges quod vellent, impune possent, aut ut a populo puniri ne possint, Deum proinde vindictam de hu tribunali suo reservasse fallissimum esse , sine authore sine ratione dicitum, videamus an id suadeat Euangelium, quod dissuasit lex, non imperavit : videamus an Euangelium , divinum Hillud libertatis praeconium, nos in servitutem addicat regibus & tyrannis, quorum ab impotenti imperio etiam servitutis cujusdam magistra lex vetus populum Dei liberavit. Primum argumentum ducis a persona Christi, quem quis ne scit non privati solum , sed netiam servi personam ideo Bmplisse , ut nos liberi essemus: Neque hoc de interna tantum libertate intelligendum est . non de civili; quam enim aliena fiunt ista quae Maria, mater Christi, ejus in adventu cecinit, superbos dis
sipavit cogitatione cordis ipsiorum , detraxis odynastas e thronis, humiles evexit, si adventus eius tyrannos potius in solio stabili rei, Christianos omnes eorum sevissimo imperio subjiceret. Ipse sub tyrannis nascendo, D s ser-