Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

811쪽

86 Statera Morum

lisus:verbi gratia,Spiritus Vitales qui conis flant appetitum sensitivum, non cedere impressionibns quae fiunt ab objectis, quae se

habent ut motores naturales : Non itaque consistit Virtus in eo ut omnino non moveantur, sed in hocqubd non ultra certum signum moveantur, hoc est,non pertingant utque ad operationem adversus regulas

Rationis, sed contineant se intra terminos admonitionis, ut perpellant Rationem ad debitam & congruam objectis considerationem. Procedit itaque hic error ex dese- stu scientiae naturalis quod Magistri ipsius nesciant in quo consistat appetitus materialis.

a. Contra hos plerique definiunt, non posse hominem longo tempore abstinere a peccato veniali, satis conformiter imbecillitati quam experimur inter nos. Quod enim audimuρ non infrequenter a Confessariis, quod poenitentibus occurrant qui nihil Absolutione dignum confitendum habeant, credo magis arguere Sacerdotum imperitiam quam Poenitentium sanctimoniam, cum necesse sit de mundano pulvere etiam religiosa corda serdescere. Satis etiam conformis est haec sententia Sanctorum phrasi minimis peccatis neminem. ψωlventium. Sed existimo ita universales has

812쪽

Examen decimum uartum. 7 87

has locutiones esse, ut non ex necessitate eXcludant omnem exceptionem, non ipsius

Joannis Baptistae, vel alius, aut plurium, quorum merita in secreta & superiori Hierarchia sunt reponenda. Ego, ut quaestionem a fundamentis examinem , hoc pri-mb seu quaero seu suppono ; num sit in potestate hominis per longum & fervidum exercitium talem habitum continue exercendi Charitatem sibi acquirere,ut dissicile sit ab actuali exercitio Charitatis abstinere quod omnino quasi Experientiae introdu- Aione mihi constare videtur,dum actu eXPerimur quae multum exErcemus facilε in promptu nobis esse& sponte sua fluere. Unde non videtur dubitandum quin pertinax studium & exercitium possit proficere, ut dissicile sit illud non cogitare & repe

tere.

3. Proximum est, utrum simili diligentili perfici possit ut sequens adfus semper evadat vehementior priori y Quod etiam non est cur recusem; cum & habitus inexistens cum pari studio reddat adhum meliore ; sed di i psum studiu crescere necesse sit suo quasi cursia, quomodo currεdo velocitas acquiritur.Tertib in vestigandu est an cu actuali&fervido exercitio Charitatis possit cosistere Veniale peccatum. Et hoc quidem evidens est,

813쪽

88 Staterae Morum est , eum qui est in actuali pura donatione

seu potius redditione sui &suorum omnium Deo, ex necessitate consecrare ipsum Actum, si quem in eodem momento habet, Deo: Unde denishu intentionis non potest peccare. Tandem patet, si qua est nihilomin lis imbecillitas in actu concomitante ex pura oblivione vel deliquio Naturae, non esse peccaminosum. Superest itaque solum posse esse peccatum, ex eo quod oblivio similis ex priori aliquo peccato originem trahat. Quod si referatur in peccatum psaeteritum, non potuit primam originem

habuisse ex quo habitus iste actu Deum dis ligendi confirmatus fuit in hujusmodi Sancto. Qirare, si semel plenὸ purgatus fuit a. peccato ex quo habitus in ipso confirmatus fuit, non potest censeri peccavisse venialiter ex illo tempore; &, quod sequitur, similem Sanctum se diu a peccato etiam veniali con servare. Non tamen asserendum est talem absoluth non posse peccare, cum adhuc degat in valle tentationis & militiae; in qua, ni si Deus praemuniat, occasiones Οccurrere possint ultra aestimationem nostram graves,quae etiam tantum Virum in ruinam pertrahere possent; & propterea semperorandum est 1 ia inducamur in tentationem, di etiam ut praeterita peccata nobis remit

814쪽

Examen decimum quartum. 78stantur , ne iterum reviviscant in nobis.

. Ex hoc discursu aptissime elici potest esse in potestate Prudentiae perducere Uirum exercitatum ad ingentem aequabilitatem Animi, adeo ut nihil eum a quiete ut ita dicam ) substantiali Animi. removere possit , quin quicquid sibi acciderit putet

bene accidisse&in bonum sui. Uel enim est Malum Temporale vel Spirituale : Si remporale, clarissime est occasio exercendi animum suum in contemptu Boni quo privatur ; & siquidem Natura aegrε privationem acceptet, elarum ulterius est hanc afflictionem illi salutarem & necessarium fuisse; &, per consequens, si Prudens sit, gaudendum de illo accidente quod Animae suae emolumentum affert. Sin Spirituale, palam est nudare ipsum patientem sibimet,& reddere illum cautiorem dc peritiorem quae opponenda sint tentationibus munimenta : Neque Malum habendum est quod correctione hominem meliorem essicere natum sit. Ex quibus hoc consequenter deducitur, Prudentiae opus esse, ut hominem in perpetua Animi pace& laetitia dc quasi exultatione constituat. Si enim tantum abest ut quicquam quod acciderit reputetMalum, ut etiam Bonum, de non fortuitum sed

ex spetiali dilectione & cura Dei sibi dona

815쪽

79o Statera timorum tum apprehendat, e videns est quod perpetuum gaudium non insit Animo non posse accidere nisi ex defectu plenae attentionis, quae in summe Prudentem seu qualem Prudentia nata est essicere non potest incidere. Palam itaq; est in potestate Prudentiae essedare homini perpetuam Pacem & Laetitia.

'. Ueruntamen, quoniam Magister noster erudivit nos etiam in rebus corporeis vel etiam ex iis retribuendum esse deserentibus illas praemium in hoc mundo, 6c quidem centuplum;neque possit dubitare Prudentia obstetricante nasciturum quicquid bonae vitae nobis in hac Fortunae colluvie exortum fuerit ; consequens est ut Prudentiae vim quoad corporeas voluptates cumulandas indagemus. Recolendum pro terea est, quamcunque voluptatem quam in corpore adhuc animae Dominante experimur , reipsa corporeum esse formaliter, de ex adverso nullam non esse virtualiter spiritualem; nisi enim Phantasiae motus eam incutiat,nulla est Animi cognitio;neque, si qua est, absque novo Phantasiae motu eam agnoscimus.Cum itaque citra cognitionem

nulla sit delectatio, palam est nulla esse voluptatem in hac vita ubi nihil in ipsa Anima videtur nisi quod per mantasmata osteditur ) quae non sit Corporea. Eo ipso it

816쪽

que quod declaratum est Prudentiam habere vim perpetuum &non interpolatum quantum acito patitur) gaudium imprimendi Animo, & sollicitudines imprudentis vitae eximendi, eo ipse conclusum est corporeas delectationes cumulandi vim habere, & efficiendi ut totus Homo corporaliter gaudeat. Quod sc intelligendum est, .ut quando Prudentia perfecta est hoc agar,& non dum tantummodo generatur.

6. Sed solen t Volu ptates speciali ter vocari Corporeas ex objectis, neque facith felicius objectum quam in Musica signare dabitur: Qua duplice esse constat; alia quae per sonos

siccos corpus assicit, alia quae per voces Vel

potius sententias sonis illitas animu delinit. Prior Avium,& Animal tu,& Cymbalorum,&quor u libet symphoniacorum organoruest: Posterior praecipue Poetaru & hominusuis vel alienis affectibus blandientium. Manifeste utraque Musica & Corporea est& Spiritualis ; sed in una praeter Corpus in quo delectetur nihil est; in reliqua praecipuum de quo est delectati Q vel est vel esse

deberet aliqua Intellectio. Voluptates itaque sic contradistinctas Spiritualibus, dc propterea dictas Corporales, an Prudentiae sit congerere & plures majore sq; coportare, quaestio praesens est. Et quoniam clarum

817쪽

792 Staterae Morum

est hoc Prudontiae studium esse ut omnes adhiones nostras ad Beatitudinem acquirendam maxime idoneas reddat, in hoc quaestio recidit an possit fieri ut copia harum Voluptatum sit optima ad Beatitudinem semita. Bipartita vero est harum Volupi tum materia; quae enim per oculos & Aures percipiuntur cum levioribus cordis &appetitus motibus conjunctae sunt : Quae per Tactum& Gustum, acriores affectus sol Ιicitant. Narium media quaedam dispositio quoad affectus est, praesertim in Ho

mine.

s. Et, ut prius de Superiorum Sensuum delect amentis loquamur, earum copia duo ad Beatitudinem commoda adducit, &qubd vitam occupet in innocenti quodammodo amone, hoc est, quae lites & discordias per se non seminet, sicut illa quae cum

ab uno solo possideri possint a pluribus

concupiscuntur: & quod seducat animum suorum asseclarum a violentis & assectibus & sollicitudinibus. Qub fit ut pacati ri Animo & promptiori, quando vult sese applicat iis cogitationibus quae serio & eX- pedito motu ad Beatitudinem ferunt. Unde palam est Prudentiam animabus debilibus has Voluptates non indulgere modo, sed etiam praescribere. Et, quia Prudentes

818쪽

Exa men decimumquartum. 793c aeteroqui conscii suae debilitatis has delicias cum ratione sectantur , propterea necesse est saltem negativis majorem earum seu stum percipere quam imprudentes;

quatenus non incurrunt negligentias caeteterorum necessariorum, & dolores consequentes qui has Voluptates amaras reddant. mniam itaque hae Voluptates non sunt cum validis motibus appetitus conjunctae non nisi longo tempore in fastidia transeunt; & sic fit inutilem Vitae consumptionem esse maximum earum Uitium; Quare, Imprudentes & Intemperantes,qui benh locandi temporis nequaquam sunt avidi, harum Voluptatum majori copia parse nati sunt abundare quam prudentes. Quod enim Prudentia magnam harum Uoluptatum copiam imperet, ab accidenti seu contemplatione commodi alieni evenit.

8. In voluptatibus inseriorum Sensuum consideranda venit Quantitas doDensitas, si ve duratio & intensio, secundiim vocabula Scholastica. Intensio seu robur & densistas harum voluptatum ex desiderio seu fame quadam consurgit, in pari caeteroqui corporum dispositione quae nostrae disputationi non subjacet; Duratio seu Quantitas ex debita corporis conservatione; Ma-

819쪽

79 Statera cocorum tnifestum autem est speculantibus Quantitatem , quod Duratio compenset Intensionem. Fit itaque Prudentem, sive intensas voluptates rarius carpat sive moderatas frequetius, pares Voluptates habere. Qubditaque Intemperans Temperante intensiores Voluptates habeat, cum aliquali laesione corporis contingit; quae, cum non sine dolore reparetur qui Voluptati contrarius est, palam est Prudentem Imprudente plus harum Voluptatum carpere, & pleniorem esse his Voluptatibus Prudentium vitam qua m Asotorum. Unde meritb a Sapiente introducuntur gementes quod vias dissiciles ambulaverint. Haec autem non sunt di-

ista simpliciter, sed de illo genere hominum convenit ut per Uoluptatum sensitivarum semitam ad aeternam Vitam per

ducantur.

9. Sed quaeri potest an possit aliquis esse hominum gradus , cui ut perfect immo

summas Voluptates etiam ex his infimis sensibus trahere si consentaneum. Necesse est autem hos homines in illa altitudine perseel ionis esse positos, ut fruitio Voluptatis nihil omninb infringat rigorem Rationis in exequendis quae ad Uitam AEternam optima sent. Et quidem, si de Ethica consideratione agatur talis

820쪽

Examen decimumquartum. 793'

hominum status non dissicile mente apprehenditur,quod satis est ad potentia Prudentiae explicandam fortassis etiam particulares adeo perfecti etiam actu.reperiuntur, ut, quamvis in multitudine a stionum aliquid humani patiantur, tamen melius stillis, omnibus lucris per a stionem perperisis, interdum sic labi quam a stionem abriam pere. Verum, quoad quaestionem Polit1cam,an conveniat supponi aliquem gradum hominum adeo persedi um,& accommodari circumstantias tali gradui quasi Homines de facto tales forent, ut alterius disciplinae est quaerere, sic nullum est in faece nostri taculi assirmationis fundandae vestigium.

SEARCH

MENU NAVIGATION