Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

781쪽

16 Statera uorum

aliud dicere esse mortificanda. Et prudentibus clarum est non nisi Uitia in his esse mortificanda, non ipsam Naturam; Sicut non effodiendi sunt oculi vel praescindendae Manus, sed Concupiscentiae& Rapinae. Sic itaque Superbia intellectus & Uoluntatis irrationales assectus sacrificandi sunt, non ipsae facultates; quae potius ampliandae& vivificandae sunt per Scientias & Virtu-

es,non minuendae vel exterminandae.

782쪽

IN SI ITUTIONUM

EI HI CARUM,

SIUE

STATERAE

EXAMEN DECIMUMQUARTUM,

Principiis Prudentia. X. Adhenus quid Rectum in Α-

έ ctione Humanά foret investi-F nobis propositum fuit de

inceps quomodo in V sum redigatur Scientia Boni & Mali, nobis labo-I i 6 ra

783쪽

. Staterae G orum . randia erit eXplicare. Quod duobus videtur membris comprehendi; nempe discussione Principiorum, & evolutione Effectorum. Sed Principiorum est potior& ante ferenda speculatio, hoc est, Prudentiae ; Haec enim est qualitas qua recte nos in agendoegerimus. .Et quoniam actio ab Intesiectu per Voluntatem pros dit , in utriusque

condῖtiones intendere oculos Oportet urPrudentiae legescomprehendamus. Voluntas autem in Prudentia & prior est Intellectodi eum sequiitur. Nisi enim Voluntas recta fit, judicium Prudentiae natum esti sellere ; & nisi rursus Voluntas Obediens sit judicio Intellectus, operatio non

sequitur. Necesse est itaque , ut Homo, Prudens evadat , Voluntatem utrimque esse perfectam. f Σ. Perfectio prior videtur quodammodo naturalis, est certὸ habitualis; dc movet Intellectum magis non repugnando & permittendo illum libere ad operationem suam, Procedere, quam positive impellendo ; non

enim Voluntas impellit Intelleaum , nisi suppossit a priori cognitione actuali Vertim habituali inclinatione potest Intellectum ad inconveniens judicium' pertrahere, dum Intellectus attendens ad dispositionem, non ipsius Voluntatis abstracte &

784쪽

Examen decimumtertium. 7F 9

qualis est a Natuna, sed, quatenus imbuta est affectu habituali qui potest seque malus esse atq; bonus, judicat bonum sibi ex conformitate ad habitum, & non ad naturam. Consistit itaque haec pars quasi integralis Prudentiae in quadam aequabilitate Animi seu habituali dispositione potentiarum tum rationalium tum sensitivarum qua fiunt subjectae rationi, ut non obvient & interrumpant ipsius cursum & directionem ;quae si a Natura habeatur, Bene nati appellantur qui ea imbuti sunt; si ab exercitio& cultu actuali, probe educati dc benem

rati.

g. Plerumque autem qui ejusmodi temperamento gaudent etiam executioni sententiae Rationis consentiunt ; quamvis contingat praesentem passionem aliquando praevalere contra habitualem indifferentiam. Prudentes itaque censendi sunt qui tali aD sectione praediti simi; rari enim actus ex natura rei non destruunt habitum , quan- 'tum ad eam considerationem quae e X voluntate pendet.Uerum, nisi Intellectus quoquere Natura & exercitio excellentiam aliqua adeptus sit, non censebitur Homo ex sol

Voluntatis re sta dispositione absoluth Prudens, clam Iudicium soleat ferri de principiis ex effectis seu a stionibus z iEt

785쪽

76o Staterae truorum cum Actio in varietate quadam incomprehensa circumstantiarum sita sit, quaeque non nisi sensatione quadam aestimari valeat , necesse fit per Regulas Communes seu pura diffamina Universalia procedentem multoties decipi; cum per Sensiam subsumi debeat actionem esse in iis circumstantiis seu subditam iis regulis quas intellectus arripuit ad ferendum Iudicium ; ad hoc autem necesse sit ipsum Sen-Tum esse assuetum ut facile objeAum comprehendae , & quasi ex ungue Leonem ;Sensus autem non possit esse exercitatus s-

ne Intellectu, quandoquidem ipsa Cognitio &Judicium in Intellectu sunt. . Ad haec consequens est quibus primcipiis ad ordinandam amonem uti debeat Prudens. Et, in primis, extra litem positum videtur nota debere esse Prudentiquaecunque a Doctis & expertis vel discursu comprehensia vel experimentis comperta sunt. Non quod vel Demonstrationes vel

experiendi Modi noti ei esse debeant, sed ipsiae Ueritates, & eas pro talibus universm haberi. In Incertis non math consulitur,ut quisque quid alii Prudentes qui intellexerint circumstantias actionis de illa censituri sint, perpendat: Sunt enim plerique Homines rectiJudicii in iis actionibus quae ni

786쪽

Examen decimumquartum. 76Ihil eorum intersunt, utcunque in propriis passione vel sui amore superentur ne rectheligant. Sed, in sectando hoc principio cavendum est ne ignaros Judices quis pro peritis acceptet; atque proinde primo existimandum an negotium sit illius nasur se ut

ipsi illud & illiusmodi callere & pernoscere sueti sint, & non sint a majoribus & potioribus contempti.

s. Una est difficultas celebris do magnis studiis agitata; utrum Probabilis Sententia securitatem p r stet Agentiῖ Circa quam primo quaerendum videtur Qui d sit Probabilis Sententia λ & dividenda est secundum diversitatem Subjectorum tripliciter. Alia enim potest versari iά foro Conscientiae tantum, alia in foro Externo , dc alia tandem soli Famae subdita est. Et palam videtur in causa fori externi valere multum opinionem quae si communis; tum quia verisimile est Judicem secundum illam pronuntiaturum; tum quia reum qui illam secutus est absoluit a temeritate &voluntari errato, quomodocunque judica ri possit in errore versatus esse. Neque potest quisquam prudenter adversus communem sententiam in praxi tuto procedere , nisi certus sit se satis esse convincendis Iudicibus de veritate senten-

787쪽

76r Statera Morum tiae suae quae opposita est communi. 6. Uicina prorsus est causa earum actionum quarum soli Famae est reddenda ratio. Cum enim Fama sit Multitudini, Opinio quae regitur vulgaribus sententiis, qui se Famae innocentem praestare vult, publica incedat via oportet. Sed hoc interest, qubd quoniam felicitas effectus magnam vim habet ut adhorem altiori quodam ductu & Spiritu usum persuadeat, qui expertus est x videt se iis subsidiis fui tum quibus par est magnum quidpiam &insolitum tentare , non imprudenter agit si adversus communem sententiam aliquid aggrediatur. Verum hac conditione, ut semetipsum Fama esse majorem consciussi, ut si .male succedat susceptum negotium, possit Famae medium unguem ostendere sua laetus conscientia. Superest

forum Conscientiae & Dei Iudicis Triabunal. Circa quod hoc primo statuendum videtur, nihil illic trepidationem reo afferre praeter peccatum , neque Peccatum intelligi posse quod non sit voluntarium, neque Voluntarium esse ubi deficit Scientia pure & praecisse, hoc est,sne aliquo vitio Voluntatis, seu Voluntate affecta 333xta modum suarum virium Provi oportet ad Ultimum Finem. Qua

788쪽

Examen decimumquartum. 763re, si in homine est debitus ad arternam Beatitudinem affectus, Se solicitudo circa media necessaria , ignorantiam illi nocere non posse coram Deo, quantumcumque actio Externa sit peccamino

sa. η

' 7. Nunc, quid veniat significatum per hanc vocem & denominationem rentiae probabilis exquirendum est. Et videntur aliqui id opinionis de Probabili Sententia concepisse quod sit aliquid ex parte Objecti Probabilitas; quasi intelligi vellent illam esse naturam objecti

ut ad veritatem ipsius nullo humano conatu pervenire posset. Et hinc est qubdindignentur si quis Probabilem Sententiam 'censui 1 configat. Ver m , adeo longe discedunt hi homines a Veritate ut Logicam nunquam tetigisse videantur. Quis enim nesciat quod probare sit astus Intellectus , & per consequens Probabilitas denominatio ab Intellectu approbante, & quod ex eo fit idem esse senten- tiam aliquam esse Probabilem atqne osse talem quae approbari possit ; hoc est, quae duas conditiones habeat, alteram positivam Uerisimilitudinis ex argumentis quae pro illa afferuntur ; ineram negati

789쪽

76 Staterae Morum vam quod nulla Ratio vel Authoritas demonstrativa sit illi opposita , hoc est, nota Ratio vel Authoritas. Ex quibus sequitur Conclusio contraria sententiae eXplicatae ;puta, tantum abesse ut Sententia Probabilis non possit Censurae sit ici, ut sola Sententia Piobabilis sit Subjectum proprium Caensurae. Sententia enim quae vel nullam rationem solutu dissicilem vel authoritatem aestimandam prae se fert, non est digna inquam Theologus stringat Censuram. Ea Vero quae jam nota est esse vel certae Authoritati vel Demonstrationi obnoxia, eo ipse nota est vel Erronea esse vel Haeretica. Clarum itaque est Theologum stigmatizandi laborem non nisi circa Musmodi sententias impendere oportere quae & Verisimilitudine gaudeant,& nondum sunt publice obelo confixae, hoc est, in Probabiles. 8. Intellecto itaque quid sit Probabilis Sententia , videamus quam vim habeat respectu Conscientiae. Num sorte quod sa-ciat nos cognoscere Legem dc Voluntatem Divinam λ Nihil miniis. Si enim hoc fac rei non foret probabilis Sententia opposita, sed haec Demonstrativa. Quamprimum enim scitur oppositam posse esse veram, Cerrum quoque est Voluntatem & Praeceptum Divinum csse Incertum. Palam itaque est opinio-

790쪽

Examen derimumquartum. 76FOpinionem ex eo quod Pi obabilis sit nullam nobis notitiam afferre, nullam Ueritatem ;&, quod sequitur, non esse Virtutem In te lectualem, sed pertinere ad imperfectana Inquisitionem, quae non est sufficiens fundando judicio. Ediversis aurem, cumpo usibile sit offundere tenebras Luci de se satis clarae, si forte quis per Sophismata constituat sententiam probabilem adversus prius receptam Veritatem, palam est opinionem hujusmodi probabilem generare Ignorantiam. Sic itaque coactu sum est opinionem Probabilem non valere ad Ueritatem, sed Ignorantiae nonnunquam Matrem

esse. 9. Attamen credas hoc saltem necessarid concedendum esse, si de Praecepto oriatur probabilis sententia quae illud non obligativum esse vel simpliciter, .vel in casu probabile reddat, hoc effectum esse homines eo praecepto non gravari ulterius &commodius vivere ; Aliquid itaque boni nascitur ex Probabilibus Ostinionibus. Sed quaerendum est, Praeceptiim ne cum Praxi introductum est, vel sine ea λ Si cum Praxi, nulla ratiocinia adventitia possunt facere

dubiam mentem Legis; nam Praxis ipsa authentica Legis Interpres est, si ab ipse principio Legis introducta fuerit. Poterit

itaque

SEARCH

MENU NAVIGATION