Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

791쪽

766 Statera Morum

itaque sertasse quaeri an Lex desierit, vel an subditus excusandus sit a Lege; sed des nsu & mente Legis nulla potest essesntentia probabilis quae tollat obligationem Praecepti. Deinde, haec sententia adversus Legem vel clare probat sensum Legis esse contrarium illi qui prius credebatur, vel non clare probat : Sinon, neque audienda est contra praepossessionem Legis; si clare probat, jam Demonstratio est non Probabilis sentenria. Io. Ulterilis notandum est Probabiles ut vocant Opiniones nunquam esse in materia quae sit propria Ecclesiasticorum. Hoc ut fiat evidens, vel est sermo de Legibus Divinis vel Humanis : Et, incipiendo a Lege Divina certum est nullam potestatem increatam posse facere illud esse de Lege, Divi quod non est. Quod autem Ineesium ea an sit de Lege Divina Certum est non esse de Lege Divina, cum idem sit non cognosci dc non esse in hujusmodi. Ad Ecclesiasticos autem non pertinet 'facere aliquid de Lege Divina quod non est, sed tradere Poquio quae sunt de Lege Divina. Ad eos itaque pertinet sola Certa inculcare populo. Clarum itaque est non pertinere ad Ecclesiasticos scire vel docere Sententias Probabiles circa Legem Divi

792쪽

Examen decimumquartum. 767

Divinam. Par est de Legibus Humanis: Si qua enim in Iure Hnmano quantum ad praxim fori interioris spe stat incerta sunt, pertinebit ad Magistratus si tantires sit) declarare quid velint observari, & certum di legitimum erit; Sin non sit tanti, eo .ipso non pertinent ad Le

gem.

r I. Haec dicta non impediunt quin in Scholis agitentur similes quaestiones; &,

si per operas Scholarum aliqua sententia reddatur Certa, tum demum in Sacerdotum curam veniat ut doceant Populum quod ipsi sciunt esse verum; sed dum adhuc Incertum est, nihil in mores & conscientias hominum derivetur. Perpendamus enim

quid doceant populum qui Probabiles Sententias eis proponunt : Quid enim si clare loquantur, nisi, Forte hoc quod doceo est Lex Dei, forte non λ Quod, praeterquam qubd iure non sit aliud quam dieere Nescio, est praeterea indignum Ecclesia ut hujusmodi propositiones ε Sacris Cathedris promulgari

permittantur quae do strinam ipsius ridiculam reddant.12. Videamus qnoque an Conscientiis Pacem aliquam afferant. Esto unus qui sic

procedit. Nescio quid in hac parte Lex. Dei doceat sed quicquid sit paratus sum

793쪽

768 Staterae inorum toto corde & tacero effectu illud amplecti; verum, quoniam nescio utra pars eligenda sit & aliquid agendum ex necessitate est, quod videtur mihi magis Rationi con 'venire id amplector. Alius sic, Ego nescio quid Lex Divina habeat, sed quia viri quos taestimo doctos & graves dicunt mihi hoc licere quod magis mihi commodum est ad res meas, propterea hanc partem amplector. Nonne clarum est priorem Deo &Rationi subjicere se, posteriorem se subjicere suae commoditati de proprie voluntati pClarum itaque est priorem, sive rectum stsive curvum quod agit, Ipsum rectum dc innocentem manere;Posteriorem, sive bonum fit siue malum quod agit, eX ratione proprii boni agere , & curvum ad sua desideria animum gerere; dc imperfectum , & qualem Sacerdos corrigere debet, esse hujus actum; illius vero perfectum, & ad qualem incitare Sacerdotalis ossicii est. Sic itaque patet quod haec vulgatio Probabilium Opinionum est destructiva Pietatis, quantum ex sese est, & contraria debito Ecclesiasti

corum.

13. Probabiles itaque Sententiae utiles sunt iis qui Lites exercent pro se Vel pro aliis, quales sunt Iuris utriusque periti, & iis relinquendae. Ubi enim pacis causa aliquid

Disit ipso by Cooste

794쪽

Examen ἀecimumquartum. 76'determinandum est, ill 1c non spectatur quid sit verum sed quid sit verisimilius; &cum ad illu d perventum fuerit, lis ad terminum perducta est. Uerum , credunt isti doctrinae Sententiarum Probabilium Patroni ingentem quandam eurgiam esse in argumento e Sacramentis deducto , in quibus

evidens putant propter necessitatem Sacramentorum tutiorem sententiam esse ample endam. Sed fere ex falso de Sacrameniaris credito oritur haec persuasio. Credunt siquidem effectum Sacramenti ex ipsa

materiali executione vim sumere, cUm tamen certum sit votum Sacramenti in defectu ipsius supplere actionem e Xternam ς palam autem sit, si quid materiale, praesertim ignotum vel impossibile deficiar, Votum nihilominus imb vehementius plerumque esse : Quare, non propterea tutior est una sententia quam alia. Et si, hoc quoque, si verum foret, magis adversaretur defendentibus Sententias Probabiles, cum pro Possessione Legis militet adversus vimProbabilitatis. Preterea, si Sacramenta sint a

ctus J urisdictionis valet in illis praesum

ptio tituli. I . Conclusum itaque esto Sententias Probabiles utiles esse Viro doEho inquirenti Veritatem. Cum enim non possi esse ali

795쪽

77o Statera

aliqua sententia adeo falsa ut nullam in sese Veritate contineat, per collisionem plurium Falsitatum enitescit Ueritas, hinc una aliqua parte inde alia petita ad efformationem perfectae venustatis in scriptis acris Theologi. Ad hoc itaque Probabilium Sententiarum volumina sunt utilia , pertinet ad hujusmodi Theologum etiam centra Con- fgere quae putat se demonstrative confutavisse , ut decrescat sentim e Theologia ignorantia. Ad hoc valet permissio Sententiarum Probabilium; Approbatio autem

quod aliqua opinio sit Probabilis ideoque

non confutanda, est Propagatrix Ignorantiae& Mater Tenebrarum in Speculativis: In Praxi verb, hoc principium , Licere sequi

Sententiam Probabilem, est totam Theologiam Moralem in puram Scepticam tabefacere, nullam relinquere aperire portam omnibus tum Haeresibus tum facinoribus, ut egregie demonstrat Mimimus

Irin drochius in Epistola in quintam Mout altii. IS. Unde patet, nullam esse posse hujusmodi Casu istarum Authoritatem ; dc, quod sequitur, non posse ullam securitatem conscientiis impertiri, clim summa responsorum sit, Nesciri quod petis, vel potius senescire, id est ignorantes esse. Non itaq; eX-

796쪽

Examen decimumquartum. 77 ItremE fatuus est qui nititur consilio & sententia illius qui clare respondet se nihil scire de illo de quo interrogas p Non

tamen hoc volo derivari in Personas, ut non sint reputandae & acris ingenii , &lectionis variete, & quidam thesauri dictorum ex quibus elici possint multae Ueritates. Sed haec omnia consistunt cum hocqubd non sint Scientes seu periti Rerum ;quod intelligere solemus vel solere debemus per denominationem Viri Donti, dc ex quo omnis ratio & vis Authoritatis desumenda est. Nulla itaque prorsus securitas ex dictis horum Authorum desumi potest. Praeterea, si posset, in aliena materia foret, dc non in illa quae spectat conscientiam&puritatem actionis, ut declaratum est. 16. Interea , haec Secta hominum curas Fidelium avertit a Vera pietate

quae initis in homine est, &consistit in

more Temporalis alicujus Boni actio humana proficiscatur : Dum e contra labor horum est mundare actionem Externam; vel potius facere ipsam apparere mundam , etsi consormis sit affectibus vitiosis interea intrinsecus regnantibus ; a quorum extirpandorum cura revellitur animus ad non cognoscibilia

797쪽

- 72 Staserae Morum in Exterioribus inquirenda. In his itaque residet Vitium sectandi opiniones Probabiles.

TRUTINAT IOSECUNDA .

. . E

dine quam facit. I. Uperest, ut quid si agendum Pru. denti quado externae adtionis suae qualitatem ignorat, inspiciamus. Neque dissicilis videtur responsio ; Convenit enim Prudenti novisse in agendis quae ampleXDtur,& quid Leges tumEcclesiasticae rumCiviles positivh declarent, & quid constans praxis Legum ferat de hic deberet esse labor Scriptorum, ut haec, quantum mores tangunt, in compendia justa colligerent, ut facilὸ Prudentibus nota esse pos sent.) Ulterius, &super omnia, interiores affectus sespectos habere , & accuratissimὶ satagere ut ex puro ductu Rationis actio procedat. Deinde, ut si quod dubium

798쪽

Eκamen decimumquartum. 77ybium in altero horum subsideat, Consilium quantum valet adhibeat; sic tamen ut meminerit suum opus esse, &sibi agendum non quod alius dixerit, sed quod bi ex dictis aliorum & propria discussiona

visum fuerit. Et tandem , ut non solumis modo malum sed etiam speciem mali devitet. Habet autem speciem Mali illud, quod cum intellect um fuerit , simplicioribus non videtur secundum Naturae vel Fidei die amina gestum esse: Si autem non fuerit intellectum quoad substantiam a- stionis& propterea improbetur, non idcircb speciem mali habet, sed conandum est ut pateat etiam infirmis Veritas rei fa-: Sed tunc dicitur habere speciem mali quando rationes justificantes actionem dissiciliores sunt quam ut animos Vulgares facilὸ subire possint; & tunc vir probus abstinet ab actione alioqui licita, percutiat conscientiam pusillorum. Σ. Ex dictis de Prudentia liquere potest qui sint gradus disquisitionis ut perveniatur quid hic & nunc agendum sit. Inprimis enim cogitandum est quid dictet Natura ex semetipsa, cujus dictamina sunt Conclusiones Temperantiae & Fortitudinis, nempeqn id bonum vel malum, quid praeferendum quid contemnendum prae Κ h 1 ali-

799쪽

774 Mater a Morum aliis homini sit ad Finale Bonum sncere &secundum rationem tendenti. Proximum

est, quid Leges de Natura immutaverint. Sunt autem Leges aliae Divinae, aliae Humanae ; & de utrisque si bonae sint hoc se-Cure pronuntiandum est eas nihil praescribere nisi quod ex sese praestaret agi si cognosceretur & in potestate foret, & ex hac consideratione quantum in illis est Leges fixas esse. Unde immediate concludiatur in Divina Lege nihil esse praescriptum

quod non maxime ex Natura sit; cum neque suspicio esse possit de Deo quod non sciverit quid maxime conveniat humano generi ad Beatitatem dirigendo ; neque dubitari quin hoc idem voluerit & fecerit. Unde, si quando de Praecepti Divisi mente inciderit quaestio, quisquis demonstrare valuerit alteram partem esse Mundo& Humano Generi absolute congruentiorem, pariter efiiciet illam esse Divini Consilii mentem.

3. De Legibus Humanis quia feruntur non sicut Leges Divinae universaliter , sed ex praesenti Reipublicae statu, neque stabilia statem Legum Divinarum assequuntur,neq.

Parem obedientiam. Sed de iis, ex dictis de Legibus,quid de ordine Naturae detruncentre immutent ex Reipublicae necessitate, jud L

800쪽

Examen decimumquartum. 77s

dicari poterit .His perpensis ad circumstantias particulares devolvitur consideratio, quae magis phantasia quam demonstratione judicandae lunt,dc per consequens duas Regulas habent;ut appetitus aequabilis sit 8c inn ullo Veritati resistat,altera estExperientia.

Et hac fit Conjectura, ex priori ut Conje- stura sit qualis oportet. Multa quae de Pr depti a declaraverunt Aristoteles & Sanctus Doctor consulto omisimus ; ut quae magis ad Logicam expositionem Virtutis pertinent quam ad actionem humanam dirigendam:Hujusmodi sunt,qubd si specialis virtus, quae sint ipsius partes & integrantes, &subjectivae& etiam Analogae; qui Adhus, quae Opposita, quae Conformia-hujusmodi ; quae Speculationi accommodatiora sunt quam Actioni. . Superes: adhuc Essectorum Prudentiae speculatio ; cujus vis cum in illo consistat ut nos ad vitam aeternam praeparet, ELfectus quoque considerandi vel sunt ipsa Beatitudo vel dispositio ad Beatitudinem. Et fuerunt ouidam Haeretici qui claram Dei Visionem in hac vita polliceri sibi auderent. Sed amentis foret ad eos disputare clim nihil certius sit

quam eos vocibus uti quas nequaquam

intelligebant , neque ullam Theolago

SEARCH

MENU NAVIGATION