장음표시 사용
131쪽
Ad tertium dicimus , quod allatum Ioannis testim nium potius nobis favet, quam contra. Quis non videt, quod priora verba ex nobis prodierunt aperte indicant Ecclesiam militantem 2 Ergo revera reprobi pertinent ad hanc Eeclesiam. Sed non erant ex nobis. Quare Quia secus premansissent nobiscum. Sed quid inde , nisi quod eum fuerint in Ecclesia militanti , nobiscum
lamen non erunt in triumphanti , quia nobiscum eonstantes nou suerunt in fide , et in ponendis operibus , quae Christus suis Faecipit ' Paucis verbis. Sententia Ioannis est: Reprobi una cum electis Pertinent ad Ecclesiam militantem: Sed ia side non perstiterunt usque
is finem : ergo in aeternum separabuntur ab electis.
nor . Et haec de illis, qui sunt Christi Ecclesiae. Videamus modo quinam ad eamdem non perlinent. Sed prius nonnulla definienda sunt vocabula. Itaque Apost ta dicitur qui veram. Beligionem, quam Professus suit, totam reji est. Haereticus aulem appellatur, qui aliquam tantum vel aliquot fidei veritates pertinaci animo negat. Pertinaci animo diximus , nam , qui eontestatur , Separatum esse suas Propositiones revocare , si ila Ecclesiae videbitur , etsi haeretica sit sua doctrina , nullatenus tamen haeresis nota illius persona damnari potest sto a. Tam haereticus , quam Apostata duplex esse potest , publicus scilicet , Vel privatus , siVe occultus.
Erit publicus , si totius fidei abjuratio , aut obstinata rejectio alicujus fidei veritatis, publica , et nota iat in
Ecclesia. Erit autem privatus , sive occultus si suum errorem vel nulli omnino notum s erit, aut si alicui
dixerit, ludere potius, quam siniste loqui visus fuerit.
132쪽
3 i Iussit Theolog. Lib. II. de Locis Theot. xo 3. Schismaticus est ille , qui se subtrahens ab obedientia Capitis Ecclesiae vel illam monstrum Sine Capite saeit, aut illius destruit unitatem. Schisma communiter conjungitur cum aliqua haeresi: non enim praesumi potest , ut aliquis ab Ecclesia se sejungat, nisi quia ab illa , sive ab illius capite , aliqua sua doctrina rejicitur, et damnatur. Sed quamvis id fieri posse concedatur , tamen in aliud malum incidit, scilicet in damnatum errorem , contra unitatem Ecclesiae. Io . Excomunicati dicuntur , qui ob sua criminationis Ecclesiae communibus privantur. Et duplex distinguitur Excomunicatio , major scilicet , qua homo b Ptietatus , idest Ecclesiae subditus , omnibus Ecclesiae Bonis privatur , quae sunt Sacramenta, sacrificia , sus fragia etc. et minor , quae directe privat tantum susceptione Sacramentorum. Irretiti autem excomunicatione
majori alii sunt tolerati, alii vitandi. 'so5. Nihil dicimus , de Catechumenis. Ipsi enim li-eet voluntatem habeant baptismum suscipiendi , quin et Propterea actu doceantur , tamea ad Ecclesiam actu pertinere non possunt , quia nonnisi per Baptismum in iulam ingredi fas est, juxta doctrinam Concilii Trident, ni sessione XIV. cap. a. Ecclesia in neminem exemcet judicium , qui non prius in Usam Per butismi januam sit ingressus. Hisce praenotatis, videamus modo, quinam ad visibilem Christi Ecclesiam non pertinent.
133쪽
Publici Aposintna ad Christi Ecclesiam nullatentis Pertinent. nos. Prob. Publici Apostatae sunt , cpii ab Ecclesia rebellarunt , qui omnem Christi doctrinam , et fidem abjecerunt. Sed fides est princeps essentialis character Christi Ecclesiae. Ergo etc. Et quidem nullus ad Christi Ecclesiam pertinere potest, nisi Ecclesiae fidem profluatur , nisi discipitius sit et sectator doctrinae Christi. Sed publici Apostatae rebellaruni ab Ecclesia , re-jucerunt sidem , non amplius sequuntur Christi doctrinam , quomodo ergo aliquo modo dici missunt membra Ecclesiae , si illam reliquerunt 2 quomodo fideles sine Fide Z quomodo Cliristiavi sine Doctrina Christi ' Quis dicet ad exercitum actu pertinere perfugas 2 Pcrtinue runt quidem , ast non amplius , donec poenitentia dueti revertantur. Si omnia ista vere contradictoria sunt , dicendum , quod: publici apostatae etc.
Haeretici max esti ad peram Christi Ecclesiam
so7. Prob. Ut in priori libro demonstratum cst, exustit divina revelata doctrina , quae quia a Deo, qui est 'tria Veritas , in nullo esse potest falsa. Sed ex veritate
134쪽
I36 Iussit. TMolos. Lib. II. de Meu Neo doctritiae pendet veritas religiosi cultus erga Deum; er go existit verus religiosus cultus. Sed ex veritate eultus
habetur veritas Religionis. Ergo existit vera Religio , quae quia in nullo salsa esse potest , uua sola ret, et vera in quavis sui parte. Sed ut ibidem demonstratum fuit, ipsa est Religio Christianorum, in qua sola Deo tribuitur dignus Religionis cultus , et homo aeternam salutem assequitur. Ergo Religio Christianorum una esse debet , et tota vera in quavis sui parte. Sed vera Christi Ecclesia est illa , in qua veram Christiana Beligionem homines Nostentur , et servant. Ergo qui Posilivam credunt, et sectantur salsitatem , sicut nota habent veram Christi Beligionem , ita ad veram Christi Ecclesiam non pertinent. Sed huiusmodi sunt Haeretici manifesti, scilicet qui ossentiale aliquod fidei Christianast dogma obstinate et publice negant, et rejiciunt. Ergo nulli mode ipsi ad Ecclesiam pertinent. Nulli mode quidem: eteni m non pertinent intrinsece , quia in essentialibus deest illis fides , sine qua nec Christi nomen illis co
Venit ; non extrinseco, quia publice , et manifeste e sentialem fidei desectum ostendunt.
αo8. Quod si quaeratur quid dicendum de Haereticis
occultis, respondemus, quod ex desectu fidei, quae est character essentialis Religionis Christianae, et propterea Christi Ecclesiae , veri Haeretici, sed occulti, in se ad Ecclesiam non pertinent sed pertinent tantum exterius, quod nillil reipsa illis prodest. Quinimo et idcirco compelli possunt a superioribus ecclesiasticis ad omnia extoriora opera Beligionis, quia secus essent scandalo caeteris, qui nesciunt illorum verae Christianae fidei de elum.
135쪽
Sehismatici Manifesti, et irretiti Excommunieations Majori ad Christi Ecclesiam non pertinent. 2O9. Prob. prima pars. Schismatici ao3 sues illi,
qui se subtrahentes ab obedientia Capitis Ecclesiae vel illam monstrum faciunt sine capite, vel ejusdem destruunt unitatem. Sed Christi Ecclesia essentialiter indiget Capite, et essentialiter est una. Ergo Schismatici manifesti ad illam non pertinent. Major per se patet. Etenim Selii ma et quoad nomen , et quoad factum , nihil aliud est, nisi sejunctio , seu separatio. Ergo qui ab Ecclesia , quae est coetus fidelium separatur , vel pars illa separata aliud habebit caput, vel nullum. Si hoc : ergo erit monstrum sine Capite. Si illud. Ergo erit alter comtus cum suo Capite: et ideo ex una duplex sacta est Ecclesia. Prob. itaque min. Et quidem quoad primam partem , etsi recusent adversarii omnes Ecclesiae definiationis partes admittere S I 57 ; nullus tamen , vel si
maxime velit, potest in dubium revocare , quin Eces Sta sit Verus coetus, vera societas Sectatorum doctrinae Christi. Sed repugnat dari veram societatem , Verum coeulum, maxime si sermo sit de mestorum millium hominum numero , sine capite. Ergo Christi Ecclesia essentialiter indiget capite. Sed et essentialiter quoque est una. Unus enim Christus illam suo sanguine fundavit ; unam omnino doctrinam, unam fidem, unum baptisma illi dedit ;quomodo ergo in partes dividi poterit Z Unde, hoe in
136쪽
casu, repeti poterit disterentia partium 8 Nuiiquid ex Vero primo capite Christo , qui unus est 2 Nunquid ex doctrina , quae similiter una est 2 n Fud . . . Sed redibit sermo de Ecclesiae unitate. IIo. Prob. Secunda pars. Qui excommunicatione majori irretiti sunt ao privantur omnibus Ecclesiae bonis , scilicet Sacramentis, Sacrificiis , sussagiis etc. Ergo excluduntur , et separantur a coetu omnium fide- tum , et idcirco ab Ecclesia. Sed habet ne Ecclesia Potestatem hujusmodi poenam inlligendi P Sine dubitatione quidem. Et primo de aliquibus obstinate peccantibus Cliristus Matth. XVIII. II ait. Si eos non aiadierit , dis Melesiae. Si augem Ecclesiam non audierit , in tibi sicut Ethnicus, et pullieantia. Quid per Publicanum , nisi qui extra Ecclesiam est 2 Ergo habet Ecclesia hujusmodi potestatem ; et idipsum confirmare videntur verba subsequentia, Quaecumque alligaveritis SMPer terram , erunt ligata et in coelo. Sed adde. Ecclesia est veluti mysticum Christi eorpus, cujus membra sunt fideles. Sed licite, et prudenter agit , qui aliquod sui corporis membrum abscindit , pro totius salute , et vita serranda , maxime si incurabili morbo illud laboret. Ergo prudenter agit Ecclesiae caput, cum pro bono omnium fidelium ; veluti spirituali gladio, ut ait Cyprianus L. XII. a toto Ecclesiae corpore abscindit aliquod putridum membrum , homines scilicet superbos,
aii. Sed et jam ab ipso Ecclesiae exordio id factum suisse scimus. Etenim id seri praecepit Christus in superius allato testimonio Matth. Id Apostolus in prima
137쪽
Pura III. de Getissa lasad Cori ulli. cap. V. cum praecepit excomunicari virum incestuosum. Et id omni tempore in Ecclesia iactum esse scimus ab historia et Ecclesiastica, et Profana, et Patres communiter confirmant. Eccur non dicamus, hujusmodi potestatem esse in Ecclesia si non tam represse ex Scripturis , certo tamen ex Divina Traditione , quae ut
demostratum fuit 139 est altera fidei regula
Soluuntur objectines. Ita. Quae objici solent contra hanc et superiores theses, ad haec restringi possunt. Primo. Baptismus est janua , per quam ingredimur in Ecclesiam. Sed Haeretici Baptismum receperunt. Ergo licet sint publici , in Ecclesia tamen sunt. Nec valet dicere , quod sunt publici Peccatores, et scandolo caeteris; nam a Theologis Catholicis publici peccatores non excluduntur a terrestri, et visibili Christi Ecclesia. I. Apostolus in secunda ad Timolli. declarat baereticos Hymenaeum , et Philetum , dicens. o. I 8. ΘNaperitate exciderum, dicentes resurrectionem esse jam factum et subverterunt quorumdam idem. Et P. Io assimilans Christi Ecclesiam magnae domui , diacit. In magna auium domo non solum Gunι vasa Guma , et argentea , sed et lignea , et flatilia r et quaedam quiidem in honorem , quaedam autem in si contumeliam. Quis hic non videt per vasa ignea et si-ctilia intelligi Iaudatos Haereticos 2 sed nihilominus dicta vasa ad domum pertinent, certo non ob aliam cau-Fam , nisi quia domum induela suerunt. Ergo Haereti-
138쪽
ci licet manifesti, et quicumque alii, qui per baptismi ianuam in Ecclesiam Christi ingressi sunt , ad Christi
Ecclesiam pertinent, Iicet in contumeliam , non autem in honorem. Tandem. Et iJ magis verum es de quibuscumque a communione separatis. Hi enim non solum Baptismum Teceperunt , sed integram adhuc servant fidem , quae est veluti anima Christi Ecclesiae. Hisce adde, quod cum nemo per Theologos Romanenses extra Ecclesiam , quae eu unicus salutis portus , salvari possit , si pastores Ecclesiae aliquem ex qui communione rejicere possent, tunc aeterna et irreparabili ruina illum damnarent. Sed abhorret istud a vera charilate Ecclesiae , quae ut mater non ad perniciem , sed ad utilitatem suos punit filios. Ergo non revera, sed ad terrorem tantum nonnulli ab Eccletiae pastoribus deVOvuntur.
a d singula. Et quidem ad primum dicimus , quod pugnat in terminis, ut vis ad Christi Ecclesiam per tineat , qui Christi doctrinam nec profitetur , nec sectatur ; et ut seetalor sit ejusdem Christi , qui in esse tialibus illius doctrinam pertinaciter rejicit. Sed ejusmodi sunt Haeretici, de quibus est sermo. Ergo nulli mode ad Ecclesiam pertinent , etsi per baptismi januam in illam ingressi fuerint. Quippe fides, cui additur spes , et charitas , est velat anima Sponsae Christi Ecclesiae. Quocirca cum publice quis fidem rejicit, statim ab Ecclesia seras erumΡit.
Ad alterum, negamus vasa Iignea , et fictilia, quae Apostolus dieit esse in magna domo , scilicet Ecclesia, reserri ad Hymenaeum, et Philetum, qui a fide excide-
139쪽
rant , sed ad illos , qui licet ad Ecclesiam pertinebant,rion erant tamen firmi in fide , et charitate , sed debuΙes , quorum sidem prqpterea Hymenaeus , et Philetus facile subvertebant , ut iudicant rosteriora verba testimonii in objectione allati. Itaque per vasa aurea , et argentea intelligi dubent fideles confirmati , et stabiles in fide , et per vasa fictilia instabiles, et leves. Solutio
est D. Thomae in comment: in hunc Iocum. Ad ultimum concedimus fidem esse veluti animam Christi Ecclesiae , dum tamen a spe et charitate nou
sejungatur. Sed quomodo in vera hujusmodi fide diei
POSSunt, qui a communione separantur p Nonne illi hae poena plectuntur , qui surdi Ecclesiae monitis in gravioribus sceleribus pertinaciter sordescunt eum. gravi discrimine aliorum 8 Quae in istis charitas erga Deum, et proximum P Sed et quae prudeulia non resecare putridum membrum , ne alia sana pariter infirmentur rQuini mo ipsa divina lex naturalis , quae Semper praecipit minui mala , imperat ut noxii homines perdantur , si gravi periculo si ut caeteris. Cur ergo id ipsum non licet Ecclesiae 7 Nunquid cum Pia , et misericors mater ipsa sit , imprudens esse debet 2 Caeterum et haec quoque gravissima poena non insigitur, nisi pro bono etiam ipsorum sontium, ut scilicet perterriti se poeniteat peccatorum et Etenim semper parata est Ecclesia illos in suum sinum recipere statim ac sincere resipiscunt.
α13. Nihil dicimus de Catechumenis. Etenim si per solum baptismum veluti januam datam est in Ecclesiam ingredi, nullimode dici possunt in Ecclesia Catechument. qui non adhuc baptismum receperunt. Nec obest , quod
140쪽
I42 rassit. TMess. Lib. II. de Locis Theol. Salu leni consequentur si interim ex hac vita decedant et cum tamen verum sit , nemiuem sine baptismo salutem
conseiliit posme Etenim pro certo ponitur quod decedant in fide interiori et charitate , et verum desiderium habeant baptizari , id quod Ecclesia lauet susscere
De veris Christi Ecclesiae Notis. dii 4. Si quaevis ros suos habet characteres, quibus a caeteris omnibus distinguitur , eosdem et Christi Ecclesia procul dubio habere debet , quibus a Llsis comventiculis dignosci queat. Hanc Veritatem agnoscunt, et satentur ipsi quoque Haeretici; Sed quinam sint ipsi characteres , contra fidei professionem a Concilio Nicaeno I. statutam , in hoc non conveniunt cum Catholicis. Quippe Concilium Nicaenum pro veris Ecclesiae notis proposuit, ut sit una , sancta , Catholica , et Apostoli- ea. Credo unam , Sanctam , Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Et Haeretici contra, ut salsa ipsorum conventicula cum vera Ecclesia confundant , va-g0S , et non praecise determinatos characteres constituunt,
scilicet sinceram verbi Dei praedicationem, et legitimum usum Sacramentorum. Sed quis certo scire poterit, num sincera sit verbi Dei praedicatio 7 ubinam reperiatur legitimus usus Sacramentorum 8 Duo itaquo uobis praestanda sunt, consutatio scilicet Haereticorum erroris, et confirmatio veritatis professionis nostrae fidei. Sit itaque