Theologicae institutiones cum recta naturali ratione ut plurimum consociatae opera et studio A. Palma Cherubini

발행: 1842년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

71쪽

72 Instis. Theolog. Lib. II. de Locis T OI.

egeat , et item absolute semiter non egeat Iudice , qui et authenticiti item insultibiliter declaret Scripturarum, et exorias quaestiones definitivo judicio solvat, n et cons. Utique Scriptura simul cum Divina, et Apostolica Traditione pro Novo Testamento est uuica regula , seu norma nostrae fidei , et morum. Ipsa enim continet , et legentibus exhibet Doctrinam Revelatam, quae est Dei voluntas , seu lex. Ergo sicut in omnibus civilibus actionibus legem principis scrutari , et observare debemus, ita quoad fidem Divinam , scrutari debemus Sacram Scripturam , et illam veluti regulam sequi. Sed tu ut praestari possit, necesse nobis est, ut sit, quemadmodum in legibus humanis , qui sua auctoritate nos certos faciat de vel a Sacra Scriptura , seu de vera Divina Lege , illam in dissicilioribus explanet et intinpretetur , et definitivii sontentia quaestiones dirimat , si insurrexerint. Et quidem si hoc absolute necessarium est pro legibus humanis , multo magis necessarium est, pro Lege Divina , quae supra lumen rationis sua di mata docet , nec in dubiis homines adire possunt aete num , et Divinum Legislatorem.

o9. Atqui verba Christi Scrutamini Seripturas indicant , ex solis Divinis Scripturis sumi debere omne judicium quoad fidem , et quoad mores. Ergo est. Prob.

min. subs. Actorum xvii. Versic. undecimo Bri oenses,

et Τhessaloniceiises ad Pauli praedicationem susceperunt perbum cum omni auiditate, quotidie scrutantes Scripturus, si haec ita ses haberent. Quibus , ita. Quae circa fidem Paulus docuit Beroenses, ac Tessalonicenses, ab ipsis od solas Scripturas , veluti unicam normam fi-

72쪽

Pura I. de Sacra Scriptura 73dei , et ipsius' normae judicem, revocata suerunt, et ob id in Scripturis Iaudibus assciuntur. Ergo et c. . . Din. ant. Quae etc. revocata sunt iudicio dia. scussionis, cono. judicio definitionis, nego aut . et cons. Beroenses non ad Scripturas legendas se converto runt , ut crederent Paulo , jam enim Verbum cum omni aviditate exceperant; sed ut in fide proficerent, vide tes , Omnia , quae de Christo ab Apostolo annuntiabantur , fuisse praedicta vaticiniis Prophetarum. Vidit id etiam Grotius , quem lauti Leiunt Novatores, scribens in hunc Iocum tom. secundo pag. 63o. Non quod dubitarent de veracitate Pauli . sed ut prophetica scripta eum illius verbo conserendo magis, magisque in veritate confirmarentur. Hac intentione, animoque proficiendi uuicuique fas est Scripturas expendere , et . ex illis veritatem investigare judicio discussionis , non vero judicio desinitionis , quae duo Heterodoxi callide consu dunt. Adde , diversam esse rationem illorum , quibus nova doctrina proponitur , et illorum , qui jam alicui Beligioni se manciparunt. Illi enim si prophetias , si

miracula , si rerum consonantiam , si Auctorum fidem,eXplorant, prudenter se gerunt, cum nemo teneaturci ildhre , priusquam motiva credibilitatis ad trutinam revocaverit. Tales fuisse Beroenses conjicit Ioannes Lirensis Commentario in hunc locum. At qui fide jam imbuti sunt , et Christi Religionem susceperunt, debent supremi Iudicis agnoscere auctoritatem , sine qua Ret i gionis unitas nequit consistere. I io. Atqui ea omnia , quae ad fidem pertinent, non solum judicio discussionis , sed etiam desinitionis ex Sa-

73쪽

74 Inust. Theolog. Lil. II. dae LM. Theotelis Scripturis resolvenda sunt ab omnibus. Ergo et Prob. sub. Apocalymis cap. V. dicitur. Aguus occisus

idest Christus , aperuism Librum , et solvisse Signacula ejus. Quibus , ita: Ideo per vos ad omnia dogmata judicio desiuitionis discutienda non sussicit Scriptura, quia

haec Fr se non est adeo clara, et omnibus perspicua. Sed hoc est salsum : nam post Christi mortem, nullum

amplius mysterium latet , quia Libri olim clausi jii

disrupta, sunt septem Signacula , hoc est pateticia, sunt omnia. Ergo etc...i Iduo in Apocalypsi dicitur Agnus accepisse Librum , et solvisse signaculae ejus , quia tu Christi morie completi suerunt lypi Veteris Testamenti, ut demoustravit scissio quoquo veli, juxta communem Patrum, et Interpretum expositiouem, cui addimus primo , Librum ab agno aperium fuisse in medio seniorum , et quatuor unimalium , Evangelistarum nempe , et Apostolorum , quibus Dominus utique aperuit sensum , ut intelligerent Scripturas. Deinde cum aperuisset Agnus unumquodque de septem sigillis, ait unum de qualuor animalibus: veru, et vide cap. VI. v. a. quae sunt verba Petri Principis coetus Apostolici Ioannem alloquentis , quia digitioribus summas Ecclesiae Rector pandit oracula. Si autem aliquis Novatorum petat, quisnam hoc loco Petrum speciatim nominari existimet , i quis expositionem hanc trodat ; quamvis possem afferre Interpretes cath licos , tamen respondeo, fuisse Grolium , quem Nou lores appellant eximium , illustrem , et singulis Romanensibus praeserendum. Quod si Grotium decipi rep naut , fateantur oportet , Librum adhuc esse obsignatum et quidem ipsis Doctoribus Novatorum.

74쪽

Pura L is Mera Scriptum 75

iii. Dices. Qui primario, et insallibiliter quaesti nes terminat, ac desinit de Ecclesia , et ejus capite ,

ille profecto supremus , et insallibilis omnium controve starum judex censendus est. Sed sola Seriplura primario, et insallibiliter terminat , ac sinit quaestiones de rati si a , et ejus capite. Ergo Sola Scriptura etc. Prob. min. Catholici ex Scriptura probant, Ecclesiam esse infallibilem, et Romanum Pontificem esse caput illius. Ergo etc. u. Argumentum istud non plus concludit, quam quod qui per modum legis terminat quaestionem de Ecclesia, et ejus capite, sit insallibilis harum et caeterarum fidei, quaestionum norma; qui vero terminat per modum j dicis, sit insultibilis quaestionum normae judex. Sed Scrupturia terminat ut norma dumtaxat. Ergo omnium fidei quaestionum est suprema, et insallibilis norma, non vero judex. Discrimen, quod intercedit inter quaestionem te in inare per modum judicis, et per modum normae, est iu eo, quod Iudex terminat per modum declarationis, seu interpretationis normae, seu legis, unde quod semel

dixit , potest repetere , ac proinde si quid obscure ab eo prolatum fuit, potest deinceps clarius explicare. Sed

norma , seu lex, terminat per modum causae exemplaris, et mensurae ; quapropter semper idem , et eodem modo , sive clam, sive obscuro, dicit. Paucis verbis. Scriptum est lex, juxta quam mores componendi sunt. Sed quia Saepe non constat de veritate, seu legi limitate legis, aut varie a variis hominibus interpretatur , ideo absolute opus est Iudice, qui quidem ex se facultatem non liabet legem es mandi, sed dignoscit tamen veram legem a supposita , et insallibiliter, et inappellabili senientia judicat de vero sensu legis.

75쪽

76 Ruri L ia saera se plura ara . C. Ex data responsione sequeretur, quod ha reseus censendus esset non qui Revelato Dei Verbo resistit , sed ille, qui resistit Ecclesiae definitionibus, atque

judicio. Sed hoc est salsum. Ergo eic: 'v. Haereticus in se est ille, qui Dei voluntati, quae illius est lex , et in Sacris Scripturis continetur , resistit , unde si quis certus est , aliquem Librum Sacra Scripturae, aut aliquam illius partem , veram contiuere Divinam Revelationem , iste si illi resistit , et contradicit , statim per se haereticus est. Quod si non constat de Canonicitate alicujus libri , tune qui illi resistit,

revera in se haereticus non est, quia certus non est de

lege, seu voluntate Dei, sed fiet haereti eas, si resistat

judicio legitimi Iudicis, qui illum tutum reddit et de

Canonicitate Libri , et de vero illius sensu , quoniam. sciens Dei resistit voluntati , juxta illud Matthaei cap. XVIII. ir: IV. Si Ecclinam non audisra, Sit tibi . sicut mi icus , et Publicanus. II 3. Dicunt rursus Adversarii. Deuteron cap. XXX. e. II. legitur. Mandatum hoc , quod ego Praeciρio tibi hodie , non supra te est , nec Procia positum. . Ergo lex Divina , et consequenter Sacra Scriptura, nota est Supra captum cujusque fidelium , quocirca interprete non indiget. . Verba ista Deuteronomii facilitatem potius, quam claritatem indicant Di inae Legis. Sensus itaque est, mandata Legis Divinae non esse observatu dissicilia, sed esse illa eadem , quae per legem naturae jam inscripta sunt in corde cujusque. Quare non urgent nos , sed ipsos potius haereticos asserentes, dissicillim a esse mandatalWgis adimplere.

76쪽

Dint. Neois. Lub. II. δε Loris Theol. 77ii 4. Tandem di eunt. Isaiae Cap. VIII. sto Mandat Deus, ut in rebus ambiguis tanquam ad judicem recurramus ad , legem magis , et ad testimonium. Et Ieremiae cap. XXXI. 33. , ne quis alterum iudicium quaerat, ait. Dabo legem meam in uisceribus eorum

et in corde eorum scribam eam. Ergo etc..hl. Apud Isaiam eo loco damnantur illi, qui ad pythones, et maleficos . confugiunt, ut cognoscant futurorum eventus, quod stricte prohibetur tin lege Domini Deuteronomii cap. XXXI. q. ro et id liquet ex verbis proxime praecedentibus. Et cum dixerint ad Mos: quaerite a Uthonibus, et a Divinis , qui . strident in incantationibus suis. A Ieremia autem praedicitur Novum Testamentum , in quo non solum .ilex Arinsecus terret minitando , sed et intrinsecus. quoque Divina gratia adjuvat, amorem justitiae inspirando , neque in corde inscribitur atramento, sed Spiritu Dei vivi, ut ait Apostolus in secunda ad Corinthios. Audiatur Augustiuus de Spiritu, et litera cap. o. ar. Qiadsunt ergo leges ab Um Deo scriρtae in cordibus,

nisi ipsi ρraesentia Spiritus Sancti , qui esti Diagitus Dei, Huo praesente dissunditur charitas in cordibus nostris, quae plenitudo legis eti, et Pedi viis sinis

77쪽

Spiritias Prioatus Heterodoxorum pro Sacra Scriptura interpretanda idem est , ac Pyrrhonismum inducere , aut Od rentismum promovere e et pro Pterea penitus est elimina dur. II 5. Protatur primo ex humana ratione. Procul dii. bio juxta suam quisque physicam 'labitudinem , item educationem , et actuales circumstantias , de rebus semiit , et, judicat , et aliorum Iudicia , et sententias in terpretatur. Eigo quot sunt lectores Sacrarum Scripturarum', tot ferme erunt de illis sententiae , et judicia. Sed per Helerodoxos nullus datur exterior judex, qui quaestionem dirimat. Eigo vel admittitur, ut quisque sit judex in propria causa, quod durum est auribus; vel non. Si hoc; ergo nunquam veritatem certo amequemur , Semper in dubio erit quaestio pro desectu Iudicis legitimam sententiam serentis ; et merito propterea Suam quisque oppositam sententiam tuetur. En igitur Pyrrohonismus. Et en etiam indisserentismus in negotio Religionis. Quod si quisque in sua causa lagitimus Iudex dicatur e ergo in sententiis oppositis alterutri in sal Sitate Versantur , alterutri a suo privato Spiritu decipiuntur. Sed numquid oppositio isthaec non serme quotidie

observatur 2 Ratio superius adducta evincit, et experientia confirmat. Etenim nonne diverso proram SenSu, ac nos Hetemdoxi in essentialibus Scripturas interpretantur 2 Quin et inter se item in laudameu talibus articulis dissentiunt; uli praesertim in Sacramentorum numero.

Ergo diceudum , quod Spiritus privatus ele.

78쪽

i i6. Nec quicquam iuvat respondere , quod pro Spiritu privato intelligitur spiritus praedestitiatoruin Spiritus Dei., qui investit, et dirigit eos; qui sunt veri

Christi sectatores, et in spritu, et veritate adorant Deum. Ecquis enim verum judicium seret de veritate hujusmo

di veri Spiritus 2 Eodem quippe jure , quo pessimi Nο-

vatores , Catholici propugnant, se agi, et moveri a vinro coelesti Spiritu, et eodem quoque jure Lussierant , et Calvinistae invicem inter se. Ergo necessario et i in Pyrronismum , et Indifferentismum incidamur oportet. si . Sed et Scriptura ipsa. in controversiis fidei non ad privatam cujusque roclationem mittit, sed 'ad e ternum , et visibilem Judicem. Sie Deuteronomii, cap. XVII. F. 3. scriptum legimus. Si dis iis, et ambiguram te. judicium esse perspexeris inter sanguinem , et Oanguinem , cauSam, . et causam , lepram , et lepram et et judicium intra portas tuas Mideris perba pariari: surge , eι ascendu ad I Cum, queni elegerit Dominus Deus tuus.. Vaeniesque

Sacerdotes Lmitici generis , et ad judicem , qui fuerit illo tempore , quaeresque 'ab eis, qui judicabunt tibi judicii ueritatem. Et ILilachiae cap. a. legituri Labia e m Sacerdotis custodient acientiam

et legem requirent ex ore ejus, Ilam Aggaei 'Cap., 2 .ia hubemus. Interrogo Sacerdotes legem. Pro novo vero Testamento adducimus Ap tolum ., quo Heaer doxi abutuntur. Itaque ad ephesios i cap. IV. 11. ait Paulus. Et ipse dedit quosdam quidem, . ostolos , quosdam autem Prophetas, alios. vero Eo gelistas, alios, aurem Pastores, et Doctores. Ad consummatio-

79쪽

80 Iastis. Theolog. Lib. II de Lotis Theotnem Sanctorum in Uus ministerii, in aedificasionem cor ris Christi . , . Ut jam non simus Patruuti uctuantes , et circumferamur' omni pento Mettianae. Quomodo , quaeso , ne circumferamur omni Mento doctrinae , si in sententia Heterodoxorum ipso Spiritus sanctus , Spiritus quidem veritatis, unumquemque private docet fidei veritates p Sed ad quid dedit

Deus alios pastores , alios doctores' Concludendum

igitur etc.

I 8. Multa opponi solent: sed praecipua, sunt primo. Ioannis Epist. primae cap. 2.' s7 legitur uncto eius docet vos de omnibus. Ergo praedestinati non exterius , sed interius a Spiritu Dei , docentur m dei vehitales. Ii9. Secundo Isaiae cap. LIV. Deus dicit ponam. . . universos Alios tuos doctos a Domino. Ergo fideles

immediate a Deo docentur' omnia. , i 1

1ao. Tertio. Ieremias postquam dixit c. 3r v. 33. Dabo legem 'meiam in Misceribus eorum , et in cor ' de eorum scribam eam: subdit et sequenti. Non docebit ultra pir proximum suum , dicens: cognoscct

cognosce Dominum : omnes' erum cognoscent me, a

minimo eorum , usque ad maximum. Quid clarius pro exclusione cujuscumque Doctoris exterioris , et Frainteriori spiritu asserendo aar. Quarto. Sed dubium quodcumque dissipat Α-postolus in prima ad Corinth. cap. a. 35. Ibi enim ait Niritualem judicare omnia, et φω ia nemine μ- dicatur. Ergo per Apostolum homo spiritualis, praede- Slinatus scilices , , nullum exteriorem judicem agnoscit , cujus auctoritati subjiciatur.

80쪽

μα I. de Sarea Seri ura 8li II. Tandem. Matthae: cap. XXIII. e. 3. Christus ait. 3s autem nolite uocari Rabbir unus enim est Magister oester Christus . Ergo nusquam ex praecepto Christi recurrendum est ad judices exteriores , et humanos pro interpretando vero sensu Sacrarum Scrupturarum , et dirimendis fidei clintroversis.

η. Ad omnia. Et quidem ad primum dicimus et Isannes in allato loco scribit ad Parthos , qui jam in fide

instituti, et corroborati ab ipso erant. Nam ait ibidemat. Non scriρsi Mobis quasi ignorantibus Meritatem , sed quasi scientibus eam. Ergo necesse nouerat , ut illos Ioannes ad privatum Spiti tum mitteret, ut fidei controversias dijudicarent. Ergo mouere Voluit, ut caverent se a Pseudoprophetis, qui praedicabant longa diversa , ac ipse docuerat. At nonnisi perperam omnis no Haeretici verbo unctionis intelligunt Spiritum privatum. Unctio enim isthaec gratia coelestis est , qua inlerius acti , et moti Parthi ad Apostolorum praedicationem , Christi Fidem amplexi fuerant. Et bene quidem ἰ nam, ut Suo loco dicetur , sine interiori Dei gratia , Christi fides nullatenus suscipi potest sola externa praedicatione , aut humanae naturae viribus. Ad secundum dico , quod utique Deus ponit doctos; verum non per Spiritum privatum , sed per interiorem coelestem gratiam praevenientem , et Promoventem, et per praedicationem, et ministeria exteriora Doctorum ,

et Pastorum.

Ad tertium dico , quod per priora verba Seremias primo intelligit legem naturalem , quae est vera Dei Lex scripta in visceribus , et in corde omnium. Secuu-rim. II. 6

SEARCH

MENU NAVIGATION