De generis humani consensu in agnoscenda divinitate opus metaphysicum, criticum, et historicum, in quo plures recentiorum incredulorum, praesertim Petri Baylii, confutantur errores ... Conscriptum ab Aloysio Brenna S. J. ... Volumen primum secundum

발행: 1773년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ministratione statuit. Utrique certe falluntur, & non modo eum Christiana fide, sed cum ratione fatis perspecta utrique pugnant. Utrique tamen aliquid animo servant de notione Divinitatis, si reliqua in Gerdiliana definitione posita

libenter amplectantur. An vero, qui Deo praescientiam rerum futurarum, aut Immensitatem adimat, aut simile quodpiam Attributum, non continuo Atheus vocabitur, ut melioris notae consentiunt Auctores; is vero qui minus aliquid adimere videtur, hoc est quod rebus humanis intersit, &ipsum Mundum gubernet , propterea quod cum ipsius id majestate, vel persecta beatitate pugnare putet, non modo impius homo, non Modo pessimus philosophus, nam has in eum quadrare notas ultro fatemur ) sed etiam Atheus omnino censendus erit λ Invitus equidem facio, ut ab homine de philosophia, & Religione optime merito magnopere dissentiam. Sed cum ille nullam attulerit sui pronum Clati rationem, malo cum veteribus, quam cum ipso, in re maximi momenti loqui, atque sentire.

a Aibet ni definitio, uel declaratio ab uno ex En clopaedicis Auctoribus aluta rejicitur.

F Acilius inducor, ut Auctorem deseram ex Encyclopaedicis sic enim dicuntur unum , qui cum in ipsis duo

rum articulorum frontibus, quisnam Atheus, Vere , Opinor, ac proprie dictus, sit censendus, statuere vellet, a que deberet, eum esse, qui Deum aliquem Mundi auctorem nollet agnoscere , sine ulla cunctatione pronunciavit. a

112쪽

IH AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. C. XVII. 8s

Rationem addidit, qua ne leviter quidem dubitare visus

est, quin Epicurus , atque adeo grex totus Epicureorum Atheis, vel maxime manifestis, adscribendus veniret. Ait enim ea postrema verba propter Epicureos addita fuisse, qui cum Deos, & quidem plurimos, esse crebris sermonibus usurparent , eos tamen molli, otiosaque segnitie diffluentes, nihil curare, nihil agere tradiderunt.

Equidem hominis, cui laus ingenii perspicacis, & orationis perspicuae denegari noli debet, confidentiam in eo maxime admiror, quod sibi exploratissimum esse significat, quod vix aliquando Peripatetici, vel etiam Stoici scriptis,

aut voce protulissent, cum in Epicureos, contra severiora

Zenonis, vel Chrysippi sui praecepta, maxime stomacliati essent. Neque enim, si philosophiae consulamus historiam, fere omnes Epicuri discipulos, simul cum eodem Epicuro, priscos apud Philosophos, summae impietatis suspicione laboravisse videbimus. Sane apud Ciceronem invenimus Epicurum ejus suisse criminis insimulatum ; Vellejum , To

quatum , Cassium , Zenonem, Phoedrum , aliosque non item. Auctores alii, si nomen Epicuri Atheorum , vel indici inserunt, non continuo celeberrimos homines ,

qui sunt Epicurum secuti, subjiciunt. Quod magis ad rem

facit, qui Deum esse aliquem ex communi generis humani sustragio probare student, potius barbaram aliquam, effer, tamque gentem objicere sibi solent, quae visa fuerit omni Divinitatis cognitione vacare, quam celeberrimam sectam Epicureorum, Graecos inter, atque Romanos, longe, lateque

113쪽

86 DE GENERIs HUΜANI CONSENSU

que dissuam , ac non solum hortulos illos Atticos , ut quondam, sed & nobilissimas domos, & castra, & forum, & subsellia, & rostra, & Curiam ipsam jampridem obtinentem. Milicet apud antiquos illos, sit verbo venia , Criticos

longe temperantiores , quam plurimi sint ex nostris, non idem erat aliquid statuere, unde Naturae divinae, si fieri posset, ruina consequeretur, & hujus ipsius Naturae, vel religionis ruinam, impia Voluntate, moliri; nisi forte quibusdam ex aliis indiciis id adeo clarum videretur , ut res in medium vocari vix posset. Itaque, si de Epicuro verteretur quaestio, Vix eorum aliqui poterant cogitatione consequi, quanam ratione tot ridiculorum δόγματων fabricator,& artifex , ea fuisse omnino ad arbitrium, ac sine ratione , sine auctoritate conficta non videre potuisset . Quare cum maxime insensum animum ab eo geri contra Divinam Providentiam viderent, prona erat illa suspicio; quaecumque

docuisset de Diis immortalibus, invidiae declinandae causa dixisse . At, si de caeteris Epicureis praesertim si principes quidam exciperentur, in irrigandis Epicuri hortulis maxime omnium Occupati res ageretur, facile videbant genus hominum minime malitiosum, ut illos Cicero vocat, pluribus omnino rationibus decipi potuisse. Quamquam a tem ea deceptio ridiculos eosdem philosophos ab impietatis crimine immunes praestare non posset, id tamen eisciebat , ut non omnem prorsus ex animo perfectissimae Naturae notionem exterminavisse viderentur.

Caeterum quod ipse fuerit Atheus Epicurus, tum si

Veteres, tum si Recentiores Criticos consulere velimus, omnino non liquet. Ille quidem Posidonio Stoico, acerrimo scilicet adversario, visus est, ne in offensionem caderet Atheniensium verbis reliquisse Deos, re sustulisse. Hanc accus tionem, cum caeteri Philosophi Epicuro insensi , tum maxime Cicero magna quadam arripuit aviditate; qui Cicero quidem Epicureae Sectae, vel saltem Epicuri, tanto flagrabat odio, ut multis ab eo celebrem philosophum calumniis

114쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. XVII. 87

oneratum suille , doctissum viri Gassendus, Brucherus, a que alii conquerantur. At Epicurus non modo semper cum suis fassiis erat se Deos agnoscere beatos, & immortales, sed palam gloriab tur , se pie, san eque colere naturam excellentem , atque praeitantem . Hujus autem praestantia e non minimam in eo partem positam esse censebat. quod ejus assecla Lucretius notissimis versibus expressit, a) . Canit enim de Natura divina a,, Nam sirivata dolore omni, privara periclis, iis Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, Nee bene promeritis cap.tur, neque tangitur ira. Addebat ipsius Dei beatitatem cum huius rerum Universitatis tanta procuratione non posse consistere. is omnis enim per se Divum natura necesse es, o Immbi tali aevo, summa cum pace, fruatur, ,, Λ emeta a nostris rebus, sejunctaque longe .

Quare se tantum non agnoscere clamitabat omnia curantem, ac providentem, & omnia ad se pertinere putantem, Operosum, ac plenum negotii Deum. Itaque fuerunt etiam inter antiquos accurati Script

res , qui potius inter Philosophos de Natura divina pessime disserentes, quam, inter Atheos proprie dictos Epicurum

recensendum esse putarent. Inter eos Stoicorum illud lumen Seneca videtur esse ponendus, qui culpat saepius Epicurum, quod inermem fecerit Deum, & extra mundum Projecerit, ne cuiquam timendus ellet b); numquam tamen quod cum Critia, vel cum Diagora nullos Deos esse docuerit: imo ponit inter eos, qui Deum colunt nullane, nullo pretio inducti, sed propter majestatem eximiam, δε-

115쪽

tremamque naturam α Idem videntur de Epicuro sensisse alii veteres, qui dum eos Proserunt, qui nullos Deos esse voluerunt, Epicurum Omittunt, quamvis, ob conditae Sectae celebritatem , primo fortasse loco memorare debuissent; hujus autem placita reserunt, dum , quid philosophi de Notura divina senserint, diligentius exponunt; cujus rei luculentissimo potest exemplo esse Plutarchus sa) , quem testem certe nimis Epicuro favisse, nemo Vel leviter eruditus cau

sari poterit; etiamsi idem Plutarchus alibi carpat Epi

curum, quod precationeS, adorationes, omnemque Deorum cultum non ex animi sententia praestiterit, sed prae multitudinis metu simulaverit.

Caeterum , quod delicatus ille mollisque philosophus se ,

non omnibus, imo neque plerisque prorsus fuerit, nihil necesse est pluribus ostendere, cum ipsius adversarius apud Ciceronem . Cotta in satis id aperte docere videatur. Orationis Cottae particulam exhibeo, quod aliqua contineat, in hac de veris Atheis a caeteris, licet maxime impiis, rite distinguendis quaestione , notatu dignissima. Itaque Ac demicus Cotta , cum stultas C. Velleji, Senatoris Epicurei, de Natura divina, ridiculasque sententias, eximia quadam eloquentia perstringeret'; eo usque Provexit orationem , ut Velleio, si consare sibi vellet, omnino Deos esse negandos, clarissime demonstraret. Tum illum a sapientia laudat, quod id non audeat; sed inde . non populum eo loco , quo disputabatur, ab ipso metui . sed ipsos Deos. adeoque non eκ animi sententia contra divinam Providentiam locutum esse. eoncludit. Confirmat id ipsum ex ceo , quod noverit Epicureos omnia sigilla numerantes . aum subdit m stuam-

theum negemus, & ad eum defen-λendum multa colligamus . ipsius

impiae doctrinae favere suspicare- quam

tur. Nos enim non modo non favemus . sed quae conrra Epicurum

scripsit Cl. 'Gauehat s . H. L it r. Critiq. Letere LV. fur Epicure impium Auctorem Analyseos Baylii

consurans, maxime probamus .

116쪽

IN AGNOs. DIV. LIB. I. P. I D. XVII. 89

quam video nonnullis videri Epicurum, ne in assensionem Atheniensitim eaderet, verbis relis e mos , re sustulisse. Itaque in illis selectis ejus , brevibusique sententiis , quas appellatis κυρlat haec , ut opinor, prima sententia es : PMd bra iam , ct immortale est, id nee habet, nec exhibet euiquam n igotium. In hac ita exposita sententia , sunt qui existiment, quod ille inscitia plane loquendi fecerit, fecisse consulto. De ' homine minime vafro male existimant. Dubium es enim, utrum dieas

aliquid iste beatum, O immortale, an, si quod sit, id esse immortale. Non enim animadverIunt, hic eam ambigue locutum, es: sed multis aliis locis, O ilum, O Metrodorum, tam aper te , quam paulo ante Te m Tum Cotta repente suspieioni daelocum, quae sibi suboritur, ipsum videlicet Epicurum vidisse Deos esse metuendos; quod certe stare non poterat, nisi homo impius non id quod sentiret, sed id quod optaret , de divina Providentia locutus esse diceretur . Ait a. tem Cotta Ide vero Deos esse putat, nec quemquam vidi. qui magis ea, quae timenda esse negaret, timeret, mortem , db eo . se Deos, quibur mediocres homines non ita valde moventur . m quibus gravissime dictis, & nimia Epicuri timiditate Correpta, uberrimum orationis filum eo usque deducit, ut solis ipsa luce clarius ostendat, male institutas ab Epicuro rationes exitum reperire non posse. Ad extremum vir eloquentissimus, in Epicurum justa ira commotus , cum librum ab ipso de sanctitate scriptum commemorasset , qui omnem a Deo gratiam sustulisset, neminem ab eo amari, nec Deum, nec hominem, neminem diligi vellet, eo tandem protrahi se sinit, ut omnino ludi reliquos philosophos dicat ab homine, non tam faceto, quam ad scribendi licentiam

libero ita uuae enim, inquit, potes esse sanctitas, si Dis humana non eur ι p stuae autem animans natura nihil eu-rans in Verius est igitur nimirum illud , quod familiaris omnium nostrum Posidonius disseruit in libro V. de natura Deorum; nullos esse Deos Epicuro videri: quaeque is de Diis immorialibus dixerit, invidiae detestandae gratia dixisse . M M.

117쪽

enim tam desipiens fui set, vi homunculi simitim Deum

geret, lineamentis dumtaxaι emremis , non habitu solido . membris hominis praeditum Omnibus, usu membrorum ne minimo quidem , exilem quemdam, atque perlucidum , nibia cuiquam tribuemem, nihiI grati antem, omnino nihil eurantem , nihιIagentem ra Inde Cotta concludit Epicurum, qui videret, haec omnia nulla posse ratione consistere, Deos re quidem

tollere, oratione tantum relinquere.

Liceat hic obiter interrogare Cottam . Quid si , vir eloquentissime, quod tu facile vides, ille non tam acuta instructus ingenii acie non vidit Z Nonne tota isthaec argumentatio, quam tanta verborum Optimorum Copia pro Pinnis, Epicureis nullius momenti rationibus similis erit 3 An vero nescis, quid homo homini, non modo fortuna , sed& ingenio, judicioque praestet, ut alicui densissimis obvolvita tenebris appareant, quae pura quadam alter sub luce collustrat Z Nimirum Epicurus , cum veritatis omne judicium in sensibus constitueret, nihil aliud cogitabat , quam quod aut sensibus obversari posset, aut quamdam cum eo similitudinem gerere putaret. Itaque cum & Deos aliqua forma pollere, quae fuit apud Ethnicos vulgaris insania, & humanam inter caeteras sermas praestantiissimam esse statuisset . eam ad Deos transferre non dubitavit. Verum illos habere voluit, non Corpus, at quasi corpus, non sanguinem, aequasi sanguinem, aliaque commentus est , quae perficere formam illam homini stultis limo videbantur. Quod si Numinibus rerum, quae sunt in mundo, curam adimit Epicurus, inde est, ut diximus, quod, quasi pueri delicati, nihil cessatione melius existimat. Idem cum imbecillitatem esse gratificationem, & benevolentiam poneret, negat apud Deum locum habere gratiam. Si vero quispiam interroget; quam

ergo vitam negotiis omnino vacuus Deus ille traducat , nihil cunctatur Epicurus . Etenim vitam agere docet exquisitio simis voluptatibus, & omnibus cujuscumque generis, sine ulla mali mixtione. bonis affluentem. Illud etiam narrare

118쪽

IN AGNOs. DIV. LIB. I. P. I. C. XVII. 9 I

solebat suis, nostrum hunc mundum dignam Deorum sedem esse non posse, sed qualem Poetae describunt Olympum. tales esse , ubicumque sint, beatas Deorum , quietasque

sedes s

o stuas neque concutium venti, neque nubila rimbis permu, neque nix, acri concreta pruina, o Cana eadens violet, semperque innubilus aetheris Integit, se large distius lumine rides.

Errorum a haec portenta tantum in caput tribus Anticyris insanabile cadere potuissent. Nonne tamen ostendunt Epi- Curum , non omnem prorsus ex animo voluisse Divinitatis cognitionem expellere ρ Quid autem illum suorum errorum absurditatem satis vidisse putem, cum non videret , quam pudendum esset ista proferre, & omnibus se, praeterquam suorum hortorum meretriculis, & asotis, ridendum prae

a) Vid. Cassiendum in syntum. Philosoph. Nic. C. tu G. III. edit. Trarenti m όὶ Quae die uni in hae contro versia de smulatione Epicuri tum Buddhiis tum Μoshemius, rejiciuntur a Bruckero Tom. I. ρ. I 293. qui recte notat ra nee si cere δε- Iam suspieionem ad Athoi i ma-

eurum inurendam , rationibas ineontrarium praesentibus , nec videri Iaudaeam Epirtiri integritatem tam impudentem Dpoerisim admittere Epicuri theologiam rantum judicamus taIem , quaιem uobis eam exposuit m Fatetur tamen , quod adversarii die uot , non ut rem, o ae nullo modo esse potuerit, esse rejiciendum. Id & nos satemur. Sed adυersarios monemus, hujusmodi quaestionum solutionem non hominibus . sed Deo , qui reve abit in die iudieii abscondita tenebrarum esse servandam . Idem Biucherus ad Epicurum de fendendum advertit, numquam apud Athenienses impietatis aecusatum fuisse , quod Anaxagorae, quod So crati, quod Aristoteli , quod aliis bene muliis contigit. Floe indicio esse putat, eum id moribus exemistum, quod in scholis proponebat, de pie , sancteque colenda natura excellenti, atque praestanti. Sed exlix, quae scripsit Brite herus in hac quaestione , nos ea maxime pri ba mus , quadi habet p. Ia o. ubi is dieatis Epicuri erroribus α Νec.

119쪽

DE GENERI6 HUMANI CONSEMUplicius interpretari, eum id fecisse naturae voce id enim ipse prae se ferebat vel saltem omnium gentium testim

nio convictum pCaeterum non est hic orationem Cottae fusius refellendi Lacus , neque plura congeremus , ut Samueli Parhero, Ο qui scilicet omnium vehementissime pressit Epicurum , aut Ioanni Francisco Buddeo, vel Moshemio b) respondeamus. Nam quaecumque illi attulerunt ex iis, quae contra Cottam disputavimus, facillime refelluntur. Equid .m eadem ferme ratione inter Atheos Epicurum habendum esse nego, qua crassissimum Ethnicorum vulgus ab Atheis esse distinguendum sere omnes eruditi Consentiunt. Etenim , si rationes paulo diligentius inire velimus , dubium esse videbimus, utrum ille magis, an isti, cum de Natura divina loquerentur, insanivisse dicendi sint. Nam si Deos a mundi procuratione removet Epicurus, hi turpissimis animi motibus , atque perturbationibus agitatos, modo ira, modo invidia, modo libidine furentes inducunt. Uter fuerit error aut major, aut perniciosior, aequi lectoris esto judicium . Unum illud ego postulo, ut, si vulgus Ethnicorum Polytheistis, non Atheis proprie dictis a Criticis emunctae naris accensetur, ne durius quam par est cum Epicuro, qui suis ingentibus erroribus quaedam praeclara miscuit, Rnostris Criticis agi videatur . Sin minus id impetravero, saltem illud orabo, ne tamquam rem satis certam, & eN- Ploratam fumant Epicuri, ut non illam velint ex

Atheismi definitione, sed potius Atheismi definitionem ex illa pendere; quod Encyclopaedico Auctori, quem impugna mus, forsitan exprobari non injuria potest. Ibgamus, ait, graviter ita impegisse Epicurum in doctrinam de Deo, eumque, famo beatitatis divinae , O motus mechanici conreptu deinceptum, reddidisse iuermem, at-xributis primariis destitutκm ; nondum tamen inde sequi , quod a me arti ejus urgent , Iustutio omne Numen ex rerum ua ura, quilibes

uidet, qui disium Athei mi notio

ne utitur π

de quo sermo recurret, Mosh m. ad

dov. SU. Intere C. II. 7. p. 77. N. s.

120쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. c. XVIII. 93

Illud autem notari maxime velim , quod ex oratione Cottae veluti sua sponte descendit ; non ex eo tantum , quod auctorem Mundi Deum esse negaret Epicurus, aut divinam a Mundi machina providentiam ablegaret, dignum esse visum, qui Divinitatem prorsus omnem e medio tolle,ro diceretur, sed quod ridicula nimis, & abjecta de praefantissima Natura sentiret, seu verius, non tam quod illa sentiret, sed quod illa non posse ratione ulla consistere, philosophus , quamvis pingui Minerva, non videre non

Quae cum ita sint, nemo non videt , Encyclopaedi- eam illam Atheismi definitionem, sive declarationem, quam impugnandam assumpsimus, multis ex partibus facile labefactari .

CAPUT XVIII. i

Methodus redarguitur, quam Scriptores nonnulli seeuti isunι, Athris eos accensendi , quorum ex doctrinis Deum non esse consequeretur.

CVm de Scriptoribus multa conquesti simus, qui notio

nem Atheismi transferunt ad errores ab Α'θεοτηm impietate fatis alienos, locus ipse postulare videtur, ut eos , qui nihil tale merentes homines inter Atheos reserunt, gravius etiam & acerbius reprehendamus . Illi nempe claros

quoque philosophos A 'θρότητος insimulare solent . qui i de Deo senserint aliquid, quod non esse de Deo sentiendum,

opib ain Notatu dignum mihi videri

solet, quod a veteribus auctoribus Democritus, e cujus fontibus Epicurus hortulos irrigavit suos, inter apertos Numinum hostes, aut . thees referri non soleat; quamvis a Cicerone funditus religionem sustu- limo, quin & nutare vicatur in naiatura Dcorum, propter incertas ii mirum , & obseuras hae de re , quas protulit, variasque sententias. Ille tamen euram omnem hujus rerum Universitatis Numinibus adimebat. Ex quo effieitur . nisi nos omnia fallunt . ut non idem esse veteres illi putaverint Providentiae Deorum bellum indicere, ac nullam

SEARCH

MENU NAVIGATION