장음표시 사용
131쪽
r. DE GENERIs HUMANI CONSENMI omnino, is Puere, naturae nocessitate compelleretur; vel
si minus id agnoverint, inde fuerit, quod quidquam in materiam agere eiusdem beatitsimae mentis quieti, ac felici tati a negotiis omnino vacuae repugnetis Ista enim qui dicit dicit autem illud Plato cum plurimis aliis, hoc Epicurus cum suis intςr deceptos philosephos, m decipientes ;noo tamen inter Atheos recensendus erit. Argumenta simialia simili ratione solvuntur. Arguere solent magnum illum Thaletem, & Ionicos ante Anaxagoram univerios, quod, cum rerum originem e
plicent, nullam Dei, seu Μentis infinitae, quae Cunsti m lita fuerit. atque digesserit, mentionem faciant. Hinc stheos fuisse, colligunt; cum tamen aliqua fuerint ab illis, praesertim ab auctore Philosophiae Thalete, de Natura divina non modo graviter & copiose dicta, sed etiam acute inventa, &,subtiliter disputata. At causa, quamobrem I nici mentis infinitae mentionem non secerint, non alia fuit. quam quod mad;um omne suum ad causas rerum naturalium, quas vocant secundas, conserendum esse censerent,& indignum philosopho non minus, quam tragico Poeta, iudicarent, si Deum interesse vellent, nisi quando dignus vindice nodus incidisset . Causam itaque primam non illi quibdem negabant, sed supponebaot; quod Radulpho Cud-wortho, quod Samunti Parchem, quod Io. Alberio Fabricio notatum. De Jonidis quidem uberius alio loco. Nunc illud tantum adverto; non rectam esse argumentandi rationem eam, quam Critici quidam usurpant. Si Deus fuisset Ionicis, Dei meminissent, cum rerum explicarent originem: non autem meminerunt: Deus igitur Ionicis non erat ullus. Propositio . ex qua reliqua fluunt, non ideo vera censenda est, quod ex iis, qui Deum venerantur, plurimi, ac Prae stantissimi, cum rerum ortum declarant, magnificis sane ver his extollunt ipsarum conditorem, atque gubernatorem Deum ., Quot homihum capita, tot sententiae, ut est in veteri prO- verbio. Cur igitur fieri non potuisse censes, ut Deum qui dem
132쪽
IN AGNOs. DIV. LIB. I. P. I. C. XIX. I s
dem Ionici rerum omnium Dominum esse sentirent, sed naturales omnes effectus a immediatis, ut aiunt plu-losophi, vellent pendere causis, quae philosopho essent explicandae vel maxime poleum quoque perdit, & operam, ut aliud proseramus exemplum, ipse Buddeus a , dum validissimum argumentum sese moliri confidit, ut Epicureos, & alios divinae Providentiae adversantes, Divinitatem prorsus omnem funditus tollere doceat. Nam quae rationes, inquit, Deum este probant, eaedem , ut Providus ille sit censendus, aperte conficiunt. Ergo qui negat alterum, & primum illud negare censendus est b) . Optima consecutio, si quod praemisit, ut per se verum est, ita verum ab Epicureis agnoscatur. Iam cum voluntatem tam facile intelligentia ipsa sequatur, quis affirmare audeat , non potuisse vitiorum illecebras efficere, ut ratiunculas aliquas Epicurei, vel Gmiles homines, investigarent, quibus adeo clarae veritati veluti cimmeriae tenebrae tandem obducerentur p Epicurus
quidem cum assiduam tantae rerum molis Curam tranquillae, beataeque vitae non parum officere cavillaretur, monogrammos illos Deos nihil prorsus agentes Commentus est. Putabat ergo stultus homo non eadem, qua divinam Pr videntiam evertere se posse confidebat, ratione veritatem aliam, quod aliqua existeret Natura divina, concuti posse. Hanc autem inde suadebat, ac persuadebat suis, quod ea verissima essent, de quibus innatas, ac velut insitas a natura notiones accepimus. At loquax idem Graeculus, nihil tale de Providentia Deorum anticipatas a natura Cognitiones ferre, tota voce clamitabat. Profanus igitur Epicurus,& impius; non tamen eo impietatis genere, quod proprie Atheismum philosophi nostri vocant. Neque mirum nobis
accidit, aut novum, eos, qui Naturae voces una quidem ino re
p. 1 6. . putant eos qui Providentiam negant
133쪽
re vel non audiunt, vel potius audire detrectant, in alia satis dociles aures praebere, fortasse quod non aeque sit ipsis incommoda. At quod Epicuro Buddeus fuerit subiratior, ignosci facile debet. Quis illum ferat cum turpissimam Atheismi n tam, levit lima de causa, Stoicis inurit, in quorum scriptis tam illustria . tam certa, illius quidem, quae in homine pos-st Ethnico esse, pietatis vestigia reperimus P At quis non Atheos putabit, inquit Buddeus, qui Divinitatem brutae materiae conjungebant ρ Putabit scilicet, si eosdem eam conjun-Gonis hujusmodi notionem habuisse convincas, quae cum idea Divinitatis vel ipss fatentibus stare non posset. Illi autem , licet mala argumentatione decepti, decepti tamen, sese Divinitatem tum maximis laudibus extulisse putabant, cum eam veluti Mentem infinitae virtutis, & efficacitatis, Τuae moveret mundum ac regeret singulis ejus partibus imerta, veluti quaedam anima corpori, descripserant. An vero Divinitatem omnem illi negabant, quando cum Seneca o dicebant m Non sine oliquo custode Iantum opus stare; nec hunc
siderum certum discursum fortuiti impetus esse, sed hanc inoffensem velocitarem procedere aeternae legis imperio α δ
Magis etiam inessicax est illa ratio, quam supra nos indicavimus, qua saepius pugnat Bui deus, ut Aristoteles
in societatem Atheorum compingendus csse videatur. Aristoteles, inquit, eum aeternis antea temporibus mundum fuisse censet, qui nunc est: ergo cum Atheis sentit: ergo
Atheis est annumerandus. Ridiculum prosecto argumenti genus, quo, quid sentiat aliquis, cum eo, quod sentire sortasse deberet, si non posset pugnantia loqui, Confunditur.
Equidem hac eadem ratione, Deum totius auctorem mundi, tametsi ab aeternis antea temporibus existentis, cognitum ab Aristotele suisse demonstrabo : quam vere, mindo non disputo, sed certe verius, quam philosophorum, quos Graecia edidit, excepto Platone, facile principem
134쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. c. KIX. IO7
eum deterrima Atheorum turba esse miscendum. Aristoteles itaque fassias est, pluribus locis, eam philosophos fere omnes amplem sententiam, ut mundum fuisse productum arbitrentur. α Omnes quidem, ait de Coelo libro primo a , mundum generant m Jam, Buddei more, ex illius hoc ἀποφθέγμα Waargumentemur, ut quod ex .eo sequitur tamquam ejus d
ctrinam accipiamus. Idem sentio Aristoteles b) ; α quod uni- .ersis videtur, verum esse α ergo genitus mundus illi videbatur. A quo autem genitus p Num a Casu At ille opinionem
Democriti de mundo, quem temerarius athomorum cono
cursus efformaverit, ebrio potius homine , quam philosopho, dignam fuisse scribit c). Num genitus a Natura, vela caeca necessitate mundus Aristoteli videri potuit ξ At id Aristotelis patria esset, quam ingenio, dignius. Cum enim
ea mundo necessitas non sit, Atticis auctoribus, extranea. genitus ipse mundus a propria deberet natura dici: quo quid absurdius excogitari potest ρ Itaque neque Spinosa , n que Tolandus genitum ipsum mundum a se, verum quasidam ejus partes ab ipso mundo genitas, sive etiam Creatas induxerunt. Quis magis Aristotelem, quam Spinosam, aut Tolandum desipuisse calumniabitur p Num vero progressum, quem vocant, Causarum in infinitum probavit Aristoteles, ut hac qualicumque ratione genitum mundum poneret, sed ab alio, qui mundum alterum ab altero genitum, & sic dei ceps, parentem agnosceret 8 At id est Aristotelis doctrinae omnino contrarium, qua primum illud Movens Immobile posuit, τὸ πρωτον κινοῦν ἀκίνιῆον. Praeterea cognita quibusdam est, & omnino digna, quae ab omnibus cognoscatur, Arist telis argumentatio, qua praeter haec, quae nostris obve santur sensihus, naturas alias, nempe suas, ut ego interpretor, Intelligentias agnoscendas esse concludit. Nam di s non
alia sium, inquit, praeter haec sensibilia, quae dicamus exist re, non erit Principium, O Ordo . sed semper principii princi
135쪽
pium a nimirum, quod semper principii principium inve
niri possit, adeo putat absurdum, ut res Confutatione non egeat. Ex his concluditur, ut mundum ille putaverit a praestantillima causa summo consilio praedita genitum. Quid enim, nisi quid aliud afferas, quod ex ejus, quas attulimus, doctrinis facillime refutatur, jam restat aliud p Agnovit ergo Aristoteles Mundi conditorem, Deum. Si mundum igitur ille fatuit aeternum, quod tamen Angelico Doctori D. Thomae persuaderi non potuit b), mundi aeternitatem cum ipsius ortu Composuit. Praestantissima scilicet causa , de qua diximus, cum semper fuerit, effectum semper habuisse suum Aristoteli videbatur: ea serme ratione, ut simile asseram Platonicis Recentioribus, aut Alexandrinis, valde probatum, qua si
Sol aeternis antea temporibus extitisset, ne momentum quidem temporis, quo lucem non emitteret, eiu uxisse concipe '
Totam hanc argumentationem bonam esse non dico: hoc tantum dico; si ea bona non est, multo minoris argumenta roboris esse, quibus tot machinae consequentiarum admoventur, ut in collegium Atheorum nolentes etiam, &
inviti, plures antiqui, recentioresque philosophi cum Arbstotele compingantur se . Quod enim in Aristotele fecimus, qui
H Arist in Metapb. m Ei praefieere Mentem, summo consilio.
τάξις . AM'ῶιιι νῆι a Lῆς αα . ra bitarunt. Et alii quidem, eodem s) In Summ. I. P. q. 46. art. I. Clarhio teste , non aliud volebant, in C. quam ab infinitis retro saeculis rem b) Favet nobis Samuel Clarvius , semper fuisse aliquam, cum nega ut alios omittam, qui sapienter, ut rent ex nihilo mundum prodire P alia plurima, duas monuit quaesti tuisse: In hac, inquit ille, videturnes, de Supremi Numinis existen- ocellus Lueanus opinione fuisse. tia , ae de muri aeternitate, esse Alii mundum opus esse ponunt ab distinguendas Demonsr. de P Exis. essentiali, se enim aiunt Μetaphy- e Dieu Tom. I. G. IV. 3 Plu- sei, de immutabili divinae Naturae rimi scilicet, ut idem monet, ex omnipotentia necessario crinditum. ultima antiquitatis memoria Philo- Id Aristoteli placuisti putar Clar- sophi, eum semper extitisse mun- kius. Alii demum libeta voluntate dum arbitrarentur, eidem tamen sapientis ae praepotentis Dei res
136쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. c. m. IO9
qui tam ingens ducit agmen philosophorum sane nobilium, in aliis, praecipue qui litteris cogitationes mandaverint suas, nullo negotio praestare possemus. Nimirum, si quidquam asseruerint, unde pellima possit Atheorum cohorsialiquid praesidii petere, multo plura, & multo clariora protulerunt, quae cons iant Atheos omnes, ac porro conficiant.
Quare si quis mentem alicujus Philosophi velit ex doctrinae
consecutionibus aestimare, saepius haerere sibi aquam experietur, & ancipitem ill , ambiguamque rationem exitum reperire non posse: quin etiam injustum sore videbit, qui velit eumdem potius Atheis accensere, quod Atheorum doctrinae consentanea quaedam excidere sibi passus fuerit, quam Divinitatis cultoribus, quod alia quaedam divinae S, Pientiae, Potestati, ac Providentiae declarandae aptissima Protulerit.
Au Pauibesae sint inter Atheos numerandi .. SI, quae diximus omnia teneantur, jam valde numerum Atheorum, quibusdam a Scriptoribus in hoc opere nostro confutandis inductum, imminui sentiemus; quin & illud consequi videbimus, ut impii generis hominum, nisi
monstra potius appellentur ex omnium scelerum colluvione nata, nulla sit prorsus habenda ratio, ubi cum adversantiabus non auctoritate modo, de qua re postea, sed multitudine ipsa, vel numero conserantur. Sed ut majorem omnia lucem accipiant, alia quaedam
subdere juvat; ac primo loco quaestionem; an Panthe istae Atheis
omnes ab aeterno tempore fuisse autem a Deo quidem factum productis: & hane Platonieorum sa- dundumὶ fatentur , non tamen ne multorum fuisse dominam Claris volunt eum temporis habere, feskius verissime monet. Ii nempe suae creationis initium, ut modo
137쪽
Atheis snt adjungendi ξ Fuerunt enim inter antiquos non m do, sed&inter philosophos recentiores, qui non alium Deum, praeter hanc Universitatem rerum, quam Mundum dicimus, esse voluerunt. EOS autem, non modo plurimi Consequenmitarii constituunt impietatis ultimae reos, sed & Tolandus.& Angli quidam Athei cum Tolando sentientes, magna quadam confidentia sibi vindicant universos. Quid enim pajunt. Nonne illi Mundum, sive τὸ παν, Deum esse volunt, quod nos etiam sumimus p Jure igitur illos tamquam nostros repetimus, sive nos potius in illorum societatem venὶmus. At accusatio tota facili distinctione eliditur. Non enim
verborum controversiae torquere nos debent, cum de re
maximi momenti nascitur quaestio. Pantheistae recentiores, qui cum Spinosa, vel Tolando sentiunt, Athei sunt universi. Pantheistae veteres, qui cum Pythagora, Cum Xenophane, cum Zenone sentiebant, aut Athei nulli sunt, aut Certe non omnes. Illi rerum Universitatem, quam nos Mundum appellamus , Deum vocant, ut fucum imperitis faciant. At Deum suum attributis omnibus spoliant, sine quibus nullo modo divinam intelligere Naturam, neque possumus neque debemus. Praecipue vero Deum suum Intelligentia carentem exhibent, sine qua naturae perfectio major humana ue-que esse pollit, neque fingi. Igitur a reliquis Atheis non re, sed verbo dissentiunt. At Pantheistae veteres Mundo notionem illam Divinitatis, etsi mancam & imperfectam, affigebant, quam hauserant a natura, vel studio sibi pepererant. Etenim & hunc mundum vivere censuerunt a) &
Cudυυ. S L Iuteu. C. IV. I. 29. Ν. I. dubitat, an Mundum philosophus ullus verum, ae proprie dictum animal esse erodiderit. Hune sensiim tamen pluribns ex adversariis sui tribuero videtur Lucretius, dum t L. r. v. I S. fg. contra eos illud inseti de mundi partibus, aut de iis, quae mundum constituunt. is Haud igitur constant diuino praedita sensu,
M suand' quidem nequeunt vita titer esse animata. Sed ea quaestio valde pendere mihi
videtur ex ea, quam nune agitar non satis opportuna res esset, nimi
rum , an Deum esse animam ipsius
138쪽
III IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. C. XX.
eumdem esse sapientem, nec non omni ex parte beatum,& immortalem. Ejusdem in singulas sui partes vigilantiit,mam Providentiam esse volebant, praesertim in homines, quorum animos plurimi dixerunt divinae particulam aurae,& quasi rivulos totidem ex immenso illo consilii, rationisque pelago dimanante S. Hinc illa Zenonis Stoicorum principis, qui, Cicerone teste a , quamdam rationem per omnium n turam rerum pertinentem, ut divinam esse assectam, putavit; hinc apud ipsum Cleanthes tum ipsum mundum Deum dicebat esse, tum totius naturae menti, atque animo tribuebat hoc nomen; hinc, apud eumdem Chrysippus ajebat, vim divinam in ratione esse positam, & universae naturae animo, atque mente; ipsumque mundum Deum dicebat esse, & ejus animi fusionem universam, tum ejus ipsius principatum, qui
in mente & ratione consisteret, communemque rerum naturam universam, atque Omnia continentem. Hinc denique
illud est, quod resert Augustinus b), Varronem cum reliquis Ethnicis a popello dissentientibus putavisse, Deum esse animam hujus totius, quod mundum dicimus, & ideo singulis ejus partibus tamquam divinis, sacrificia, precesque adhiberi potuisse. Quod ut facilius intelligatur, probe tenendum est, illos
veteres maximam in eo difficultatem expertos esse, ut mentem sine corpore per se subsistentem agnoscerent. Discimus
mundi fuerit inter Philosophos reiscepta sententia. Nos obiter hoc in capite quaedam asserimus , quae senis gentiam eam, sin minus omnibus, nut plerisque, certe multis placui si se demonstrant. Verba praesertim adhibemus, euin veterum sententias
explicamus, quae Μ. Tullius Cicero adnibet, gravis in historia philosophiae habitus auctor, dum placita philosophorum de Natura divina perin
equitur; qui & illud saepius habet
disertis verbis, animantem a Stoicis mundum induci. Itaque aut Μωshemii dubitatio illa debet evanescere ἔ aut ostendat . . oportet, quomodo mundum non eme animal ii putare potuerint, qui mundo nobilissimam arinimam, atque divinam inesse arbia
139쪽
jd ex primo Ciceronis de Natura Deorum, aliisque monumentis sane plurimis. Cum ergo Deum esse Mentem, Sapientia , Virtute, caeterisque dotibus Ornatam, quae captum superent humanum, facile cognoscerent, huic etiam Menti corpus aliquod esse quaerendum plures arbitrabantur. Nullum autem ea Mente dignius esse corpus ajebant aliqui, quam Mundum ipsum, cujus pulchritudine capiebantur, cuius admirabiles conversiones, atque vicissitudines magnopere suspiciebant.
Quis jam negat eos philosophos in turpissimo fuisse
errore versatos p Non tamen hinc illi dicendi sunt nullam sensisse vim, Naturamque divinam. Etenim , si velis id conficere, non modo tibi probandum est, tot errorum monstra cum recta, perspicuaque notione Divinitatis non posse componi , sed neque philosophos illos haec omnia inter se componere voluisse. Atheus enim, quod saepe significavimus, non is est, qui pessime de Deo disserit ; non qui notioni DLvinitatis obscuritatem, ac tenebras assert. Nam si id velimus , non aliud agemus, quam ut Ethnicos omnes, atque omnes fere superstitiosos, Atheos appellemus. Atheus, inquam, is est, qui Divinitatis omnem ideam, sive formam abradere curat, & abradit ex animo, ac nullam censet esse naturam, quam religiosis institutis, ac ritibus colere debeamus, aut etiam jure possimus. Hanc videlicet impietatem philosophis plerisque Graecis, aut Romanis, qui Mundum asseruerunt Deum, placuisse non inde constat, quod consequentiarum machinis, ad eamdem impietatem fovendam ipsorum doctrina trahitur.
CAPUT XXI. Quid sit censendum de Atheis practicis'
Λ Liquibus etiam ingenii, doctrinaeque gloria forentibus, sere quavis aetate, Scriptoribus solemne fuisse deprehendimus , ut homines quosdam, in turpissima sese quaevis
140쪽
IN AGNos. DIV. LIB. I. P. I. c. XXI. II 3
ingurgitare flagitia solitos, non modo Dei vel timorem, ve
amorem omnem, sed cognitionem ipsam, atque notitiam, prorsus abjecilla suspicarentur. Hinc apud Scriptores eos numerus Atheorum magis augeri Videtur, quam res, aut veritas ipsa concedat. At, si verum fateri volumus, ea conjectura, dum potius aurificis lance, quam populari quadam trutina exam, natur, non tam grave pondus habet, quam videtur. Etenim ex impietate tum doctrinae, tum morum, nisi aliae quaedam rationes accedant, non aliud extundes, quam asotos
plurimos religionis odio flagrare, nihil esse de morum honestate, nihil de altera vita sollicitos, nihil de Deo cogitare. cujus Providentiam, si vis, atque Iustitiam, cum non esse maxime cuperent, sibi saltem , suique similibus non esse persuadeant. At plurimos ex iisdem asotis in illud etiam impietatis prolabi barathrum, ut non modo cum scelerum suorum sociis, sed etiam dicant in eorde suo : Non est Deus, non est tibi adeo facile sumendum, sed idoneis argumentis demonstrandum. Equidem vere sapientis, ac vere dom Lectoris ea, quae dicam, iudicio committo. Facilius est a nefariis hominibus quosdam errores recipi, quibus justissimi
scelerum ultoris iram nihil, aut parum, vereri d eantur, suam omnem penitus ab ipsorum mentibus, Entis, ut aiunt,umme persecti, vel, si mavis, primae rerum Causae, Con-slio, sapientiaque praestantis, notionem evelli. Hanc enim suis quodammodo manibus inserit, aut quacumque tandem ratione suppeditat ipsa natura; quam in fligam aliquando vertere poteris; at illuc, unde facile recurrere nequeat,
Quid igitur, inquies, nulli ne tibi Athei practici videntur
esse Z Videntur quidem, dummodo potestas ejus vocis rite declaretur. Nam alii quidem eos adeo turpi vocabulo notant, qui, credant Deum, aut non credant existere, certe ita vivunt, ac si nullus Deus esset, de quo scilicet ne cogitare quidem videantur. Atheorum hujusmodi satis ingentem ca- P ter-Diuitigod by Corale