De generis humani consensu in agnoscenda divinitate opus metaphysicum, criticum, et historicum, in quo plures recentiorum incredulorum, praesertim Petri Baylii, confutantur errores ... Conscriptum ab Aloysio Brenna S. J. ... Volumen primum secundum

발행: 1773년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

tervam existimo posse produci. Sed hoc hominum genusquis antestabitur, ut non omnibus hominibus videri Deum esse persuadeat λΡracticos etiam Atheos eo sensu quosdam esse recipio, quem Iacobus Brucherus habet a): 1cilicet m quorum sine

Dei timore, cuisuque, ob AIbeismum vita est m. Eos accuratus auctor significat, qui non modo Dei vel timore, vel amore omni vacuum animum gerunt, sed ideo gerunt, quod aliquem existere Deum inficientur. Igitur, si Brucherum audimus, practicus Atheus a Theoretico distinguetur, quod impiam ille, quam fovet, opinionem moribus ipsis, ac toto Vitae genere, praeseserre non dubitet, hic vero modestius

agere videatur.

Ea quoque sere omnia satis arrident, quae ad eam VO-Cem declarandam attulit auctor Encyclopaedicus Yvo : nempe practicos Atheos esse declarat, qui Deum existere vel inviti sentiunt, sed ita vivunt, ac si Deum nullum esse Putarent; quin & eas a mente cognitiones abradere Cona tur, quae Deum esse non obscure significant . . Subdit illud posse contingere, ut obmurmurantis naturae voceS ali quando comprimant; sed &ipsam identidem obstrepere, ut non satis tranquillam, atque securam inter scelera vitam eos agere sinat. Sapienter idem monet non esse facile CuI- quam, quamvis homini flagitioso, notam eam inurendam, ut praeticus Atheus appelletur. Etenim, inquit, fieri posse Videmus, ut etiam qui Deum colant, ingentia scelera admittant. Eos igitur practicos Atheos appellandos, qui Cum Imnumera patrare flagitia consueverint, tum nullum a se Deum

defetibit ex communi sententia practi eos Atheos eadem ferme ratione a

qua describit Yvo. c, Ibid. p. 6 8. edit. Lare. α Πι

142쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. XXI. I IS

agnosci tota vitae ratione declarant. Si quod postremis hiaste verbis forte voluit Yvo, clarius aliquanto proposuisset; scilicet practicos Atheos non tantum ex magnis criminibus, quibus assueverint, sed etiam quibusdam ex aliis indiciis, atque vestigiis, quae non facile possimus omnia oratione complecti, esse judicandos, nihil esset, quod verius dictum,

aut accuratius explicatum afferre potuisset. Equidem non temere practicis Atheis, eo sensu, quem ex Yvone retulimus. illum ascribi censerem, qui, cum neque pietatem ullam, neque religionem colere vellet, tum sermones illos, quibus de perfectissima rerum omnium Causa fieret mentio, refugeret, quin & eos, qui causam eamdem esse probarent, pene odio prosequi videretur.

Iam illa, quae de praeticis Atheis Buddeus scripsit,

omnia sere censeo repudianda. Si recte nobis Buddei sententias interpretatus est Philo a , praeticus Atheus ille dicendus est, auctore Buddeo, cujus adeo corrupti sint mores, ut hinc nullum ab eo timeri Deum scelerum vindicem ju

dicare possis. Quid vocis illius, quam proprie sumi jubet hoc loco, definitione minus proprium dici, vel fingi queat p

Etenim scire velim, ubinam gentium homines delitescant, quorum tam foeda vitiorum colluvie vita coinquinetur, ut ex ea tantum, quamvis alia quaedam indicia desint, Deum

ab iis non agnosci, prudenti judicio definiri possit pCeleberrima est assertio Baylii, hominem, dum aliquid agit, non illa plerumque sequi morum, ut ajunt, principia, P x quaesa Ludo, iens Philon gallieum Dis

cit opus B iddei latine scriptum . 'Daint rpretatione nos usos fuiss , si

143쪽

quae ratio monstrat, sed potius eo sese deferri sinere, quo suo veluti pondere vergit ipsa natura. Hinc infert ille, quod Supremi Numinis cultor scelerum vereatur ultorem, non satis validum nobis argumentum suppeditare, ut m liorem altero, qui neque Deum, neque homines timeat, esse arbitremur. Negant plerique quidquam a Philosopho, vel Critico dici potuisse millius. Recte, opinor. At iidem

fere omnes assentiuntur, illam propositionem, ex qua tam iniqua ratiocinatio deducitur, si magis arctis limitibus Coerceatur , ut non plerumque, sed tantum non raro id usu venire Praesumat, veriorem esse non posse. Quamobrem, si quemquam, ex eo tantum, quod Perditis, ac flagitiosis moribus inquinatus, neque pietatem in Deum, neque religionem ullam colere videatur; nullo unquam divinae Iustitiae timore corripi, nullo divinae Providentiae sensu tangi concludas; quin & mundum ipsum alia quavis ratione, quam a sapienti illima mente, factum ab eodem existimari arbitreris; levis, & vix aliquando prudens suspicio esse poterit; certum, ac bene firmum judicium hominis vere docti sapientia dignum esse non poterit.

CAPUT XXII.

Temeraria Bolii de pluribus Attiis occultis suspicio reficitur. NON is erat vel ingenio vel doctrina Baylius, ut plus

justo numerum Atheorum a Scriptoribus nonnullis augeri, non facile perciperet. Itaque & multa eodem de Cometa opere, quod impugnamus. egregie scripsit, ut hac in

re sibi modum cordi esse declararet a , & Mersenno, &

ni aussi petit que L fait Ie P. Ra-ein, ni sus grana, que D fait D

144쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. XXII. I I 7

Derodonio, pluribusque aliis sese praebuit insensum, quod oratione sua numerum Atheorum nimis exaggerarent a . Quidquid Baylius voluerit, cum illa scriberet: etenim homo versutus, & callidus rem suam per cuniculos agere mihi videbatur, quod fusius hoc loco persequi nihil necesse est : sed tamen quidquid voluerit, brevi rediit ad inge-gium, ac non satis Certo constare significavit, numerum Atheorum, qui nullum esse Deum per argumenta sibi persuaserint, a 1apientibus hominibus excedi, qui non modo populum metuant, sed ipsum Deum, & eumdem ex animo vereantur, & colant b). Ait enim, cum ejus generis Athei non aliud antiquius habuerint, quam ut animi sui veriora sensa celarent alios, nullam suppetere nobis rationem, qua numerari possint. Quid est aliud, amabo, nisi hoc est, a sanctioribus Artis Criticae legibus aberrare, ut cum Pyrrhone desipias pEtenim omnes Critici concedent, cum animi sensus innotescere per se nulla ratione possint, ex verbis, aut similibus indiciis aestimandos. Igitur, quod quisque verbis affirmat, praesertim si constanter affirmet in omni vita, id ipsum exanimi sui sententia credam assirmare. Si vis aliud a me credi, gravia quaedam, & idonea proseras, Oportet, argu

prement psar des athees quantitέ de gens, qui ne D soni pas, mais gui aurovisextiment propose queDgue objection avee trost de seu , ou qui se feroni Musis Is iaceneo de biter des risiveries profanes. α σὶ Vide praesertim de Davido De donio b) Confer. g. 33. cum 37. Hoc aetatem in 37. de Atheis illius generis , quod innuimus, haec habet

ctores quosdam Atheorum num rum . levissimis ex causis, magis,tIam par esset , augentes reprehenerat, infert humanam auctoritarem

ad quaestionem solvendam , An Deus eximi non posse vocari, cum de valde exiguo numero Atheorum, qui Dei cultoribus oppomntur, a quam

constare possit. Diuitigod by Corale

145쪽

menta , quibus ipsum adeo mendacem, ut aliud constanter sentiat, aliud perpetuo loquatur, esse cognoscam. At si, nulla prolata ratione, fidem omnem dictis illius detrahere velis, id ages, ut Omnis humana fides concidat, cum qua simul & contractus , & ipsa publica judicia tollit necesse est; quibus sublatis perturbatio vitae sequitur, & magna com sto: atque haud scio, an, humana fide sublata, societas ipsa generis humani constare possit. Historia certe, lux illa veritatis, testis temporum, vitae magi lira . nuntia vetustatis, locum suum, atque dignitatem nullo modo tueri potest. Jam sapientes fere omnes omnes dicet em , nisi quaestionem hoc loco non satis opportunam declinare vellem illi fere Omnes, inquam, quos neglecto populo Baylius audiendos esse putat, & divinam ultro fatentur essem Naturam, & ab ejus numine rerum Omnium originem repetunt, & eodem numine mundum administrari, regique dicunt, & bona omnia tribui humano generi praedicant, ct ingratos proinde nos, & iniustos, cq impios esse futuros, nisi purum, atque castum eidem praestantiismae Naturae cultum,& honores,& preces adhibeamus. Si quis forte dubitat, an eae sint sapientum voces, consulat ipsorum libros, consulat historiam . consulat demum quoscumque novit, a sapientia commend tos homines, atque doctrina. Jam ergo aut sapientes eos mentiri putabimus, quod, ut vidimus, recta ratio non suscipit, aut sapientes fere omnes ab Atheorum impietate abhorrere

aὶ Hiie optime q edam Reiunt. inr, iure voeari posset. Ait autem quae Scriptor accurati, profundi irae Cl. Maniata La st a Ragione natar. 1ermonis. Ioannes Maria Mas nata in . si a R I cati. G. I. ρ 7 . dissicultati reponit, eius. quam ex se simili assari Ogni ποm prudent Baylio retulimus, omnino simili: argomenta daue esteriori chp reae te quippe ex eo petebatur, qu id Ca- ti interne diuos roni AI rimetiritholici filiasso dcctrina elari, qui io dirὸ, ebe uni piu seceqo 3mpu superioribus aetatibus extiterunt. gnatore deua ReLgion attolica dis ratione optime viderant, quibus in Miconuee per vera nit suo ex ore, medium Religio, quam profiteban- ben Iaute di Mon avere motius aia

146쪽

m AGNos. DIV. LIB. I. P. I. c. XXII. Ity

At licet illi mentiri fortasse voluerint, aut velint; vero simile profecto non videtur, praesertim si de pluribus loquamur hominibus, plura non prodidisse, vel prodere tantae impietatis indicia. Conjecturam hujus rei possumus ab iis petere, qui Spiritus fortes hac aetate dicuntur. Nam plerique latere volunt, saltem qui sunt in Catholicis civitat,

hus, ne Magistratuum animadversionem, aut certe Proborum hominum reprehensionem incurrant. Attamen ea solent, aut crebris usurpare sermonibus, aut fallem, cum sese

dat occasio, susurrare, quae certe faciunt, ut quid illi de Religione sentiant, aut sentiri velint, hominibus etiam non admodum emunctae naris aliqua ratione suboleat. Omnino verum illud, quod assensu omnium Seneca scripsit ,, Nemo personam tu fert is neque fieri potest, ut qui semper cum Aristippo sentiat, aut cum Epicuro, idem cum Socrate semper, aut cum Zenone loquatur. Numquam igitur mihi persuaderi poterit, Diagoras multos, aut Teodoros, aut Critias extitisse, quin aliquam tantae impietatis suspicionem vel nolentes injecerint. Sed Sophista Pyrrhonicus hoc loco me fortasse reda gueret, quod de Sapientibus verba faciam, quorum sensa 1crutari possumus. Etenim diceret se de sapientibus movisse suspicionem, qui nulla ratione nobis innotuerint. At primo quidem: Num hi Sapientes ne Scriptoribus quidem innotuere, qui cunctis a Sapientibus divinam Naturam agnitam esse scribunt 8 Num cordatos etiam homines fefellerunt, quorum fidem illi Scriptores secuti sunt 8 Deinde non video, Cur hac etiam in re argumentum illud indum,

nis, de quo jam satis multa diximus, locum habere non

posi

147쪽

possit. Nam cum omnia corpora , in quibus, ut aiunt Physici, experimenta Capere liceat, viribus quibusdam, aut prinprietatibus, constanter gaudere videamus, etiam ea, quae tentare non possumus, ejusdem generis Corpora proprietatibus iisdem praedita esse cognoscimus. Quin ergo similiter,

quando Sapientes omnes, quorum nos, aut legendo, aut col

loquendo , sententias assecuti sumus, Dei notitiam alte insculptarn animo servant, Sapientes etiam, vel magnis locorum, vel temporum intervallis, a nostra cognitione disjunctos, eadem sere cum illis in re omnium gravissima sentire arbitrabimur pAt Baylii omnes ineptias prosequi, neque vacat, neque necesse est. Habuit enim magnum illud ingenium, at Pyrrhonica stultitia depravatum, hoc maxime proprium, quod cum Saurino jam indicavimus, ut ad veritatem tenebris ODfundendam, generis cujuscumque, nullo fere discrimine, aut delestii adhibito, argumenta colligeret. Hinc saepe rationes ipsius quaedam vera petere videntur, quae tantum insanus homo concuti posse arbitretur.

CAPUT XXIII.

An sint Athei Spe Imini δSCriptores haud ita pauci, quorum aliquos nominat Baylius noster a , ac non sine aliqua fortasse ratione Ca Pit, numerum Atheorum, qui communi generis humani de Natura Dei sententiae possint opponi, non modo extenuant, sed omnino de medio tollunt. Ajunt enim nullos esse specu lativos Atheos, quorum tantummodo sententias, practicis Atheis omnino praeteritis, esse colligendas, dum humani generis consensus inquiritur, ipse fassias est adversarius noster; quem, cum ingenio, doctrinaque abundet, honoris aliquando causa nominamus. Sunt H Bayl. Conus. aera pens. I. C. Risons aux quesious ρος Diqiti od by Goral

148쪽

Sunt autem Athei speculativi, qui fucatis quibusdam

ratiunculis misere decepti, nullum esse Deum, apud aniamum suum ipsi statuant, aut certe, num Deus existat, in rebus omnino dubiis esse ponendum ex animo sentiant. Ego equidem optarem hanc veram opinionem esse, sed ut ingenue fatear, quod sentio, vereor, ut satis probari possit. Nam si te convertas ad sacram auctoritatem, qua mihi

quidem , non tamen illis, Contra quos eam veritatem v

gere maxime posses, nihil est, aut esse debet, antiquius. quid tandem extundes p Non aliud in hanc rem, ut opinor. quam maxime pium humanae salutis auctorem cunctis ho. minibus auxilia praebere, quibus in agnitionem ejusilem veniant, aut Certe venire poisint. Non tamen hinc facile sequitur, ut nulli homines fuerint., qui, cum nullum Deum esse cuperent, &, ut nullum esse Deum sibi persuadere posisent, vel maxime laborarent, pellimi voti compotes aliquando facti fuerint, ex Atheis practicis este in etiam speculativi. Si consulas historiam, non aliud ea respondebit, quamsbi tantum esse notum, quid homines egerint, quid dixerint , quid in omni vita praeseserre visi fuerint: paucos quidem, sed tamen aliquos extitisse homines , ut Diag ram, ut Critiam, ut Spinosam, qui cum sese proiecissent

in immane barathrum A 'Θεοτητος, non amplius ullam visi fuerint vim persentiscere Divinitatis. Ricotium illa. producet a , Scriptorem profecto neque Oscitantem , neque mendacem, qui narrat, quo tempore morabatur ipse Constantinopoli, Mahometum Estendium b fuisse morte mulctatum , quod multa contra Deum, Turcarum ipsbrum auribus horrenda vomuisset. Etenim, ut nullus esset Deus, aut non ea certe polleret, quam vulgo jactarent Religionis Ministri, sapientia . sive virtute, solebat, incredibilem quamdam pertinaciam praeseserens, hoc argumento pugnare .

σὲ vid. Rieaut in opero , quod XII. ubi de Atheis . qui Musetini

in italicum sermonem versum ha- dicuntur inter Turcas. plura. hemus . praefixo titulo α Issoria bὶ Μahomet Effundi. id VIN. Ottom. α. Lib. II. Cop. . . .

149쪽

Si sapiens, ac praepotens ullus esset Deus, me tamdiu vi vere non sineret, acerrimum, inter mortales omnes, ipsius inimicum, atque Contemptorem; Me vero, & vivere , &valere videtis: nullus igitur est Deus , quem vereri d beatis, aut colere. At pertinacia, qua pessimus homo jam morti proximus usus fuit, majorem habere debet admirationem . Numquam enim potuit homo locuples, & doctris nis, atque artibus illis instructus , quae vigent in imperio Turcarum , adduci, ut vitam suam pluris . quam impietatem faceret. Etenim, cum optio illi delata esset, utrum vitam, an impiam doctrinam deserere mallet, mori potius, quam sapere voluit. Dicebat enim, ad mortem , licet imis mem, obeundam, ipso veritatis, quam unice diligebat, amore se rapi, quamvis nullam in altera vita non enim alteram fore credebat pro tanta iactura mercedem spera

re posset a .

Haec, inquam, aliaque, narrat historia, quae speculativos aliquos Atheos extitiise suadere videantur. Restat igitur , ut . quid philosophia doceat, audiamus. Nam cum in animis hominum tantae latebrae sint, tant, que recessus; aut nulla, liberales inter artes , ac disciplinassis) Cave tamen, hoe exemplo eon. firmari putes , quod seriost Alem herius t Memens de Pol sopb. I. III. Σα pour disinguer ceux , quient donne Dur vie par conuiction. Ze eetix qui Pont prodigueo parfanatisne, it sis vrai Philosoph. n εtabAt potui d' autre regD, queeeue de compter Ies suffrages πCum de Martyribus ibi loquatur, quem sensum Alemberti versa suis scipiant, ne ite vides . At facile,

si sapis, etiam ad ertes, ex innu metis aliis capitibu et Martyres rinis

stros, stultis quibusdam hominibus, qui pro fovendis impiis opinionibus

mortui sunt, esse anteferendos . Conin

sule Viros egregios, qui de Veristate Christianae Religionis, multa ,& praeclara seripserunt . Nos obiater innuimus ineredibilem Mali meti superbiam, & ingenium maxime ferox , atque Protervum , ni hucum puerorum, virginum , senum .& aliorum cuiuscumque generis hominum , quorum ab ipsis Ethnicis .exeepta Religione, omni, vira pro babatur , modestia , mansuetudine , R-liisque virtutibus innumeris, habuisse Commune: neque vero eredibilae

videri posse, si quaedam adiuncta consideremus . simplieissimos illos Christi asseelas . sui nominis immo talitatem , gloriamque spectavisse . cuius amore Mahometus ille tam pere fiagrabat.

150쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. XXIII. I 23

ms . aut sola tum ratione, tum experientia, sacra praeserentibus, illuc Philosophia permeare potuit. At . illa quidem, plerasque res scitu dignissimas cum rimari curiosius, ae subtilius investigare vellet, ingenii cujuslibet aciem fugere sensit, ut vix pauca quaedam certa satis,& explorata. narrare pol sit. Inter ea non esse fatetur quod nos inquir, mus, cum disputamus , an ulli fuerint, aut sint, Athei speculativi. Nam si vere notiones aliquas ab ipsa natura insitas.& anticipatas, ut multis placuit, habemus, iude facile com sequetur, ut inter eas ipsa sit Dei cognitio . quam proinde

tenebris obducere possiS, at prorsus evertere, cum tam alte animo sit insculpta, nisi animum ipsum evertas, omnino non possis. At quis nescit, quot ea doctrina de id eis innatis prematur argumentis, aut quot philosophorum sane nobilium lamiliis displicuerit, atque displiceat pIam si Dei cognitio consideratione quapiam, ut ut facillima, comparatur, cur Athei speculativi prorsus nulli fuis se dicendi sunt 3 Etenim, ut nullos omnino fuisse non sine

ratione dicas, nullos esse potuisse necesse est. Iam cur multi esse non potuerint, intelligo. Homines enim ea facillime videre solent, atque Concedere, quae magna quadam, a que perspicua luce collustrata ponit ob oculos , ut ita d, cam, ipse natura. At cur omnino nulli dementes homines esse potuerint . qui veritati tam apertae repugnarent p Et nim ut nulla foeditas sine amatore, quod vetere proverbio docemur, ita nullus error sine probatore fuit. Ea certe consideratio, de qua loquuti sumus, sin minus praetermitti potuit, aut neoligi, saltem contrariis quibusdam ratiunculis, ac fallacibus argumentis, quibus aliquae mentes non medi criter aliquando premuntur, ita obrui potuit, ut suas nubio modo vires, nativumque robur exereret.

His, inquam, & aliis animadversis, cupio quidem x theos omnino nullos mille, vel esse speculativos, sive homines, qui nullum esse Deum, vere, dc ex animo sibi per-

SEARCH

MENU NAVIGATION