De generis humani consensu in agnoscenda divinitate opus metaphysicum, criticum, et historicum, in quo plures recentiorum incredulorum, praesertim Petri Baylii, confutantur errores ... Conscriptum ab Aloysio Brenna S. J. ... Volumen primum secundum

발행: 1773년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

liorem homine Deum, neque λrtasse praestantiorem brutis animantibus, intelligere quisquam possit.

CAPUT XIII.

Quare sit inter Atheos Benedictus de Spinosa numerandus 'EX iis quae sunt hactenus a nobis disputata, facile inreuligitur, cur a nobis Benedimis ille Spinosa, non minus hac aetate celebris, quam impiae sectae dux, atque magister, inter Atheos habeatur. Nimirum satis vel ex historia, vel ex libris ejusdem constat, cum tam praeclara de unica substantia, quam Deum appellat infinitis praeditum attributis , non raro scribit, non aliud, nisi imperitis fiscum facere , voluisse. Ille quidem praeter mundum, quem nullus Atheus, nec Egoista, dumnodo recte vox explicetur, abnuit existere, non aliam agnoscit substantiam infinita virtute praeditam , quam & dicere Deum, & habere, non incongrue posist. Mundum vero ipsum neque cum Pythagoreis, aut Stoicis , magna quadam Anima regi putat, per omnes partes ipsius commeante, atque diffusa; sed veluti sua mole stare, cum nihil ipsum possit evertere, seu congenita potius, & a

nulla mente determinata, necessitate naturae. Quare Contra

genus illud causarum, quas finales vocant, fuse disputat a , neque oculos hominibus ad videndum, neque ad audiendum

aures, neque ad eos, quibus aptantur, usus Caetera membra vult a Deo, vel a natura suppeditari: hanc vero naturam, quam & unieam substantiam appellat, duobus attributis , aut assectionibus esse praeditam, scilicet extensione, &cogitatione, statuit b : consequenter ad haec in mentem -- manam pariem esse instesti intellectus Dei e) quemadmodum corpus pars est illius extensionis certa ratione modi aia.

92쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. XIII. GSaepius tamen, quia partium distinctio varietatis ingr tam notionem ingerit, Corpus, & mentem, modos extensionis, & cogitationis unicae substantiae vocat a . Itaque non alias in hac rerum universitate mentes nisi humanas. aliquando videtur agnoscere, etsi etiam aliquando, quos Angelos, aut Spiritus finitos appellamus, homo totus ex dolo. fallaciaque compositus, admittere sese profiteatur h . Nescio tamen an ea quoque in re suis lectoribus illuserit. Etenim quaecumque de Spectris, aut Lemuribus, quaecumque de Spiritibus, qui sese rebus humanis immiscuerint, a quovis Scriptore narrantur, fabulas inter aniles numerari jubet se .

σὶ P. I. prop. I s. atibi. M saylius, quem hoc loco tantum honoris causa nominamus, satis cutam contra Spinosam habet ili'utationem, Dier. Hist. Crit. Art. Spinyxa , Litt. Μ. 9 P. ut erobet ipsum. cum spiritus ab humanis animis distinctos, aeternasque poenas, ae simit a negavit, neque constitis se sibi, neque recte suas intellexisse doctrinas. Eam disputationem his verbis exhibet Buddeus alte de ι' πιι. me cte. a p. 23 a. Gallica

versione satis accurata utor in pameiora radactam α Regardant, com-

de Ia nature decet Univers, vane

de catamites tis auires substanees δ' une m/me essece qui ne Dur peu vent resiper ra Haec Buddeus, qui eum esset natura valde suspicax. ut ex eius scriptis inparet, in id valde propendet, ut Uaylium putethoe etiam loco suis voluisse Iectoribus illuderer stitieet ea dixisse, ut impiam Spinosae doctrinam non tam esse detestabilem , ae periculi plenam , quam vulgo philosophi iudicant. limplicioribus hominibus persuaderet. Ea quidem Buddei conjectura omni probabilitate earet. Nam& Baylii rationes , aut argumenta , quae vocant ad hominem, ea sunt. quibns nihil solidi reponere Spinosa possit, & fatis Baylii scripta declarant ipsum Spinosianae doctrinao semer infensissimum animum habuisse.

93쪽

Sed iam Spinosam interrogemus . quid sit ipsi Deus An aliquid est quod necessario summa quadam intelligentia

gaudeat, atque sapientia, quod cum se, tum alia, quibus est existendi causa, agnoscat, quod hanc voculam Ego de se usurpare, vel ideam saltem illi voculae subjectam possit

mente concipere Θ Haec omnia nullo modo Spinosae doctrina defendi patitur. Nam quidquid ita cognoscit, ut quidquid flab ea vocula delitescit, intelligere de se, vel praedi-Care queat, non est ipse Spinosae Deus, sed una tantum ex infinitis Dei, sic enim appellat, modificationibus; velut inflexio digiti ipsius admodum inepte digitus vocaretur, Cum innumeras alias ille figuras possit induere; ea vero figura in aliam transire non possit. Ea mens eo modo cogitans est Dei particula quaedam adeo minuta, ut in ea perfectio summa, Deoque digna, neque a nobis, neque ab ipso Spinosa deprehendatur. Sed neque summa perfectio, quam quaerimus . in tota mentium collectione potest ullo modo consistere. Ea namque collectio, cum non aliud sit, quam Ens rarionis, cum ipsa nequeat, ut est collectio quaedam, sese cognoscere, a summa intelligentia, atque lapientia, & hinc a summa naturae perfectione longissime a hest. Hinc ergo facile concludi licet, Spinosae Deum esse brutam. inertemque

substantiam, quae nulla praedita sit intelligendi vi, quam

Intemctuχυ Metaphysici nostri vocant: Ex quo necessario Consecutiones illae fluunt, ut neque velle quidquam, aut appetere possit, ac multo minus Libertate gaudeat; neque veri nominis Potentia, neque caeteris attributis ornetur, quae sunt Naturae divinae, vel Ethnicis fatentibus, maxime propria.

Haec aliquando concedit omnia satis diserte pessimus Supremi Numinis inimicus, aliquando tot obscurarum distinctionum aculeis, ut ita dicam, ac spinis absurdas, & maxime impias sepit ille sententias, ut non facile illas assequi possint, nisi homines in hoc genere studiorum diu, multumque versati. Nobis hoc loco, multis omistis, illa sussiciant,

quae Disiligod by Corali

94쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. XIII. 67

quae Parte prima Ethices sa) apertissime tradit; α ad Dei

naturam neque inreluctum , neque voluntatem pertinere Cum

tamen hoc maxime loco sese impietatis postulari posse facile sentiret, aliquid homo vaserrimus imbecillioribus lecto

ribus dare voluit, ut non omnino Deum vel intellectu, vel uoluntate spoliare videretur. Sed ita locutus est, ut ejus verba non accusationem nostram infringere possint, sed potius non leve pondus, atque robur eidem adjicere. Ait enim Si ad aeternam Dei uentiam intellectus, ct voluntas pertinent, aliud sane per utrumque hoc attributum intelligendum est, quam quod uulgo solent homines. Nam insenectus, voluntas , quae Dei essentiam constituerenι, a nostro intellectu, ct volumme toto eis diserre deberent, nec is uua re praeterquam in nomine convenire posent, non aliter scilicet, quam inter se conveniunt .

Canis signum coeleste, es Canis animal laira Ie α b .

His argumentis, aliisque plurimis, quae causa brevitatis relinqdimus, contra Hachterum, & alios, quos Ephrai mus Chambers, me quidem dissentiente, multos esse tra-

Recte monet Samuel Clarvius. ipse Hobbesius est in ea sententia 'spinosistas cum Deo tribuunt intol- quomodo refutari possint. Sed et

,ation . di une cosnoistanee de s liunt, ut numquam sensisse se rein

chiate M. α Ita Clarh. G. I. de cordentur . . . . Seni ui ergo, quae δ' Exs cte. o. X Docuit idem, vuls ita appellatur . necefario ad quod Spinosis tae, Hobbesius, evinx bseret memoria ariqua. α Obiter verba refero, ut hinc etiam tbὶ Chambers , Arr. Ateissa , G. I. 3Ppareat, quantopere illorum, qui p. 63 o. versionis Daticae, qua nunc Spiritus Fortos dicuntur, Principes utor. Sed quamvis ego wachterum deliraverint. Ita ille Phil. C XLV. oppugnem, qui Spinosam verum Ma V m Seio fuisse pbilosophos, fuisse Atheum negavit, non tamen eosdemque viros doctos, qui corpo- eos probo , qui doctum illum Virum Ua omnia se a praedita esse fusi- . Spinosae placitis addictum esse, di reuerum . nec video , se natura fu- sertis verbis scribere non dubita-isonis tu reactione solaeomcarexur, runt.

95쪽

68 DE GENERIs HUMANI CONSENSU

dit H, Benedictum Spinosam, ejusque discipulos, inter

Atheos proprii nominis esse numerandos, facile demonstratur. Tametsi enim, quod urgebat Wachterus, nulla doctrina de Deo vocanda sit Atheismus, aliud tamen est Divinitatis ideam aliquam animo gerere, aliud, invidiae declinandae causa,

voces antiquas, at novis implicitas notionibus, atque con fusas relinquere, cum rem omnino totam e medio removere satagas. Id agere Spinosam facile sentit, quicumque non partem aliquam, sed totum, si ita loqui las est, aedificium doctrinae consideret, ac verba cum verbis, sententias cum sententiis comparet.

Neque nos ab hoc judicio ferendo deterret, quod saepe Spinosa moneat, suum esse Deum & infinitis attriburis , & ipsa quoque sapientiae laude perfectum. Etenim hominis impii fraudem facile detegimus. Vult unicam substantiam esse perfectam infinite, quatenus & ejus extensio terminos nescit, & infinitorum numero modorum est subjectum, ut ille somniat sa). Sed hac eadem ratione imperfectam, & quidem infinite, dicere potuisset, quod in ea omnia genera malorum, omnia vitia, tum moralia, tum phy sca, quae dicuntur, sine dubio recipiantur. Nam nisi ea substantiam afficerent, nulla essent. Si vero sapiens est, &intelligens Deus, quod sapiant, & intelligant homines, alibque, si sorte sunt, ipsius substantiae modi, crassissima quinque maximarum rerum ignorantia laborabit, quod ea plerique homines quavis aetate laborent; quin & avarus, &superbus, & levis, & libidinosus. & iracundus dicetur, &omni vitiorum genere coinquinatus, quibus humanum g nus non mediocriter premitur. Non is erat Spinosa, ut quid ex iis, quae posuerat, nativa quadam Consecutione descenderet, ignorare posset; ac satis est ipsius libros legenti manifestum, nihil ab illo curari magis, quam ut impietate dispositas quidem hominum mentes imbuat, at eadem opera

lubricus adversariorum manus evadat.

Quae

96쪽

Quae cum ita sint, ratio patet, quare Spinosa debeat Atheus vel haberi, vel dici; nempe non quod de Deo pessime sentiat, non quod ea dicat, ex quibus, si veritate niterentur, totius Religionis ruina consequeretur; sed quod dicis causa Deum admittat, quem non estis tamen & maxime cupit, & sentit. Si aliquid simile de Xenophane, Zenone, Aristotele, de Philosophis aliis, ac de barbaris quihusdam gentibus adversarii probent, manus illico dabimus, Atheos fuisse fatebimur. At id, si non aliud inquirimus, quam ut veritas in his quaestionibus appareat, neque fa-ίriam est unquam, neque fieri potuit. Imo plerumque variis argumentis colligere licet, Philosophos, ac multo magis barbaras gentes, serio, cum Deum a se coli profiterentur, &ex animi sententia fuisse locutas. Haec ex iis, quae dicemus, ita manifesta fient, nisi nos omnia fallunt, ut nullus prudenti dubitationi relinquatur locus.

Formula exhibetur a Mylio requisita , qua oesuri tessera, quicumque divinam aliquam naturam agnoscunt, ab Asbeis

distingui possist. O Vae diximus hactenus aperte significant, eos qui non

modo verbis, sed etiam rebus ipsis ab Atheorum impietate dissentiunt, quamquam fortasse in magnis de natura Dei versentur erroribus, tamen huic exploratissimae veritati suffragari: quod scilicet existat optima natura, quae tum hinmano generi, tum caeteris omnibus rebus excellat, immortalis , atque beata, quin & maxima virtute, sapientiaque praedita.

En igitur ea, quam tantopere Mylius inquirebat a , aut sese potius irrito labore inquirere simulabat, clarissimae formula, cui nemo subscribere, perceptis rite verbis, nisi

97쪽

prorsus Atheus abnueret. Quamvis enim in ea non omnia satis declarari fatear, quae de Natura divina, gentibus omnibus consentientibus, docere Postumus, tamen hoc loco satisfacere nobis debet, non aliud agentibus, quam ut Athe rum pessimum genus a caeteris etiam impiis distinguamus. Hinc satis contra Baylium parati sumus: licet omnes eloquentiae suae, doctrinaeque nervos intendat, ut, quod aliquis exitat Deus , veritatem esse cognitu valde dissicilem, S a multis omnino rejectam hominibus, persuadeat. Illius quidem oratio facile potest non satis doctos homines, aut certe non satis cautos, in fraudem inducere. Etenim similitudinem elegantem ab iis repetit, quae formulae Fidei dicuntur ab Ecclesiasticis Auctoribus, ac veluti symbola , seu tesserae, quibus ab Orthodoxis Haeretici distinguuntur, adhiberi solent. Negat autem formulam aliquam de Natura Dei posse proserri, quam .humanum genus universum, comi muni veluti sanctione, decretoque recipiat. Etenim, inquit, non satis esset, quod ca formula Deum aliquem existere Pronunciaret; si quidem eam vocem Deus etiam Athei posisunt adhibere, brutae materiae, vel alteri, quam agnoscant, non productae, simulque nihil sentienti causae adjunctam;

nisi forte, quoci sapientes vetant, quaestionem de voce satis intempestivam excitare velint. Jam vero, si sormula, quem nos dicimus Deum. auctorem esse mundi statuat, Catervae venient contradicentium philosophorum, nec Epicurus modo cum suis. sed Democriticorum familia tota cum caeteris Atomos inducentibus, aut Potius quotquot Anaxagorae praecelserunt aetatem, praestantissimi totius Graeciae

philosophi. Si formula Deum esse doceat, qui totam hanci Universitatem rerum sapienter administret, & commoda hominum , vitasque tueatur, multi subscriptionem detrectahunt homines ingenio clari, de quibus Ciceronem consul re potes a . An ea formula Deum omnino simplicem Naturam Ponet, cujusvis extensionis expertem p Nos quidem

eam aὶ Cie. de Nat. Deor. ἐπ de Diotu. L x.

98쪽

IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. C. XIV. 7 I

eam libenter accipiemus : at plerosque dissentientes habebimus inter Graecos, atque Latinos, Sapientiae doctrinaeque laude praestantes. An Deum unicum eue praeseseret pTum vero non modo Sectae philosophorum, sed & plurimae nationes litem nobis intendent, contra quas armis tantum ab auetoritate petitis, nullo modo pugnare liceat. Ut paucis omnia comprehendat, quo longior ea formula sit evasura, eo plures, qui nolint eidem dare nomen, futuros esse pronunciat. Hinc homo magis facetiis, quam quaestionibus de Religione tractandis aptus, donec saltem, Pyrrhone relicto, aliquid scire didicerit, acerbe cavillatur, cum ad quaestionem illam explicandam; an sit Omnino Deus; alia

multa requiri pronunciet, praeter Oculos, quibus Coelum, ac coelestia suspiciamus: Lucilium Balbum nempe carpens, dc innumeros alios, etiam aetate nostra, cum Lucilio sentien. tes, qui nihil esse posse docent tam apertum, tamque Perspicuum, cum astra praesertim, ac reliqua Coelorum miracula contemplati sumus, quam aliquod este Numen praestantissimae mentis. quo haec regantur.

Alia persequitur, & inter ea quaedam eruditione, ingenioque tanto prorsus indigna; ut cum, exempli gratia, praeclaros philosophos in medium adducit, qui nolentes etiam Atheis arma suppeditaverint, & Cud worthum affert, ct Gre vium, quorum alter cum formas illas plasticas, alter cum vitale principium astruit, Divinitatem funditus omnem sustulisse Baylio visus est. st uorsum haec tam putida tendunt y Nimirum ut eam veritatem, quod existat Deus, de qua sapientes illi viri ne leviter quidem unquam addubitare visi sunt, valde cognitu dissicilem esse demonstret. Etenim per formas illas plasticas, ac vitale principium, si Baylium audias, argumenti praecipui, quo Deum esse cognoscere posisint homines, vel ipsa fundamenta Concutiuntur.

At primo quidem, & vitale principium, & plasticas

illas formas, quotquot cum philosophis acutissimis Cudu/ortlio, Grewioque statuunt, a sapientissima, praepotentique

99쪽

71 DE GENERIs HUMANI CONSENsumente fissse creatas, & in ordinem dispositas, suisque legibus constrictas, certisque donatas viribus, & rebus prodincendis apta natura, quin & ejusdem admirabili providentia

Continuo regi, ne casu quopiam ita Concurrant, atque tur hentur , ut non leve quoddam huic toti rerum universitati detrimentum immineat; haec, inquam, omnia eodem demonstrAnt argumento ex ordine, ac pulchritudine mundi

petito, quo nos omnino persuasi, si qui forte mundum a sapientinima mente productum fuisse negent, vix eos sanae mentis existimemus. Neque vero illi viderunt, neque Clericus sa), neque alii multi, neque, ut verum fatear, ego videre possum, illud idem argumentum, quo mundum neque casus, neque naturae nulla sapientia pollentis, opus esse probamus, etiam efficere, ut singulae res a formis quihusdam, sive naturis, quas nulla propria, sed aliena tantum infinita regat intelligentia, prodire non possint. Deinde fac rationes omnes ab admirabili Mundi hujus pulchritudine, atque ordine petitas, non magis Atheos, quam eos arguere, ut formas illas, aut genitrices naturas , ἐσωματας quidem,ed omnino brutas, ac suarum inscias amonum, tantae rerum, ac tam mirabili varietati producendae praeficiant: non

tamen hinc sequi video, ut aliquid rationibus iisdem, dum sapientissimam esse mundi causam ostendunt, dicendum sit obscuritatis inesse, sed tantum, ut aliquid humani nobiles

illi philosophi passi fuerint.

At quod vult Baylius neque ratiunculis quas innuimus neque aliis omnino similibus, quas afferre omnes & longa res esset, & minime necessaria, unquam ossendit; nempe nul- Iam inveniri de Natura divina sententiam, cum Atheorum impietate pugnantem, quam totum genus humanum Con stanti quadam, & unanimi consensione recipiat. Equidem valde miror, cum Baylius praecipua colligeret, quae de Natura a Ex his , quae eontra Cud or- Clere eontroversia extitit, de quathum,& Gremium hoe loco scripsit Brucheriam consulere potes Tom. H. Bartius, magna illi cum Ioaone Le re Crit. p. m. 9s.

100쪽

IN AGNOS. DIv. LIB. I. P. I. C. XIV. 73

etura divina praedicantur a nostris, ut, singula fluribus philosophis, aut etiam gentibus displicuisse defenderet, pulchedirimam ab eo praetermissam filisse definitionem, ipso jam philosophoriim usu contritam, quam nos alii 'capite illustrandam assumpsimus. Quid enim p An diceret Baylius, vel Baylii defensor aliquis, satis exploratum esse quam multa non modo veteres idolorum cultores, de quibus postea. selplurimae, praesertim barbarae, nationes de Naturae divinae persectione detraxerint 8 Equidem id ultro concedo. At aliud est aliquam rejicere veritatem, aliud non semper ei consem tanea loqui: super haec aliud est veritatis alicujus claram, at que distinctam animo cognitionem Concipere, atque servare ἔaliud ea confusa ratione, qua pleraque scitu digniora ha hari plerique solent, attingere. Ista si teneas, facile credes, quod nos asserimus, etiam barbaris mentibus summam divinae Naturae perfectionem. veluti per nebulam, illuxisse. Nam quod Deos & bonis asenuentes, & bonis omnia complentes, dc sortes, & pulchros.& sapientes, & heatos, & immortales, & omni dignos honore putaverint, non obscure significat bonam iis, atque perfectam, cujuscumque Dei visam esse naturam. Quod vero

longe praestantiores humano genere Deos esse crediderint, quod in eos non unius, aut alterius tantum, sed cujuscumque fere generis bona tam lacile Contulerint, ac multo magis quod eorum numine cuncta voluerint administrari, nonne

tis indicat ejusdem naturae perfectionem, non qualemcumque, sed qua major esse non possit, atque adeo summam tam rudibus etiam, & indoctis visam esse mortalibus p Quid autem erit, s hoc non est, alicujus rei notionem, licet non satis explicatam, atque distinctam, animo gerere Non e go debuit tamquam satis notum sumere Baylius, Ens summe perfectum non omnibus hominibus, aut gentibus innotuisset imo si tantopere palmam in ea controversia cupiebat, ad id ostendendum vires ingenii sui, doctrinaeque totius instru

menta convertere.

SEARCH

MENU NAVIGATION