De generis humani consensu in agnoscenda divinitate opus metaphysicum, criticum, et historicum, in quo plures recentiorum incredulorum, praesertim Petri Baylii, confutantur errores ... Conscriptum ab Aloysio Brenna S. J. ... Volumen primum secundum

발행: 1773년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

s4 DE GENERIS HUMANI CONSENwchius, dc alii, cum vellent aut Cartesianas ideas, aut doctrinas alias Philosophorum , sive Theologorum evertere. At ea protulerunt momenta ratiotrum, ut optare magis, quam philosophari, vel Criticos agere viderentur. Sed haec omnia majorem ex iis, quae jam dicemus, lucem accipient.

CAPUT XII.

Ousuam Athei nomine veniat in ea Gmroversia, quam agitamus 'QUaenam in hac tota controversia tenenda sit voculae , quam saepius usurpamus, videlicet Αιhei significatio, diligenter aliquando statuamus oportet, qui per summam

injuriam integras eadem voce nationes, hominesque multos nihil tale merentes, notatos fuisse defendimus. Duplex autem ejus vocis potestas esse videtur, si veterum libros consulere, quam recentiores quosdam, vetustis vocibus novas assigentes notiones , audire maluerimus.

Ac primo quidem universos , qui Deum Optimum Maximum in Iudaea notum ignorarent, aut ejus cognitionem iuinjustitia detinerent, Αθεούς ἐν τῆ κόσμω merito dixit Apostolus, quem non pauci quidem Ecclesiastici Scriptores praecipue vero Clemens Alexandrinus. Theodoretus . Athanasius a , imitati sunt. Nimirum cum Israelis Deus non m do verus, sed unicus quoque sit Deus; mi autem gentium daemonia. & eorum idola opera manuum hominum, qui nulla ratione ipsum agnoscunt . sine Deo esse, seu , quia idem Graeco sermone sonat. ΚΘιοι dicuntur. Porro gentes , de quibus generatim hactenus locuti sumus, & eas, de quibus nominatim postea loquemur , Atheas ea ratione dici vel pos se , vel debere , libenti animo confitemur. Alia potestas ejus vocis est, cum ad eum indicandum adhi-

- Clem. Alexande. Admon. ad Gentes, Theodor de eurat. Graec. asse L Serm. 3. Athanas Orat. contri Gera.

82쪽

IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. C. XII. Is

adhibetur, qui neque verum habet Deum, neque commentitium, seu , quod eodem redit, nullam vim esse censet, naturamque divinam. Hoc sensu vox illa sumitur, ac sumi debet, cum an populus aliquis, vel genus aliud hominum . debeat Atheis accenseri, disputatur; quin & a Graecis, atque Latinis, maxime philosophis, ubi saltem verborum laxari significationem, Dialecticae vetant leges , non alii, quam qui nullos omnino vellent esse Deos, adeo tristi vocabulo notabantur. Itaque oscitanter Platonem legerunt & Mylius noster,& Ephraimus Chambersius ca). vir caetera doctus, ac diligens, qui tres in classes ab illo tribui scripserunt Atheorum genus, ut alii scilicet Deos omnino esse negarent, alii vellent eos rebus humanis, & iis , quae sub Luna fiunt, nullo modo interesse, alii demum & Deos , & Providentiam agnoscerent, sed eos vellent ipsos esse, qui nimis facile, ne pro gravissimis quibusque sceleribus meritas poenas repeterent, votis, & sacrificiis sese placari sinerunt. Haud equidem nego Platonem jubere, ut accurare illas tres impio

rum hominum classes distinguamus: Ait enim b) De

his cauum, quae verbo, vel opera, in Deorum contemptum aguntur , quomodo punienda δει, deinceps prooemio quodam proposito dicendumῆvidetur . . Hujusenodi Oero prooemium M . Oui Deos esse putat secundum seges, nec facis unquam sponte impium qu/cquam, via loquitur. Faciunt autem, aut dicunt impium a uid in Deos, set quia Deos esse negant, vel quia, espuiam esse Deos, de rebus tamen humanis curare i os minime arbitrautur, uti tertio, quamvis ct sim, se de hominibus curam habeant, facile tamen placari eos uotis , O sacrificiis opinantur m c . At quonam verbo significat Plato tres illas

bi De Lagib. L. X. sub init.

83쪽

impiorum hominum classes Atheorum nomine comprehendi λ Equidem aliud esse video, quod omnes ii dicantur non secundum leges putare Deos esse , id est quales ipsae leges proponunt, & providos mundi moderatores , & justos , atque severos scelerum vindices, aliud, quod omnes illi Deos de medio sublatos velle redarguantur: id enim Atheorum est maxime proprium. Imo quod satis aperte Plato eos. qui negarent esse Deos , ab iis, qui Deos humana curare nollent, eo loco distinguat, non levi est argumento per vetustiores philosophos, cum ad amussim, ut illos decet, exigerent verba, non illos, qui Providentiam negarent , sed illos, qui praeterea Deos e medio summoverent, vel habitos Atheos suisse, vel dictos. Etenim , & vox ipsa monet. si quid Graece scimus, Atheos non eme compellandos, nisi quibus non esset Deus, & ex eo loco Platonis satis constat

non omnes, qui Providentiam negarent, aut male, ratione quavis alia, de Divinitate sentirent, eos habitos esse, qui Deos omnino negare non injuria dicerentur. Equidem, ut ad id redeamus, quod Proposuimus, cumscriptoribus antiquis malo in hac quaestione vel sentire , vel loqui, quam recentiores quosdam imitari , qui sibi Λ-theismi notionem proprio marte cudunt, & in quos illa quadrare possit, ἔκονταο ακοντας in Atheorum Collegium reserunt . Eos, inquam, Atheos dico , quibus nullus est Deus rnegativos, si distinctionem hanc expectas in scholis ipso usu jamdiu receptam, qui Deum omnem ignorant , nihil de ipso audiverunt, nihil suspicati sunt; hujusmodi tamen homines esse non puto, si de iis instituatur sermo, qui non sint rationis usus expertes: positivos, qui cum est' Deum acceperint, &ipsi forsitan aliquando crediderint, jam verbiatem illam argumentis oppugnant, vel alia ratione lapidem omnem, ut est in veteri Proverbio , movent, ut non esse Deum

84쪽

IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. c. XII. FIDsum omnino sibi persuadeant; & id quidem non semper consequi positant, cum vel ipsis invitis, ut alio loco docebumus , obstrepat, atque reclamet ipsa natura; consequuntur tamen aliquando, nisi omnem historiae fidem denegare velimus. At quinam illi sunt, quibus nullus est Deus p Non enim haec de voce, sed de re maximi momenti vertitur quaestio, neque omnes, qui Deum esse dicunt, vere Deum agnoscere putandi sunt. Quis enim nesciat, omnes fere Spinosae libros magnis, atque praeclaris, de Deo sententiis esse refertos , cum Spinosam tamen Atheorum fuisse facile principem vulgo jam eruditi consentiant p Eos equidem esse dico, qui Divinitatis notionem non modo deturpant, sed pro sus abjiciunt, quam nostris impressit mentibus, aut alio m do suppeditavit ipsa natura. Nam quicumque turpibus, &ingentibus notionem illam erroribus implicant, atque de-Pravant, neque tamen omnino de medio tollunt, Athei dici non possunt, nisi Μahummedanos, & haereticos fere omnes, quod nullo modo veritas, aut justitia patitur . theis adnumeremus. Iam ergo videndum in quo ponenda sit, vel quid maxime serat illa notio, ut accuratius, quam straptores aliqui, definire possimus, quando prorsus concidere, quando tantum labefactari videatur. - Newtonus quidem arbitratus est sa), nomen ipsum Dei non summani ejusdem persectionem significare, sed summum potius an res Omnes imperium, atque potestatem; ut ea voce Mens intelligatur, quae supremum teneat in hanc universitatem rerum, absolutumque dominium, nullis omnino lim icibus circumclusum . Sententiam hanc illustravit eleganti sermone Maxvellius, & ex eo Chambersius b , quem facilius consulere poteris. Ea, si verum fateri debeo, tamvis in philosophia Newtonum ducem sequi plerumque soleam, non mihi fatis arridet se .

85쪽

s 3 DE CENERIs HUMANI CONSENSU

Sed quoniam hac aetate multi vel ipso Newtoni nomine capiuntur, nihil illam opus est argumentis hoc loco, rationibusque convellere. Potius litem omnem, quae molesta nobis esse posset, facili distinctione componendam puto. Si

quaerimus, quid, cum ea vox Deus, aut alia similis effertur, ConCipiatur primum,&obversetur animo, largiri Newtono polsumus, idem ab ea voce significari, quod supremus hominum , ac si vis etiam totius mundi Dominus , totiusque naturae. At si quaerimus quid illud sit, in quo mens nostra, dum usitatas cogitandi , seu loquendi rationes sequbtur, illius iupremi Domini naturam, & Essentiam ponere

Possit, ac debeat, tunc alia quaedam afferenda sunt. Quamquam enim quidquid inest Deo necessario pertineat ad Essentiam ipsius, nec minus necessario, quam ipsa pertinet EL sentia, tamen eadem nostra mens Essentiae Divinae nomine, vel etiam notione, tantum id apprehendit , quod est veluti divinorum attributorum principium, S radix . Etenim quod nobilissimus ille Spiritus . exempli causa , sit immensus, ex eo quodammodo sequi dicimus, quod ei sit Natura divina, quae sine perfectione illa esse non possit; at

quod eamdem Naturam habeat non ex eo fluere concipimus, quod idem Spiritus Immensus intelligatur. Clarius: cum definitio rei definitae , philosophis auctoribus , essentiam exprimat, id tantum Eisentiam divinam Constituere nobis quadam ratione videtur, quod in ipsius Naturae Divinae qualicumque definitione ponimus . Reliqua, rationis lumine nobis cognita, attributa ellentialia dicimus, aut aliis nominibus appellamus, quae nihil hoc loco persequi necesse est. Iam quod supremus ille sit Dominus omnium rerum, non id este, quod Naturae divinae definitionem ingredi necessario debeat , facile vides; quamvis de jure loqui fortasse velint, qui stant a Newtono , quod

habet necessario Deus, in res omnes imperium exercendi, quas ipse velit eYistere. Nam si de dominio loquerentur, quod pro rerum hoc statu Deus in mundum exercet , ab-Diuiti eo by Corale

86쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. XII. ss

surdum esset inde Naturae Divinae definitionem repetere . quod non extitisset, si mundum Deus nullum existere voluisset. Sed quamvis de necessario illo, ac perfectissimo jure , loqui velimus , illud inesse nobilissimo Spiritui, quod sit Deus , non esse Deum, quod jus illud teneat, illi facile sentiunt, qui solent accuratius ita , & acutius inquirere. Praeterea quod ille sit Immensus, quod Optimus, atque Saniussimus, quod nihil ei bonitatis, aut perfectionis in ullo genere 'de.

sit, non satis video, cur in eo veluti radicem, ac fundumentum habere dici possit, quod summam rerum omnium potestatem obtineat. Ut paucis omnia complectar, quae rationes conficerent, ut bona definitio dicenda non esset, quλDialecticus aliquis, hominem id esse, diceret, quod in animantia reliqua sub uno summo Deo dominium obtineat; eaedem fere probarent , rejiciendam fore definitionem, qua quis Deum esse diceret . quod supremum habeat, & absolutum, in reliqua Entia dominium; nisi forte potius hoc nomen Deus explicare, quam divinam eo modo, quo fieri potest a nobis, Naturam definire vellet. Iam si teneas ea, quae diximus, etiam quod Deus sccausa prima, quod mundi sit auctor , quod mundo provideat, veritvem esse quidem maximi momenti Concedes , ex qua scilicet ad illius optimae Naturae persectionem aliquomodo cognoscendam assurgimus; non tamen id esse, quod afferri debeat , ut accurata Naturae Divinae definitio adornetur . Sic neque hominem ex eo satis apte definiveris, quod sit, aut esse possit, praeclarae orationis, aut Carminis , aut ipsarum auctor bonarum artium, atque magister.

Quid igitur, inquies, an ea bona definitio dicenda erit, qua quis Em a se dicat esse Deum, cum Eutia sint ab alio caetera omnia λ Minime vero . Tametsi enim in ea definitione omnia essent optima, certe hoc est vitii , quod redefinita clarior dici non possit . Hujus autem satis ossicax

argumentum ex eo peti potest, quod omnes sere , qui negant Deum, a se non esse negant; quin etiam tot En-

87쪽

tia dicunt a Ie subsistere , quot atomi sunt, aut materiae particulae, ingenitae scilicet, & increatae. Praeterea plerique philosophi nobilissimi, quos inter non modo Aristoteles, qui nutare deprehenditur, ubi agitur de Natura divina, sed & ipse Plato, quem Homerum Philosophorum &habitum, & appellatum sitisse novimus , a quo nimirum, ceu fonte perenni, vatum Pieriis ora rigamur aquis: Illi igitur Philosophi tam acuti Deum quidem, & optimum , & Ω-Pientissimum , esse censebant, sed materiam tamen Ens a seponebant, scilicet increatam, quamvis divinae voluntati vel ipsa naturae necessitate subjectam. Quis autem satis claram dicat esse definitionem , quam homines plurimi recipiant, quin rem definitam esse concedant, aut ad alia trasserant, quin definitae rei naturam transferri putent pItaque definitionem omnium optimam Naturae divinae, saltem quatenus a nostris mentibus, tanta caligine obsitis , in hac vita cognoscitur, eam esse puto, quae plerisque Metaphysicis nostris probari solet. Ajunt enim Deum Ens in se summe perfectum; cujus quidem verba definitionis , quo clarior evadat, magis, ut apud Chambersum s) dilatari Possunt. Ait enim a philosophis Deum definiri m Ens ininritae prefectionis, in quo defectus, Me carentia rei a icujus esse non possis, qua quidem re naturam ipsius ad mallorem euehi posse perfectionem intelligamus mVerbis aliquibus , hoc in capite praesertim, aliquando

nos uti brevitatis cogit, at multo magis claritatis amor, quae verba barbarum quiddam auribus fortasse latinis sonare possent. At nemo jure nos reprehenderit, cum ipse Philosophis Cicero saepe fuerit auctor, ut novas voces ad res omnino novas explicandas afferrent. Quanto magis ergo Vir gravit simus nos, & alios quosdam sine reprehensione dimitteret, Cum a vocibus tantum non abhorreamus, quas jamdiu Philosophorum usus molliverit, atque subegerit pSed quod ad propositam qualemcumque definitionem

88쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. XII. 6 I

attinet, Deus quidem tu genere non esse dicitur, sed potius supra omne genus ab acutis quibusdam Theologis, atque Philosophis, quorum auctoritatem negligere fas mihi esse non puto. Attamen nihil obstat, quominus in ea definitione, quam optimam dicimus omnium, quas habere possimus,

non tamen eam, quae sit nobilissimae Naturae clarius, quam

omnino fieri possit, exprimendae apta: nihil, inquam, Obstat, quominus ea vox per quamdam similitudinem loco generis adhibeatur, cum Deus & habeat, quod existat, &rerum, quas homo definire utcumque possit, universitatem existere volucrit. Quod vero sit summe perfectum, si verba ea tam proprie sumantur, ut perfectionem omnem involvant, ac levissimam quamlibet maculam, aut vitium cujus- Cumque generis, excludant, id vero est, quod tantum de

suprema illa Natura , cui vere par est nihil, & nihil secundum , praedicare possimus. Iam vocibus illis, dum rite explicentur, omnia veniunt, quae possumus de beata illa, optimaque Natura, vel scientiae pervestigatione, vel disserendi ratione comprehendere. Nam quem summe perfectum esse

dicimus, huic nihil boni deesse praedicamus, & infinita SDPientia , & Scientia, & Potentia, & Bonitate, & Justitia, &Clementia , & Sanctitate, & caeteris, quae dicimus Attributa , 'pollentem intelligimus. Iam & Auctorem esse mundi

Deum, Gubernatorem optimum, eadem rite percepta

definitio declarat. Etenim sicile de summa Potentia Dei, quae maxima persectio est, quin & de caeteris fere omni-hus attributis, actum esse videremus, si mundus non ea rutionc penderet a Deo, qua nos Christiani, multo melioribus, quam Ethnici, doctrinis eruditi, confitemur. Quin si quidquam attributorum divinorum veluti radix haberi potest, nihil obstat, quominus id in summa divinae Naturae persectione constituamus; quatenus eadem ipsa summa persectio, sine qua Natura divina non modo non esse, sed neque intelligi potest, omnino ferat, ut omnia Deus habeat attributa, quibus ipsum beatum esse credimus; necessitate

89쪽

62 DE GENERIs HUMANI CONSENSU

nimirum non aliunde illata, sed propria, ac maxime sua. Sin minus id probes, non aliud extundes, quam non posse tam sublimis Naturae, de qua non tam quid omnino sit, quam quid non omnino sit, Theologis monentibus, effari possiimus, definitionem ad omnes exigi Dialecticae canones.

atque praecepta. Id tamen tenebimus, ut ea qualiscumque descriptio, melius quam aliae breves ejusdem generis Orationes , doceat, quid ille sit rerum omnium optimus moderator Deus, quem colimus atque diligimus, quem veremur, atque metuimus, quem nobiS, ac nostris, propitium fore confidimus.

His animadversis facile quaestioni satis si iamdudum

propositae. Qui totam nempe doctrinam ea definitione traditam ita recipit, atque tenet, ut nullo unquam opposito imbuatur errore, latis recte de Natura divina, saltem quantum naturae viribus cognosci potest, sentire dicendus erit. Qui totam rejicit , atque damnat, quamvis fortasse Dei nomen in ore verset, ut pessimus ille recutitus , de quo mox

dicemus, me quidem auctore, Atheus appellabitur. Sed inter eos, qui recte de Deo sentiunt, & Atheos, non pauci quidem mortales, at innumeri medii sunt. Ex hoc facile consequi vides, ut innumeri dicendi sint esse mortales, qui propositam doctrinam non recipiant, nisi quadam impersecta

ratione. Ii nempe sunt maxime, qui Cum veritatem eam, veluti per transennam praetereuntes, strictim aspiciant, tantummodo rudem ejus notionem animo informant, & hinc plura Deo tribuunt, quae cum ea veritate componi non posse ,

nullo negotio deprehendimus. Ex hoc genere sunt Mahum-medani, qui Deum in rebus hominum gestis colligendis, atque describendis bonas horas insumere docent, pessimique Rabbini, qui Deum duas in Oceanum fundere lacrymas, quoties Iudaici recordatur excidii, & cum Leviathan pisceludere, quin & tiliaris, ac vittis, puerorum more, Caput exornare suum, & Legi Mosticae, sacrisque Scripturae ibbris dare operam , in infami scriptum Thalmudis volumine

90쪽

reliquerunt. Sed totum illud insipientum hominum genus in eo saltem ab Atheis discrepat, quod existere concedit Nat.

Tam excellentem, atque Praestantem, cui neque homines ipsi, neque caetera, quae sunt in tota rerum universitate, comparari possint, maxima quadam felicitate, virtute, ac sapientia praeditam. Eos igitur universos aliquam divinae perfectionis, etsi valde mancam, & imperfectam, habere notitiam, magis clarum videri mihi solet, quam ut clarius ulla fieri oratione debeat. Quod si homines iidem, ut plerumque faciunt, ad eamdem Naturam mundi Originem, Curamque referant; si velint, inquam, res omnes, aut Certe nobiliores, numine ipsius administrari, multo longius inter ipsos, & Atheos intervallum rellinam esse videbimus. Contra vero quotquot ea saltem recipere, quamvis confusa ratione, nolint, quae primo loco posuimus, ac praesertim, qui nolint, immortale aliquid esse, homine melius, intelligentia maxima praeditum, nescio cur apertissimis cujuscumque Divini Numinis hostibus adscribendi non esse videantur. Consonant haec immortalis Viri Samuelis Garhii doctrinae a . Etenim totius, inter nos, & Atheos, in eo verti scribit cardinem disputationis, an quod Ens a se dicimus, &necessarium sit, & esse debeat intelligentia praeditum: id

ab Atheis universis aliqua tandem negari ratione, Cum tamen Ens aliquod esse nece sarium, scilicet mundum ipsum, sive materiam ultro fateantur. Hinc ergo Consequitur, ut quicumque Deum intelligentia carere velint, in Atheorum castra , quidquid ore Concrepent, transisse dicendi sint. Haec, inquam, ex eo maxime probo, quod Naturae illius omnium optimae, praestantillimaeque, notionem, quicumque Sapientiam illi detrahat, nullam prorsus animo servare videatur. Etenim, detracta Sapientia, reliquae omnes animi virtutes, i& ipsa felicitas, ac veri nominis potentia, quin & caetera tandem Omnia Corruant, oportet, sne quibus, neque me

SEARCH

MENU NAVIGATION