De generis humani consensu in agnoscenda divinitate opus metaphysicum, criticum, et historicum, in quo plures recentiorum incredulorum, praesertim Petri Baylii, confutantur errores ... Conscriptum ab Aloysio Brenna S. J. ... Volumen primum secundum

발행: 1773년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

fuaserint, sed, quod cupio, verum esse, assirmare non a

Sane qui assirmant scriptores, non aliud exsculpere posse mihi videntur, quam nullos homines extitisse . qui , dum esse Deum aut negarent, aut Certe dubitarent , non pessima fide laborare deprehenderentur. Equidem in eo saltem facile pessimam fidem agnosco, quod rationes, Deum csse demonstrantes, non ea, qua Paresset, diligentia discant, aut animo versent , ut Vim, ac pondus ipsarum sentire queant; contra vero tenues quasidam ratiunculas impietati fovendae idoneas omni ope Confirmare nitantur . Quare sunt Athei speculativi, quod vere mens illorum, dum fallacia quaedam argumenta sequitur, in assensum abripitur impiae sententiae, qua dicunt , non modo cum suorum scelerum sociis, sed etiam in corde suo , Non est Deus. Sed tamen eosdem Atheos speculativos, Pensimae potius voluntatis vitio , quam illorum pondere argumentorum , in immanem errorem pertrahi concedendum est . Illud etiam certum mihi videri solet, non modo, quae Theologia suppeditat, maxima momenta rationum, sed &exempla, quibus abundat historia, perpendenti, neminem esse speculativum Atheum , qui non ex practico famis fuerit. Sed haec omnia sustus hoc in opere persequi non debemus, quo consensum humani generis in pulcherrima veritate agnoscenda, etiam impiis ostendere cupimus. Etenim aliqua sunt inter illa, quae aut nullo modo, aut solum longa nimis, atque dissicili consequentiarum dedussione Chri-hianae Religionis hostibus probare queas.

a Atheos esse veros, ae heen utivos plures docti Seriptotes ulla fine reprehensione defendunt. inter eos Doctor Anglus Hartis integrum semonem habuit, ut id conlima.

ret. Habet idem ex Catholicis D ctoribus . ut alios omitrum, P. Ber nardus Lamy Entret a. fur la Μο- rati cb. I s.

152쪽

IN AGN M. DIV. LIB. I. F. I. C. XXIV.

CAPUT XXIV. Purique rubri, dum nullum a se dicunt agnini Deum, aut

non ex animi sementia loquumur, aut nori in ea singorempore perseverant impietare doctrinae.

OUam propono sententiam, & veriorem alia , quod sculicet nulli prorsus Athei speculativi sint, & probatu

facitiorem, & Optimae causae nostrae tuendae non minus idoneam puto. Nimirum usque eo verum est homines in agnoscenda Divinitate, uno veluti ore, conspirare, ut qui disissentiant, & numero sint satis exiguo, neque Cum tanta vim , Naturamque divinam, agnoscentium multitudine conserendo, & ex hoc eodem numero sane plerique aut non ex animi sententia loquantur, aut non in ea, longo tempore, Perseverent impietate doctrinae. Neque enim nos ab hac ferenda , propugnandaque sententia deterret , quod de paucis tantum Atheis, quorum ipsi scrutati sensa fuerimus, loqui possimus. Id Baylius exprobrat illis, sa) qui nullos esse scribunt Atheos spe-Culativos. Ferre autem videtur rationis paritas, ut nobis etiam , qui fere nullos esse volumus saltem omnino Comstantes, objici possit. Sed nos & Auctores adducimus , qui vel multorum ipsi Atheorum veras opiniones rimari conati sunt, vel di entibus aliis, ac prudentibus viris, qui multo plurium iuerant aliquando rimati, fidem habuerunt,& ex Atheis plurimis , quorum hac ratione placita teneamus, de reliquis omnibus, in suorum tenebris ac latebris errorum Caput occulentibus , conjecturam non absurde capimus. Neque vero tantum hac in re debet δύναλογίαι argumentum valere . quod non semel adhibuimus , sed aliud

etiam , quod a fortiori Dialectici nostri vocant. Etenim Atheos a H Vid. san ciatis. du pens s. c.

153쪽

Atheos, qui suas impias opiniones in vulgus spargere non dubitarunt eos autem praecipue Scriptores asserendi respiciunt 3 pertinaciores Dilse plerisque saltem aliis Atheis . qui siluerunt, credibile omnino est. Facile quisque videt

plures esse rationes, ut homo nihil adversum ei sententiae Proserat, aut etiam sentiat, cujus veluti parens bonus, aut tutor fidelis haberi vulgo voluerit, quam homo , qui sententiam eamdem conceptam animo, fotamque retiaverit.

Nempe, si quando sententiam aliquam defensandam suscipiunt, propter hoc ipsum magis fere , quam antea, C piunt homines esse veram; neque latet quemquam, ita nos natura ipsa esse comparat , ut quanto vehementius aliquia verum esse cupimus, tanto facilius verum esse arbitremur. Praeterea, quod Athei primi generis illius, nihil, non populi dieam, sed hominum doctorum . atque prudentum, reprehensionem vereri vi leantur, maxime feroces , & i domitos , dc Doeni cujuslibet impatientes animos arguit. Eos autem animos, in hoc Certe negotio, non ii prae se ferunt, quotquot impiim doctrinam non tanti faciunt, ut pro

ea defensanda vel jacturam nominis, vel alia quaelibet incommoda subire velint. Iam vero, si plerique Athei, qui

multo magis, quam caeteri, pertinaces haberi debent, aut non ex animi sententia loquuntur, cum Deum esse negant, aut certe non in ea sibi, longo tempore, constant perversitate sententiae, quid de aliis non adeo perditis impietatis amaroribus omnino tenendum est Θ Nimirum non illos posse diu cum natura pugnare, quae licet invitos, ac reluctantes homines eo pertrahere conatur, ut pulcherrimam hanc universitatem rerum non sine Conditore, ac Moderatore summo consistere posse fateantur. At ejus, quam proposuimus , sententiae gravitas a Platonis primum auctoritate repetatur, qui Dialogo X. de Legibus, cum non ita paucos in Graecia visus esset Atheos agnoscere, nullos tamen esse diserte significat , qui concordi generis humani de Natura divina sententiae , vel num

154쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. α-XXIV. I

ro, vel auctoritate sua, quid Ham ossiciant. Etenim iuve

ni , qui Deos esse fateri nolit, nunciandum monet, affore tempus, quo Contrariam Omnino sententiam animo combibat. Rationem addit eam, quae mirifice confirm t opinionem nostram ; quod nemo post homines natos extitisset , qui cum iuvenis nudos putas let esse Deos, jam prope senex in eadem sententia manere videretur a) . Quam Platonis doctrinam ita carpit Baylius, & vexat b , ac si Philosophorum Princeps commentitios illos Ethnicorum Deos, potius quam naturas quasdam intelligentes, existere , a quibus pendeant omni nostra , probare voluerit. Velum Omnes: Bulli errores persequi neque vacat, neque , si vacaret, magnopere liberet. Illud sine reprehensione dimitti non debet, quod Platoni fidem habere nolit, cum numerum Atheorum sibi constantium extenuat, aut potius e medio tollit: at Platonem audiri voluerat, in eodem Dialogo, de pluribus , non mindo suae, sed etiam superiorum aetatum, impiis , Atheis que hominibus conquerentem sc).um Nimirum Mylius, non modo quibus credat auctoribus, Voluntate potius, quam certo, accuratoque judicio determinat , sed ex auctoribus iisdem quod vult accipit , quod non vult rejiciti, aut . etiam . modo accipit , modo Idem rejicit , ut potius optare , quam docere, i videatur. Sic in opere, quod Continuatio suarum cogitationum inscri bitur, β. XVI lΙ. magnum esse numerum Atheorum post renatas litteras inde probat, quod Scriptores multi pro Religione scribere coeperint . & aggeres omnes ab impietate superari conquesti sint. At eodem opere f. XXXIV. Scriptores, qui talia narrent, perstringit , atque castigat; eosdem, ait, rem valde justo majorem exhibere , notamque

Vide alia apud ipsum Iemi dignin

bi Vid. Contin. des pens s. sq. p. 7 7 ere.

155쪽

R'θεότητος multis inurere, nihil tale merentibus Viris , Ie- villima saepe de causa . At si quis Mylii omnes A'ντιλογέαι colligere vellet, volumen justo majus conscribendum susciperet. Illuc potius oratio redeat, unde digressa est. Ipsum interrogo, quam possit rationem asserre , cur Platoni standum non sit, ea, quae protulimus, asserenti pNam & sapientia praestitit Plato , qua verum an esset , quod litteris consignaret, videre poterat, & ea fuit honestate morum, ut saltem turpissimi mendacii suspicio non in eum facile cadat. Quocirca , si Tito Livio, si caeteris historicis aures adhibes, dum Romanorum res gestas exponunt. cur Platonem in re nostra non audis, qui de re, quam facti ueritatem Iureconsulti vocant , & Critici nostri , test, monium dicit 3 Nam scire, num Athei semper visi fuerint eidem adhaerere sententiae, non minus ad historiam pertianet, quam scire , quibus moribus Romulus, aut alii Reges , qua pietate in Deos, qua charitate in suos, qua contra hostes virtute praediti fuerint.

Quod vero profert Baylius sa exemplum Athei pam Io ante mortui, quam ipse scriberet b , semper in impia

sententia Constantis, ac firmi, confutatione non eget. Cum

enim Plato, non quid omnino fieri semper necesse se, sed quid ad suae tempus aetatis factum fuerit, fideliter narret,

non vadem se facit, ut per omne posterum tempus numquam aliquid oppositum contingere polle arbitremur . Concinunt hac in re cum Platone plures, iidemque valde nobiles ex ipsa Graecia Philosophi. Eos enim si audimus , tametsi perditi quidam homines, dum valetudo , opesque florerent, Divinitatis omne jugum portare detrectaverint, cum tamen sese morti propiores factos esse viderunt, aut in gravem inciderunt calamitatem, ipsi Deum a se negatum , magis quam caeteri, timuerunt. De

ta 6. Is . seur de saint Euromond. Hune λα ιγ Hahet in nota Mons de S. E. tum ait sumcere ad Platonis ext hoc est, si rite interpretor , Monin tem detegendum . .

156쪽

IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. C. XXIV. 129

De Zenone quidem, Principe Stoicorum, memoriae proditum accepimus, eum, cum diligenter morientium Atheorum sensa perpendiiset, dicere solitum: confessionem ipsorum argumentum esse vel maximum, quo Deum, divinamque Providentiam existere demonstremus. Nam adventante morte, vel calamitatibus urgentibus praecipue repentinis, quod etiam Aristoteles notat, homines ex animo, atque natura veluti dictante loqui solent, non item cum ambitione, lascivia, aut alia quavis animi perturbatione agitantur. Iam quod in iis casibus homines etiam impii vim. potestatemque divinam vereantur , AEschylus etiam docet. non tam poeta , quam pictor egregius, in moribus hominum sui temporis exprimendis . Cum enim de militibus ci loqueretur, prope jam de salute desperantibus, signi- . ficat inter eos non defuisse, qui, etsi nullos antea putasset esse. Deos, tunc preces iisdem , ac vota faceret, tellurem ipsam, atque coelum timide veneratus. a

Sed nullus inter Graecos ejus rei, de qua loquimur, illustrius exhibuit exemplum, quam Bion ille Borysthenites. Theodori discipulus, qui Magistri sui tum impudentiam superans, tum impietatem, homines, Deosque ridere consueverat. Nam qui fanum non viderat , Diogene Laertio teste b , qui Mortalibus, quod Diis immolarent, illuserat,

qui nulla ratione verum Deum, aut ulla commentitia Numina videbatur agnoscere, cum in periculossim incidisset morbum, ita mutatus est, ut in anilem superstitionem converterit impietatem. Nam, eodem Diogene teste, non moedo & adipe, & thure, gentilium Deorum nares implevit,& ut propitii forent, ac delictis . parcerent. enixis precibus imploravit, sed & anui collum porrexit , & brachia loris devinxit, & rhamnum, simulque laurum januae imposuit,

ac Plutonem saepius invocavit, ut votorum suorum compos aliquando fieret. R Ee

157쪽

Et ea quidem vetustatis monumenta, quae adduximus, non modo, quod aliqua Natura divina esset, sed etiam quod provida esset, ac iusta, probe cognitum etiam impios, com prehensumque animis habuisse declarant. Graecos autem hac etiam in re Latini sequuntur, quos inter primo loco testem adducemus nemini suspectum hactin causa, nempe Lucretium. Ille enim a ea scribere non dubitavit sane praeclara. is Nam quod saepe homines morbos magis esse timendos,ri Infamemque ferunt vitam, quam Tartara Lethi;

A D se hire animi Naturam sanguinis est,

Nec prorsus quidquam nostrae rationIs egere: ,, Hic licet advertas animum, magis omnia laudis, o Aut etiam venti, si feri ita forte voluntas, is Iactori causa, quam quod res ipsa probetur. Extorres ridem patria, longeque fugatiri Conspectu ex hominum, foedati crimine turpi, ,, Omnibus aerumnis assecti denique vivunt. Et quocumque tamen miseeri venere, parentant, is Et nigras mactani pecudes, O Manibus Diuisis Inferias mistunt; multoque in rebus acerbis is Acriur, advertunt animos ad relligionem.

,, Puo magis in dubiis hominem spectare periclisis Convenit, adversisque in rebus noscere qui β.M Nam verae voces tum demum pectore ab imois Ebiciuntur, O eripitur persona, manu res. Pulchre quidem accidit, quod inter homines huiusmodi tam Parum sibi constantes, quos Lucretius carpit, Lucretius ipse sit visus Baylio dignus, qui numerari possit. Neque enim aliud esse, quam divina quaedam Providentia videtur vis abdita quaedam a Lucretio agnita, quae res humanas ad summum aliquando fastigium evectas deprimat, & aequλ

158쪽

IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. C. XXIV. I I

Iance componere videatur a . At quid de Lucretio sit judicandum alii viderint. Sane reliquis vulgo Epicureis, qui quamquam prorsus

Athei non fuerunt, Divinam Providentiam negarunt, dehinc non manibus, ut Xerxes, sed rationibus, Deorum Immortalium templa convellere dicebantur, non persuasum esse non poterat, si Ciceronem audimus, divina Providentia res omnes administrari. Nam ille gravissime notat , , inde non ausiam esse temerarium genus philosophorum negare Deos. quod non populum quidem omni loco, sed Deos ipsos. Deorumque vindicem iram non timere non posset, ac ridet quos ipse, vel Cotta, si mavis, quem disputantem inducit. noverat Epicureos, omnia sigilla numerantes. Nimirum adeo aberant illi quidem ab impietate summa, ut oppositum p tius superstitionis genus colere viderentur. Ineptum esset objicere, quod nos, qui de Atheis loqui velimus, aut debeamus, de Epicureis, ac de aliis, quos Λ θεους non fuisse fatemur, adeo multa scribamus. Nam, si diligentius advertas, Auctores, ciuibus fidimus, . divinam Providentiam non agnosci non posse vel ab iis, qui oppugnant ipsam argumentis, & scribunt, & sentiunt. Iam vero non potuis sent id affirmare, vel credere, nisi Atheos etiam proprie dictos, eo genere hominum, quos describunt, comprehendere voluissent. Porro Divinitatis hostes, quod non ea loquantur, quae sentiant, arguit etiam Seneca sc), cujus, ut aliae multae,

sic etiam illa est, vel doctrina, vel ingenio tanto digna sententia ra mentiuntur, qui dicum se non furire esse Deum, nam ei si tibi assisment interdiu, noctu tamen se sibi dubitant micui sententiae quidem exempla non pauca respondent, quae Possemus ex Romanarum rerum historia colligere ; sed illud in primis celebre , quod Suetonius significat, Caligulam, qui

Vivens nullum timuerat Numen, adventante morte tandem

agnovisse. R α Iam

159쪽

Iam si sanctos Ecclesiae Patres, aut recentiores phil sophos hujus rei, quam asserimus, testes vocare vellemus, multo dissicilius esset orationis exitum, quam initium invenire sit . Sed omittere non possiimus, sine magna vel inscitiae vel negligentiae nota, Baylium ipsum satis aperte, multis in locis, sententiae nostrae suffragari. Nam aut a firmat, inter eos, qui videri volunt Athei, bene multos non quod sentiant loqui, sed quod levissimos apud homines, ingenii s iis acuti, neque vulgaribus opinionibus mancipati gloriam Parere posset b); aut etiam Atheos fere omnes haud abG mili oratione complectitur e) . Quin etiam Saintilibalis, hominis impii, sententiam veram esse putat, qui dicere solistus erat sectae suae paucos admodum homines inveniri, qui dono perseverantiae potirentur; eosdem etiam ajebat, cum morti essent proximi, sectae suae decus, ac dignitatem minime substinere; quin & sese ipsos mendacii reos

quodammodo constituere, praesertim cum Poenitentiae, &

Eucharistiae Sacramenta sagitent, atque suscipiant d .

Haec

s. XXXV.

des verites, qu' iti ovi apprifes dans Dur en Mee totiebant Ia Divinite . D Paradis, di δ' riser: nars ce

160쪽

IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. C. HIV. I 33

Haec, inquam, aliaque Mylius, non recte, nisi fallor, cum iis cohaerentia, quae in Opere de Cometa ad augendum numerum verorum Atheorum undelibet ipse corrasit. Sed quam ille sibi constiterit, alii viderint. Nos enim inconstam tiam in eo fusius arguere, qui nihil magis vereri videbatur , quam ut ne rem aliquam satis certam, & cxploratam haberet, supervacanei laboris opus arbitramur. Sententiam porro, quam nos propugnamus, Plurima ex recentioribus historiis petita exempla confirmant. Pauca quaedam indicamus. Henoltius sa) , impurus poeta gallus, non modo Atheus esse, verum etiam videri Contendebat; quin & Spinosae Principis Atheorum ingenio, doctrinaque ita captus fuerat, ut, quo tanti viri consuetudine frueretur, iter in Hollandiam arripere non dubitaverit. Talis tamen, ac tantus Atheus, Cum in gravem morbum, cujus vi decessit, incidisset. nihil antiquius habuit, quam ut sacris omnibus Christianae Religionis rite procuratus e vita migraret; quin & sincere poenitentiae quaedam alia non levia dedit indicia; ut potius et Doenum injiciendum, quam stimulos addendos ipsius Conscientiae moderator arbitraretur . Hic a summa Dei clementia fortasse veniam impietatis obtinuit. Non idem de

aliis

juna' avx minuties de Ia supersi-eion α Confirmat id saylius exemplo Tulli Hostilii Romanorum Reis gis , de quo haee habet Livius Dee. I. Lib. I cap. XXXI. Ipse quo- rue Anginquo morbo es imprieitus. Tune adeo fracti semul eum corpore funt spiritus im feroces. ut qui

nihil ante ratus esset minus regium , quom faeris dedere animum , repen

persitionibtis obnoxius degeret, reI gionibus etium popuIum implaret Affert etiam ad hane rem Gallici Poetae versus t Μr. Despreaux Smvra I. v. 1 3.

Dὸ3 que P air est eame rit des Dibtis humatus. Caetera vide apud ipsum Baylium; Miis artieulis umilia seribit .

SEARCH

MENU NAVIGATION