De generis humani consensu in agnoscenda divinitate opus metaphysicum, criticum, et historicum, in quo plures recentiorum incredulorum, praesertim Petri Baylii, confutantur errores ... Conscriptum ab Aloysio Brenna S. J. ... Volumen primum secundum

발행: 1773년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

ὶ 4 GENERIS HUMANI CONSEMquspositum, is demum negaverit, qui aut oculis captus quid se ipsa visio numquam perceperit, aut adeo fuerit inter homines truncus, ut structuram ipsius oculi, mirabilemque vel minimarum ordinem partium, quibus ille componitur, non satis animadverterit. Quis autem Plane non intelligit, si nulli sint a natura fines rerum intenti, illud consequens esse, ut quod hominis mens, quod ratio, quod vis, quod potestas humana sagaci consilio temperata perficeret, idemque artium omnium, quibus humana vita aut ornatur, aut juvatur , aut regitur , inventa , ipsis naturae operibus longe praestabiliora, & admiratione digniora essent p Quod enim consilio perficitur , & ad finem aptatur, multo pluris aestimatur, quam id, quod nihil tale praeseserat. In eo ςnim solo ratio quodammodo elucet, qua nihil pulchrius, nihil potest esse praestantius. Esse autem homines, qui nihil in

omni mundo melius esse, quam sua opera putent, desipientis arrogantiae est. Quae cum ita sint, non potest contra nostram rationem Spinosae capitalis error urgeri; ut, Cum

nihil fiat propter finem in ipsa natura, lumen illud , de

quo loquimur , quamvis tot rebus , tam utilibus, atque tam miris Coguostendis aptist imum, non tamen ad hunc ipsum finem a natura datum esse videatur. Sed est alia via, qua rationem eamdem contra hostes divinae Sapientiae promoveam . Nostrae videlicet mentes externλ Omnia, quae vera dicimus , non ipsa in ipsis, quae sint, & qualia , perspiciunt, scd notionum illarum , quR: proveniunt a sensibus, aut ab ipsa intelligentia eliciuntur .

ope cognoscunt. Iam inter notiones nostrarum mentium plurimae ad res externas ita Conformantur, ut quales illae sint fideliter enuncient. Plurimae vero sunt prorsus abnorme S,& hippocentaurum aliquem, aut aliquam inter veriora chimaeram exhibentes facillime incautos decipiunt, fallunt, in fraudem inducunt. Res porro ita Contingit, ut, Cum M

pud Ariostum tam saepe Magi nescio qui munitissimas a

172쪽

IN AGNOs. DIV. LIB. I. P. I. c. XXV. I. y

pingunt , attonitasque mortalium mentes ludificant . Porro autem nisi Pyrrhonicus, hoc est omnino mentis expers haberi velis, afferas oportet, quid nobis omnino tenendum sit, ut veraces notiones, atque fallaces internost mus. Qua quidem in quaestione inter philosophos verborum est non parva, rerum vero non ita magna dissensio . Huc enim omnes tandem reducantur, oportet, ut dicant. quod multae notiones veritatem assequantur , quod multae ab ipsa abhorreant, lumine naturae nobis Compertum esse.

Iam si naturae lumen ad illud pertinere dicatur . de quo Regius Propheta canit, nil ultra hoc quidem loco requiram. Sin autem illud non alio ex fonte profluat, quam a caeca necessitate, quam nulla mens induxerit, vide quid consequatur. Cum ea necessitas non alibi, quam in ipsa humana fundetur natura, ut recentiores Athei dicunt , si tamen sententias ipsi suas intelligunt, imo reapse divelli ab ipsa natura, & distingui non possit, verissime dicetur, naturam ipsam per hujusinodi lumen, quaenam habendi' sinter vera, quaenam inter dubia , vel lalsa manifest de

monstrare.

At primo quidem, quomodo natura nostra potest veras a falsis secernere cognitiones, cum id ipsum cogniti nem, eamque clarissimam exposcat, de qua eadem redibit interrogatio p Deinde cum pleraque, nobis cognita . humae nae prorsus sint aliena naturae, non potuit, quod jam im dicatum a nobis est, ipsa natura, sepositis iisdem notion, hus , quae Veluti specula toticem rerum externarum imagines exprimunt, facies, ut ita dicam, ipsarum , propria dumtaxat, atque nativa luce illustratas, contemplari , ut quaenam specula dicenda essent fidelia, quae secus , dijudicare posset. Eadem ratio efficit, ut nihil ex rebus ipsis in mentes nostras, nedum in sensus, defluere putemus, quod easdem mentes de rebus, quae sint, ac de rebus, quae non sint,

173쪽

dam ex rebus, quas intelligere dicimur, & introitum Imi. ginum in animos inducat, homo sine arte, sine acumine ullo , sine auctoritate, sine litteris, sine doctrina e qui tamen, ut quidam putant, iocatur in re gravissima, cum talia profert : tanta sistet illi esse impunitas garriendi. Vellem tamen illa nostris temporibus gravillimi nostri Philosophi dicerent.

Ta itam naturae meae praestantiant libenter agnoscerem. Fieret namque, ut decipi nunquam possem. Ex rebus enim. quae sunt, di taxat, in animum meum inciderent imagi

nes: nullae autem essent earum rerum, quae numquam

omnino luerunt, ut Scyllae, ut Chimaerae. Tota igitur, ut vides. haec res nugatoria est. Unde ergo jam habebit humana natura, nili aliena, eademque summa sapientia m neatur, atque regatur, quo vel errores, vel fraudes, quia hus obnoxia est, cavere queat, tutamque prosequi ad a

cem veritatis viam 8 Quae cum per se gravissima sunt, tum mi jus etiam dictis pondus accedet, si quanta sit humanae mentis debilitas, & imbecillitas paulo quispiam diligentius attendat. Quis enim, nisi desistat, ei tantum sese committat duci, qui cum ipse sibi relinquitur, facillime vel in mne genus errorum illabitur, vel densillimis tenebris offusus haeret, gressulque continet, nisi certissimo labendi periculo objicere sese velit ZScio quid possent ad haec illi reponere, qui magis Rrecentioribus quibusdam Graeculis , Philosophorum nomi aenon satis dignis, quam a Scepticis illis antiquioribus , aut Pyrrhonis a schola, de rebus universis perpetuo dubitare , hoc est cum ratione insanire didicerint: nempe argumento, quod nos attulimus, non essici, necessariam existere sapientiam, quae lumen tribuere nobis & possit. & velit , quo scilicet plurimos errores vitare possimus; sed tantum effici alterutrum, nimirum aut eam existere sapientiam, aut de omnibus esse dubitandum; quod & nos profecto non leviter

indicavimus. Iam vero se de omnibus dubitare: itaque sonihil hoc argumento Premi.

174쪽

His ego respondeo, me Voluisse rationem asserre, quaa docili posset ingenio facile probari, non vero demonstrati nem, quae stultos, eosdemque Pervicaces animos flecteret. Stultos autem, ac maxime pervicaces illos esse, qui de omnibus dubitare velint, ii maxime sentiunt , qui cum eis in pulverem hunc eruditum aliquando Pugnaturi, ac rationes cum rationibus collaturi, descenderint . Praeterea nullam

ipsis a me contumeliam irrogari putabo, si dicam, quod ipsi jactant, se de omnibus dubitare, mihi quidem persuaderi

non posse. Quis enim, licet tragico sit Oreste, aut Athamante furiosior, in dubium vocare poterit, an totum sita parte sit majus, an quodlibet sit, vel non sit, atque aliasmilia ; nisi sorte, ut Heraclitus ille oculos corporis, sic ipse mentis, atque adeo mentem ipsam eruere sibi potuerit, atque projicerep Deinde cur cibos illi capiunt , cur

somno membra Committunt, Cur tantam gerunt valetudinis curam; cum haec omnia fortasse non utilitatem, sed exitium, atque dolorem acerbissimum sint allatura ξ Hic locus, quam late pateat, facile quisque videt. Non est tamen, cur in eo diutius immoremur, si Lectoris ingenio quidquam

tribuere velimus. Itaque iam orationis vela contraho, rationem totam, hoc in capite expositam, sic in pauciora Colligens . Si naturam, qua pollemus, divinae Sapientiae, quocumque tandem modo, fieri participem, ideoque si Deum existere dicamus, lumen ipsi assulgere, quo vera secernat a falsis, nihil est, quod Fre miremur. Itaque rationem ejus rei sussicientem invenimus; quamquam ita quaerenda sit persunt, quae ad hunc locum proprie non pertinent. Ejusmodi ratio neque intelligi, neque esse potest, si Deum de medio sublatum Velis. Deum igitur esse, satis hinc paret , quem vel ipsi ejus insensissimi hostes, cum populis universis , nec modo humanis, ac doctis, sed & esseratis, ac barbaris, tandem agnoscere incipiant, si salvi esse velint , ac voreantur, ortet,

175쪽

CAPUT XXVI.

Aibeorum, quod nullius sint auctoritatis , eum humani generis consensus inquiritur , nullam rationem habendam esse.

CVm singulis insipientibus, qui dicant in tarde suo , non

est Deus, plusquam centena sapientum virorum millia ,singulis ex aetatibus, gentibus, sectis, imo nationes integras, aut populos opponi facile posse viderimus; tum, si non magis de hominum numero, quam de vera dignitate Conte de re velimus. Atheorum . ubi consensus humani generis ia-quiritur . nullam sentiemus habendam esse rationem.

Sane nihil verius esse potest, quam quod de Atheis scripsit Lactantius a illos, qui nullum omnino Deum esse dixerunt, non modo philosophos. sed ne homines quidem fuisse

dixerim, qui mutis addendum puto animantibus, aut aliud simile 3 simili mi ex solo corpore constiterunt, nihil cernenses animo, sed ad sensum corporis cuncta referentes, qui nihil ρο- tabant esse, nisi quod oculis contuebantur m : nempe tales vel ingenio, vel moribus, ut non modo philosophorum ex ab ho sint expungendi, sed ne censendi quidem inter homines, Atheos esse docet. Eadem fere, quae Lactantius, at gravioribus verbis hRhet Maximus Tyrius, Platonicus sane nobilis. Nam, si qui fuerunt unquam, pauci homines, & abjecti, nullum. Vn scentes Deum, eosdem veluti sensit omni carentes & oculis videlicet captos, & auribus, sperni debere auctor est: iisdem animum , rationemque defuisse, omnemque virtutem , quae possent aliquid edere luce dignum, pronunciare non dubitat ; ac demum non alias illis inter homines partes esse debere, quam inter leones animal ejus generis habere poisit, neque robore pollens, neque viribus, aut inter boves quod

176쪽

IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. C. xxv I. 169cornibus, aut inter volucres quod alis omnino careat. a Certe hujusmoeli homines, inter muta potius animantia referendi, numquam essicient, quominus totius generis humani consensus in aliqua veritate agnoscenda conspirare videatur. Etenim huc omnia vocari debent, quae jam ait limus, cum Porphyrii sententiam probaremus, ex gentibus

nimirum omni immanitate esseratis convicium humanae nλ- turae fieri non oportere.

Unum hic breviter addo, quod omnia, quae diximus eo loco , vel confirmare , vel illustrare possit; ubi nimirum

de Divinitate agitur, non modo inscitiam, sed etiam vitae improbitatem ossicere, quo minus aliquorum hominum testimonia magni facienda sint . Nam, ut alia Praeteream, hominum genus in omnia scelera effusum, cum supremum

xsse Deum praedicari exaudit, imponi putat in Cervicibus nostris sempiternum dominum , quem dies, & noctes timeamus. Quis enim, inquiunt, non secus ac nobilis ille apud Ciceronem b) Epicureus, non timeat omnia providentem,& cogitantem, & animadvertentem, & omnia ad se perib

Londin. ir o. In aliis edition. I. in

aliis XIV., monente diIigentissimo Valseehio ; Baylius citat ..issert. I.

lhantii, Maximique sententiis ea mirifice eonsentiunt, quae scribit Auctor Gallus tintime ncstris hisce tem- tibus de Religione meritus , videlicet Bergierius Gam. da Mater.

nii r) a quo tamen Atheorum numerum magis imminui, quam veritas habeat, Arheorum patrono Baylio, de hae re conquerenti, non in viti concedimus. Vide etiam im mortali memoria dignum scriptorem Antoninum Valsochi De Fondamenis

177쪽

nere putantem, curiosum, & plenum negotii Deum p Ita illi loquuntur. quod exploratum habeant, si Deus sit. se Ierum suorum vindicem esse futurum, & ideo fore se tum

in maximis, tum in aeternis cruciatibus . Quare, quem non esse maxime cuperent , ab animis ipsi suis, ut nullum esse putent, impetrare laborant, & aliquando impetrant. Quae Cum ita sint, nemo jam non videt, quanto magis est aliquis improbus, tanto magis ejus testimonium , dum quaestio vertitur, an existere Deum ipsa natura moneat, reddi s

spectum, ideoque non esse facile recipiendum. Probi autem homines, & honesti, amant quidem esse Deum, ut iam hic stultam Baylii responsionem amputem, etiam quod sbi propitium fore confidant. At quod considere possint, benefacta praestant, quibus ejus benevolentiamsbi promerentur. Ratio autem potissima , quare benefaciant in omni vita, est quod existere Dominum totius humani generis , qui iusta praecipiat, qui sit quovis honorum genere colendus, qui bonis hominibus bona largiatur, improbos autem poenis, atque suppliciis, vivos, mortuosque mactare possit, ac velit, sibi firmill ime persuaserint. Non est , cur

in hanc veritatem Baylius obganniat . Ipsa nos eam experientia docet; ipsi, cur credamus esse Deum, rationem in eo positam non esse , quod aliquem existere cupiamus Deum, facile sentimus; ipsi, si quidem honestatem sequimur,& amamus, ex quo fonte profluat amor ille, novimus. Itaque proborum hominum testimonia sunt in ea quaestione, quam diximus, attendenda vel maxime . Accedit , ut idem Concludamus, quod homines probi suos animi sensus ingenue patefaciunt; non item improbi, quibus nihil solemne magis est, quam ut aliud sentiant , aliud loquantur. Accedunt alia , quae brevitatis amor suadet , ut relinquamus, Cum ab ingenuo, perspicacique lectore facile possint

adverti. Iam ergo videre praestat, an ea , quae de moribus,& ingentia diximus Atheorum, non modo barbaras in gem

178쪽

Ire Acin s. DIV. LIB. I. P. I. e. XXVII. Is I

ras, de quibus alibi locuti sumus, sed etiam in eos , qui omni humanitate, atque elegantia Politi videri voluerunt,

optime cadant.

CAPUT XXVII.

Mores Atheorum habendos esse eorrupti mos Graeci, ae Latini veteres, doctique recentiores traduui; quibus tesibus, non amem Atheorum laudatori Bolio , standum esse demonstratur .

PRincipio quidem aliqua de moribus Atheorum adnote

mus. Etenim scriptores omnium aetatum, neque mo

do Christianae Ecclesiae Doctores, sed & Ethnici Oratores, atque Philosophi saepissime testantur, quanta sit in pessimis

id genus hominibus cordis eorruptio, quanta in moribus ipsorum , totaque vita sit foeditas. Singulos huc testes studiose colligere supervacaneum videtur, cum integras potiuS DR-tiones, easdemque florentissimas, antestari possimus a . Sane Graecos, Ethnica superstitione laborantes, pesigne de moribus Atheorum sensisse, vel ex eis Constat, quae Protulimus, cum , quinam Athei vulgo dicerensar, explica-Temus. Etenim cum Spanhemio docuimus, qui magnis sese

179쪽

is 2 DE GENERIS HUMANI Comllum

sceleribus inquinassent , Atheos praesertim ab Atticis Poetis vocitatos fuisse. Cum igitur ii praecipue, qui fabulas populo dabant, ea dicerent, quae populo etiam auctore probari possent, satis inde liquet, Atticos tum vulgo sensisse, masculae improbitatis homines similes Atheis habendos esse, vel pares: quod profecto absurde posuissent. si probos, &honestos homines , ac virtute florentes, licet in re magni momenti deceptos , esse in Atheorum numero putavissent . Equidem nescio an Graecorum natio , sapientissima omnium temporibus illis habita, quos Atheos arbitrabatur, ut Anaxagoram, Socratem, Diagoram, atque Protagoram, igni ferroque , non secus ac patriae proditores, Persecuta esset, nisi

maximam rei publicae perniciem ab impiis ipsorum doctrinis imminere judicasset. Id vero si judicabat, impiam doctrinam sentiebat non in quodam sterili, ut ita dicam, errore posse consistere, sed cum vitiorum, scelerumque maximorum foeda colluvie necessario fore conjunctam. Hoc ipsum satis indicat, honestatis, ac sanctitatis amantes homines, inter Atheos Atheos enim plures jam tum extitisse, Platonis testimonio sa) discimus nullos ad ea tempora, vel fere nullos inveniri potuisse. Eadem, quae Graecorum, mens Romanorum fuisse videtur, cum diligentius urbem religione, quam ipsis maen, bus cingerent b) . Sane quod illi maxime impios, ac flagitiosos homines esse, qui crimen admitterent Αθεοτητος, persuasum haberent, significaU, ut innumeros alios prael ream testes, C. Cotta; cuius vel dicendi copia, vel disserendi subtilitas in libris Ciceronis de Natura Deorum ab Epicureo Velleio, & a Stoico Lucilio, tot laudibus extollitur. Is enim cum in Atheorum numerum inquirat α usu. enim, inquit, de impiis, perjurisque dicemus....... Tubulus si Lucius unquam, Si Lupus, aut Carbo, aut Neptuni sibus . .

180쪽

an ait Lucilius, putaset esse Deos, tam perjurus, aut tam timpurus fuisset Hujusmodi argumentum a Cotta prolatum facile ditatui posse video, cum sit verissimum illud ovbdianum a. . . . . . Udeo meliora, proboque., ,

Deteriora sequor. Inter eos etiam, qui sanctissima Christianae Religionis δόγμα-σa profitentur, tot millia latrocinantur, aeterna morte Pr positin, nonnulli non modo domos, sed ipse, si possunt, fana compilant, plures demum quidquid avaritia in rapinis, crudelitas in iappliciis, superbia in contumeliis, luxuria in flagitiis efficere possit, admittere consueverunt. Sed neque ipsius Cottae aulioritati valde insistendum puto, contra omnia probabiliter dici posse assi antis . Illud me vel maxime m Vet, quod perspicax Ciceronis ingenium, dum Cottam, cui plurimum in eo sermone tribuit, ita disserentem facit, ape te sumit, quod volumus; & quidem ita sumit, ut verit

tem , quae in .dubium a nemine vertatur, aut unquam versa fuerit. Impiam videlicet vitam Λtheorum iis sese 4ngu gitare sceleribus, a quibus tantum abstinere consueverint, quicumque Divinitatem imbrum scelerum vindicem, & fisteantur,.& colant. Si Tullius aliud sensisset, non illa suspicio aptae , quam dedimus , responsioni obnoxia, sed, quod de tanto ingenio nemo dixerit, .omni prorsus probabilitate, seu specie veri, carens ratiuncula Videretur. Ex Recentioribus autem scriptoribus nihil necesse est multos afferre, qui Atheorum improbitatem exagitent. Quis enim inter eos si paucos quosdam aut Atheos, aut Atheo-τum patronos excipias Paulo Segnero non consentit diserte assirmanti a , neminem in prolapsum esse quin , vitiis omnino corruptus , depravatusque fuerit p

SEARCH

MENU NAVIGATION