De generis humani consensu in agnoscenda divinitate opus metaphysicum, criticum, et historicum, in quo plures recentiorum incredulorum, praesertim Petri Baylii, confutantur errores ... Conscriptum ab Aloysio Brenna S. J. ... Volumen primum secundum

발행: 1773년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Quis Bentleyum non probat, cum aperte negat Atheum vel unum , si . sibi constans esse velit , & non aliquando naturae. bonitate. vincatur, aut bonum amicum, aut bonum Patrem esse , aut virum,. aut civem p Quis temeritatis Bruyerum arguit, Atheos, ac reliquos Religionis hostes Laeessere non dubitantem, ut vel unum proferant hominem , . qui suas moderari noverit animi perturbationes, qui castitatem , & innocentiam motum, qui justitiam, aequitatemque coluerit, ac Religioni tamen: bellum indixerit ρ Quis Bergierium non laudat, qui nuper scripsit, nullum ab Atheis stoenum injici animi perturbationibus, imo non aliud ipsorum ferre doctrinam, niti ut iisdem perturbationibus, au vitiis habenae permittantur ξ Quis ea non omnino probat, quae

scripsit in easdem fere sententias Hugo Grotius, vir sane magnus, & aetate quidem illa, qua scripsit, nemini vel ingenii, vel doctrinae.gloria secundus p s) Ait autem, . inter

caetera, pessimam opinionem, . quod nulla sit Natura divina, nonialiis ex sontibus manare unquam. potuisse , quam m aut ex sudio novitatis, quati tenebantur. qui nivem aινam esse contendebant, aut ex menIe corrupta. μυι vitiato palmores non, ut sunt. , ita sapiunt '. praesertim cum se historiae , O

olio scripta doceani, quo quisque fuit: probior, eo diligentius ab ipso eustoditam de Deo notitiam,m Deinde satis apto probat

argumento a pravo ingenio 1 eorum maxime , quorum P in

terest , ne quis sit Deus, id est humanarum actionum judex, venire hane a tam recepta antiquitus sententia discessionem Hactenus Grotius, . cui subscribo. . At scio , quo se vertere possit, qui nobis Atheorum castigantibus improbitatem,adversari velit. Dicet enim, quoseitaVimus, aut citare possumus, testes omnes esse suspectos quod aperti sint Atheorum hostes , & odio quodam impiae doctrinae incredibili teneantur : Baylium contra, virum

egregium, cuius magnum ingenium, atque magnarum re Tum scientiam nunquam contemnere visi sumus, longe aliat

senet

182쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. t. c. XX v II. Iss

sensisse de moribus Atheorum, non sane omnium, sed profecto plurium ; neque vero dissicile eo scriptores a Mylii praesertim aetate quosdam invenire, qui sententiam ejus hac etiam in re sequantur. Id . qui nobis objiciat, dummodo sit veritatis cupidior. quam contentionis , ille sic habeat. Testes, quos produx, mus, Atheos odio prosequebantur, Propter impietatem, aevitia, quibus eos non modo religionis, sed & reipublieae jugulum, si possent, petituros esse Videbant, non autem vitiis esse mancipatos fingebant, quod eosdem odio prosequerentur. Hoc enim. si dicamus, non modo Ecclesiae Patribus, atque .Doctoribus, qui despiciuntur ab impiis, sed& integris fere gentibus, ac nobili inimis fere omnium aetatum Auctoribus, .calumniae dicam scribamus, oportet, quod summae cuiusdam temeritatis est, atque stultitiae .. Neque vero illos omnes fuisse deceptos, facile potest intelligi. Nam de moribus loquuntur eorum, quibuscum ipsi versati fuerant, aut ab iis, qui cum iisdem versati fuerant, utcumque cognoverant. Quod si sorte scriptoris unius, aut alterius diligentiam desiderare non sine ratione possis, idem tamen, si velis universos negligentiae, vel erroris, nulla sutis certa, ratione prolata, Hamnare, non aliud ages, quam ut a sapientibus insanus habeare, vel superbiae cujusdam

intolerabilis ipse damneris. Alia facile possent afferri, quibus, ut nulla sit vel de fide, vel de diligentia illorum , qui maxime improbos Atheos esse testantur , admittenda suspicio , confici posset. Nam ct adversarios habent illi, quos tam parum metuere sileant, ut a fictis criminibus objiciendis longe absint; & si Cassianum illud, Cui bono fueris, hac in causa adhiberi vel, mus, facile videbimus; Baylii sane plurimum, ut omnes fere Athei maxime improbi non putentur, at scriptorum

nostrorum, ut putentur, cum tot ad eos coercendos aptis simis argumentis abundent, non multum interesse .

His tamen, aliisque omissis videre praestat, qua polIe

183쪽

ISO DE GENERIS HUMANI CONfEssure debeat, apud aequos rerum aestimatores, auctoritate.

praeclari Misorum laudatoris, quem Scriptores quidam bac aetate sane minuti describere solent, ipsius nimirum Baylii, testimonium. Nihil hic de doctrina dicam ; tametsi in Sophisti Ρyrrhonico & multa reprehenderimus hactenus,& multo plura reprehendere possimus a) . Aliqua potius

de celeberrimi Scriptoris improbitate notemus; praesertim cum a multis ille non modo' patronus habeatur Atheis L sed peragatur etiam criminis ejusdem reus. Loquere, ut te videam, Socrates ajebat. Eius igitur seripta pervolvat , qui cupiat, qualis ille fuerit, agnoscere. Obscoenis adeo narrationibus , jocisque scatet, ut ob id etiam ejus scripta impurissimo nostrorum Incredulorum gregi semper in deliciis minxint, semperque futura sint b . Saepius quod uno in loco affirmat, in alio negat; se quare videtur in alterutro non ex animo. loqui, aut temere certe loqui, rebus non illa, qu1 decet eum, qui docendos suscipiat homines, maturitate Perpensis. Itaque nescio quid in mentem venerit impio non minus, quam eleganti, aetatis nostrae poetae , cum Baylium etiam ex eo laudavit, quod ipse sibi non raro bellum indicere videatur. At quid de Baylii mendaciis solliciti simus, cum ejus scripta legenti dubium esse non possit, quin ace rimus iIle fuerit veritatis inimicus, nihilque curaverit aliud quam ut rebus, etiam in clarissima luce positis, tenebrasoflanderet Quo quil turpius , ac philosopho indignius eX- cogitari potest y .i id etiam ab honesti hominis fide magis

alienum, quam contra Regem suum scribere, quem etiamsi non timere possit, semper tamen colere debeat atque Ve

184쪽

1 eriὸ Ille tamen Gallis parentibus in Gallia natus, atque ducatus, ab ea, tantum quod semel ejuratam haeresim iterum prosellius fuerit, expulsus, Christianissimos Reges non modo suggillat, ct carpit, verum etiam aliquando a)Turcarum immanissimis Tyrannis comparare non dubitat. Tacitus praetermitto quaedam ab adversariis aliquibus objecta Baylio, neque tamen satis probata, ut quod Juraei thalamo fuerit iniquior, b ut quod partes adversas illis tutatus fuerit, a quibus exul receptus , et insignibus fuerat beneficiis ornatus, c) ut quod religionem illam, sive sectam, eui sese addictum vel maxime praeseserebat, veritus non

fuerit. insigni libello proscindere. d Ad certiora, atque

men narrationi fidem non habens ,

quod amici ipsius Baylii easto illum . .& eontinenter vixisse tradiderint ;quod argumenti genus , praesertim eum Mythis tam impurum in libris suis sese prodat, quanti taetendum sit, aequo lectori disceptandum relinquo a

c) Ea vera causa fuisse plerisque

videtur , quamobrem publico docem vi munere fuerit a Batavis peti arus, ae de suae dignitatis gradu deiectus. Sed tum in hoo, tum etiam in alio crimine , quod huic subiicimus , non Causam nos Probamus , quam ille prodidit, verum simulationem, atque Perfidiam, quae ne ad optimas quidem causas iuvandas ab nomine vi tutis. 3e honestatis amanto debeat

afferri.

Q Libellus , quem innuimus , est ille , cui titulus is Avis important ι-x refugiessi fur Dur retour pro-chalu en France Iiso. is Cum in

Baylium ob scriptum illud maximae

turbae concitatae essent, suum esse Rerum constanter negavit. At plurimi viri docti noluerauit eidem hac in re fidem habere, cum & liber ille

Baylii non obscure notissimum reseris ret ingenium , & interrogatus Biblim pota, qui librum imprimendum Cur verat , a Baylio se illum accepisse canindide testatus esset, & qui Typographi

praefuerat erroribus emendandis Mylii man- in authompho satis aga visset. Iam quae sunt in eo libro eum studio vel minimo Religionis,

quam vocant, Reformatae componi non possunt. Nonne igitur improbus , atque adeo impius, qui δε cume, seriberet', & per multos annos , postea quam ea scripserat , eidem a haererae , tamquam Sanetissimae Religioni pr fessus est y Sane non video,

qua ratione possint ipsi Spiritus, ut aiunt, fortes hae in re Mylii fidem,

atque honestatem animi tueri. Nam aut in eo reprehendere debent, quod fallaeem Sectam veluti Deo placitam Religionem amplecti se dieeret, aut in eo, quoiu contra Religionem tam remita'. atque tam gravia seripserit , quam Ueracem, atque Deo facitam

185쪽

graviora transeo. Contra naturalem, ac revelatam Religi

nem ita scribit, ut multo magis impiam voluntatem suam. quam optimam intelligentiam fuisse Religioni contrariam , non obscure demonstret. Nam quae monumenta ille risisset, si alia quavis in quaestione proferrentur, proferre ipse non dubitat, & pessima quidem fide vel mutilata, vel corrupta ad Religionem exterminandam. a Iam de Sophismatibus, quae contra religionem studiose texit, & insoluta relinquit, ac de laqueis universim, quos callidus veterator incautis lectoribus tendit, longum est dicere. Ea scilicet arma revelatae Religionis hostibus ille suppeditat, ut potiori iure, quam Philosophos olim Tertullianus, Incredulorum nostri temporis Patriarcham appellare possimus. Dicit quidem aliquando Baylius a se tam multa scribi, quae Christianae se dei musteria convellere νideantur, ut vel hinc humanae rationis debilitas appareat, atque hinc nimirum Laptivare discam me sectum δε- ei. . Hanc vero potissimam

causam praetendere solebat, Cum .honis omnibus indignant, bus, ita Manichaeorum contra Dei Providentiam, atque

Bonitatem argumenta exornaret, urgeret, atque provehe

rei, ut omnes pessimae sectae patronos, qui sive antiquis illis, sive recentioribus aetatibus extiterint, facile superave-

dogmes de P 'Ise cathotique Daτι quod id egregii Viti praestiterint,

eo stura vio/entes s ses erit1 ues fur quibus omnino subseribendum est. eerte mattere eo oura sedulinantes . Equidem velim , ut ingenuus Lector, ou par tes sopbi es, qu' it presen- qui eas eognoscere cupiat, non prae ste , oti par Ies citations , Mnt iI aeis termittat aureum opus, quod saepe caMe. os temounages contre Ds laudavimus, ae saepe laudaturi su-Catbotiques sene entasses auee asse- mus , Antonini Val Iechii studiose te ctation, pressique eo ours admis gere.

186쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. c. xxv In IsF

est. At nimium feri suditorum illi sint oportet; quibus hujus

modi rationes sucum facere queant. Merito enim illam Baylii responsionem non modo' rejiciebat, sed & ridebat, qui tamen humanissimus in Baylium fuit, Leibnitius, propterea quod Scriptor copiosus m rationem ad silentium odigeret, cum diu illa' impudent e , se procaei e adversus Mem' clamitasset in . Quid plura λ Iacobus ipse Brucherus a , qui Rote. soda mensi Sophistae plus, nisi fallor,. tribuere solet. quam res, & veritas ipsa patiatur, fatetur hominem pietate in

Deum, ac reverentia prorsus exutum , Cum egregiis, qui-hUS a. natura fuerat Ornatus, animi dotibus , pessimos ad fines abuteretur, ingenii, doctrinaeque gloriam omnino commaculasse b). Equidem ab eo longe absum', ut cujusquam cineribus injurius esse velim ..At mei muneris esse puto, ut ingentis periculi, quod in ejus lectione' subest. incautos quos dam juvenes admoneam . Et illi. quidem praestigiis tantae vel eloquentiae, vel eruditionis, i hominis, qui videri poterat, dum pietatis haberet, ac sanctitatis curam , ad scribendum

factus, lacillime capiuntur; neque enim satis advertunt saeptisime callidum Scepticum, non res diu multumque Cogitatas, .& quodam justo, ut ita dicam, mentis examine Pe pensas ,. mmdare' litteris, sed quod stultitiam Pyrrhonis v Cumque: Promovere , quod invidiam , Religioni creare posset, quod bonae, vel malae , quam prae manibus habebat, Camsae, quocumque tandem modo, servire. Iis itaque moribus

cum Baysius fuerit, . quis jure miretur impiae doctrinae parrocinium ab illo necopinato fuisse susceptum, & impios hasos, maxime Atheos fuisse. defenses, . atque laudatos p

Tom. IV. H. ubi more sis, , derat . Reponimus enim Baylium Copiosissime , atque eraditissime , in semper & Christianum , & pium Dei hil ori, eeleberrimi Sophistae stri4 cultorem videri voluisse ,& Atheos ,

henda versatur. saltem quod: Deum contemnerent. ι, Non possunt ipsi Athei nobis impios , ne eeleratos vocasse . si haec objicere malum hominem Mylium non ex animo protulit, mundacissi- non esse dicendum . quod Religi mus homo fuit, ae pra pterea non est nem, atque ' Deum contempserit, ejus test monio standum , quod pro quem nempie contemnendum' esse vim ' handum erat . .

187쪽

Commode illud etiam accidit, quod hac ipsa in rem rem tenuit ille suum pugnandi secum, & quae statuit aliis

in locis, evertendi. Nam tu opere suo celeberrimo, quod Dictisnarium appellavit, fere nunquam . ait, gravem aliquem extitisse virum, a voluptatibus captandis alienum, & ea, quae famo vulgus amat, spernere solitum, qui doctrinam impiam, ac religioni Contrariam propagandam, atque Propugnandam assumpserit a) . Haec, inquam, cum iis stare non possunt, quae non raro scribit in Atheorum laudem, ut cum b magnum Ecclesiae Doctorem Augustinum arguit;

quod a nemine Divinitatem prorsus fuisse negatam dixerit, ut non aut vitiosis Corruptus voluptatibus, aut suae gentis maxime barbarae praejudicatis deceptus opinionibus, in maximam collapsus fuisset impietatem, atque dementiam. Ha

het autem Baylius, phires Philosophos Graecos, nullis 6-tiosis cupiditatibus deditos, qui tamen Athei non esse modo, sed etiam videri voluerint, impiamque doctrinam professi fuerint, contra S. Augustinum testimonium dicere. Idem Baylius Diagoram, Euhemerum , & ipsum The dorum, quo nihil flagitiosius, aut impurius Cynicorum sesecta protulit, ejusdem laudat Clementis Alexandrini testim nio, quem eodem in loco, quod injuria Viros illos inter Atheos fuisse relatos existimari voluerit, reprehendit, atque

castigat. Laudat etiam Vaninium, Spinosam, Santevremon-

dum eo, & generatim aliquando scribit in Atheorum collegio graves esse viros, ac doctos, quos non cupiditatum illecebrae, non corruptio morum in protraxit, sed longa meditatio, ac diligens, dum consequentias alias ex aliis aptas, & annexas deducerent. Q. At quibus ille rationibus ducitur, ut a communi dei vitiis

188쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. XXVIII. Isr

vitiis Atheorum sententia discedat Z Iis nune omissis, quae mox alio capite persequemur, aliquibus scriptorum test, moniis utitur, quae non aliud essicerent, si quid emcerent, quam ut versutos aliquos robustioris impietatis magistros. ac principes, vitia sua non in publicum prodidisse, de callida simulatione texisse, arbitrari deberemus. De qua re nihil necesse est me scribere plura, cum egregie multa scripserit, praeter alios, do tissimus Antoninus Valsechius, magnum illud, aetate nostra, tum ordinis sui praeclarissimi. rum Italiae nostrae lumen, ac decus. a Nos aliqua tantum de hoc argumenti genere in medium Proferimus, ut juvenes doctrinae cupidi magis, ac magiS moneantur, ne propter laudes Atheis a Mylio tributas, auctores innumeros , qui solent illorum non modo stultitiam, sed etiam improbitatem exagitare, sibi deserendos arbitrentur.

CAPUT XXVIII.

credibile sit, leges honestaris ab Atheis servari, si rationem' potius, quam historiam eonfulamus tPRoposita quaestio satis, ut vides, ab ea differt, quam

nuper attigimus. Sed eam tractandam suscipimus, aut ad cam potius digitum intendimus, etiamsi huic loco non admodum convenire videatur, quod ea tamquam fons extiterit, unde tot laudes Atheis a Mylio tributae profluxerunt. Etenim homo tam doctus tam absurdam potuit amplecti semientiam, ut superstitiosorum, quam Atheorum societatem, magis humano generi fore noxiam & scripserit, & demonstrare contenderit b). Quin & eo progressus est temeritatis , ut, Atheum ex honestatis regula totum posse vitae cur-X sum

R. 3. multis in locis, e. π. C. g. C. I. uuat. des Pens es ore. Reponse aux

189쪽

sum facili ratione transigere, voluerit existimari. Hine, inquam, laudes, quibus Atheos prosequitur, hinc ad eos e tollendos tot conficta mendacia, hinc monumentorum, ac totius historiae tentata corruptio. Opinionem illam Baylii pauci secuti sunt, inter eos, qui Spiritus dicuntur fortes, Baylio tamen impietate morum, non autem ingenii laude, vel doctrinae praestantia pares. Hos inter embnuerant Tolandus, Hichesius, Audior CogiιMionum Phil phicarum, Ο ac Scriptores duo recentissimi, quos humanae naturae potius monstra, quam homines , non immerito num cupaveris b). Alter est libelli, cui titulus Naturae, alter libelli , qui Chrisana Religio velo detracto exhibita inscribitur, famosus auctor. Horret animus ea leviter etiam attingere, quae contra Religionem, su perstitionis nomine

notatam , . profani nebulones Commenti fuerint. Hanc enim non modo probum hominem, aut numquam, aut fere numquam essicere, incredibili jactant audacia, sed innumera , quae illius assectae admiserunt, suadere mala potuisse, i tolerabili quadam impudentia calumniantur. Neque tamen hoc loco pluribus hujus absurditatem sententiae demonstrare aggrediar, praesertim cum in id Scri-Ptorum bene multorum pietas incubuerit, excellentis doctrinae sustulta praesidiis sc) . Equidem, ne longius, quam P rest, extra fines argumenti mihi propositi progredi videar.

Tationem unam, aut alteram innuam, Contra quam tantum voces inanes fundere, aut puerilia argumenta regerere adve

sarii possint.

Si caetera paria sint, facilius inordinatis animi motibus obsistet in quo morum honestas est sita vel maxime qui plures habet obsistendi rationes, easque multo validio-τοβ, quam alter , qui pauciores, & infirmiores. Iam vero Divi-

xibilius equidem legi . c, Nupor eam controversiam e gregie tractavit Cl. Bergier M. d.

190쪽

IN AGNos. DIV. LIB. I. P. I. C. WVIII. I 63

Divinitatis cultor eas rationes habet, Atheus autem iis omnino caret. 1lle igitur facilius animi motus reget, ae moderabitur. Etenim sin minus semper, opportunis certe quibusdam temporibus illae rationes obversabutitur animo, ac tergiversari non sinent, cogentque vel invitum aliquando fateri, quavis ex Parte spectet, fugiendum esse vitium. colendam esse virtutem. Iam, quidquid contra Baylius garriat, voluntatem, licet initio reluctet, & obstrepat, ab intelligentia tandem aut trahi, aut aliquantulum certe loco dimoveri, & quotidiana docet experientia, & perspecta ratio suadet. Etenim Intelligentia rite convicta practicum illud sic enim vocant judicium, aliquando sibi ab ipse

veritate patitur extorqueri, quod major illa Delectatio Li-caeis in omnibus tantopere celebrata consequitur. Ad eam vero delectationem sequendam, licet veram necessitatem non afferat, sua tamen sponte quodammodo vergit, acisuo veluti pondere fert ipsa natura. At quaenam sunt eae rationes, de quibus locuti sumus Illae scilicet, ut alias omittam, quibus sapiens ille Solon,

tamquam cardinibus , totam verti hominum vitam censuit, omnemque stare rempublicam; quas Timor videlicet. atque Spes homini suggerere possunt. Etenim Numinis cubtor , & praepotentem plerumque timet scelerum quorumcumque vindicem ,& eum sibi sperat, si ex honestatis norma vitam traducat, aliquando propitium lare. Ea vero Spes, ille Timor in Atheo non habet locum .

Atqui habet, inquit Baylius, etiam Atheus quod sp

ret. si ad Omnem honestatem mores componat suos, habet quod timeat, si vitiorum sese laqueis irretiri patiatur. Primo quidem , habeat sane, dummodo sint eae, vel timendi, vel sperandi, rationes etiam pio Numinis cultori communes. Hic semper illi praestabit, quod, ut initio posui, plures habet hujusmodi rationes,& validiores. Deinde proferat, quaeso, proserat Baulius aliquid, quod hominem a X a cri-

SEARCH

MENU NAVIGATION