장음표시 사용
231쪽
aequum est,esarissima in luce ponat. Quamquam humanum uti in aliqua dii putatione argumenta , quae probabili responsioni sint obnoxia, vel etiam prorsus inepta, proferre, furiosum tamen cst rationibus, ut levius dicam, non dignis homine docto, atque sapiente, unanimem generis humani sententiam , eximiis etiam, atque divinis quibuslibet ingeniis summopere probatam , Velle concutere . Etenim, si quis id moliatur, primo quidem nihil praeter infamiam sui nominis, &gravissimam bonorum omnium, imo ctiam fere omnium malorum, indignationem expectare potest; deinde se vehementibus animi motibus, ac perturbationibus ita jactari ostendit, ut nullus jam, non dicam sapientiae , sed rationi relinquatur locus. Haec enim si vel momento temporis existeret, ut alia plurima sileam, eum, cujus animo argumenta illa obversarentur, de quibus locuti sumus, saltem addubitare cogeret . ac sibi, suoque ingenio dissidere. Jam haec omnia,
ut facile vides, in Mirabodium cadunt. Et stultus igitur, &furiosus Mirabodius habendus est.
Satis autem, Opinor, ex iis , quae diximus , omnibus. quam contemnenda sit Scriptorum valde Mirabodio similium, atque adeo Atheorum universorum auctoritas apparet; ex
quo liquido descendit nullam pessimi generis habendam esse
rationem, cum Generis humani de Natura divina sententiae colliguntur. Quae cum ita sint, hac prima nostri operis parte, nisi fallor, Augustina aurea illa sententia satis a nobis exposita est, atque probata m Exceptis paucis, inquit, in quibus natura nimium depravata est, universum Genus humetvum Deum mundi totius fatetur auctorem.
232쪽
IN AGNOSCENDA DIVINITA TRLIBRI PRIMI
PARS ALTER A. Ex Generis Humani Consensu Divinitatem esse probatur , O adversariorum confutatis argumevtis
de tutas perfectiove disseritur . CAPUT I.
Gexeris Humani auctoritatem tanti esse debere ostenditur, ut ex ea certo demonstretur exi lexe Divivitatem. Eteres aeque ac Recentiores Philosophos, cum in Atheos arma ferunt, magnum ex generis humani consensa praesidium optimae causae quaerere, satis, opinor, sub initium hujus primi libri declaravimus: ubi quid contra Lucianus , Philosophorum non minus, quam Deorum irrisor, objecerit, expositum a nobis suit. Quod tamen eo loco minime nobis praestandum esse censuimus, hic tandem aggredimur; ut aliquam existere praepotentem, ac sapientisi,mam, eamdemque beatam, immortalemque Naturam, quam Vereri, quam colere, quam divinis honoribus prosequi debeamus, ab hominum unanimi, concordique sententia Com-Probemus. Itaque Demonstrationem Existentiae Dei, ut vulgo philosephi nuncupant, ex. earum genere molimur, quae s lent ab ipsis morales appellari. Eam vero Iectoribus omnibus probatum ira confidimus, qui certissimos potius Artis
233쪽
Neque tamen hoc loco memorabimus, veteres Graecos tam probe cognitum, ac perspemam habuisse, veritatem omnes latere non posse, ut hinc ipsus nomen conflare
voluerint 'Λληθρία , scilicet, ut monet Lipsius ibin, ὀψ τὸ μὴ quod non lateat, sitque omnibus nota. Neque quod assensu omnium apud AEschinem so confirmat Hesiodus: Φήμη δ' δὐme παμπαν , v τινα Πολλοὶ M. θέος νυ τοι ἀυrhi. Videlicet Famam non posse uspiam omnino perire signiscat, erroris, aut mendacii convictam, quam plures populi celebraverint; quin A inter Deas etiam ipsam esse reserendam . Sed S a celeberrima Aristotelis sententia abstinebimus is suod uniuersis inde ur , verum est Q; neque Por ro illud Senecae ingeminatamus M Nemo omnes, smnes nemi nem , singuli singulos fallunt A . Etenim qui cunctos homines in turpissimo posse censent errore versari, nonne statim cachinnos tollerent, si paucorum contra ipsos hominum allatis auctoritatibus pugnare vellemus 3Igi-
a Non desint plures homines 3 cti, qui hane Demonstrationem nresentiae Dei reliquis Omnibus ,
queis tanta veritas ostendat r. ante
te dem esse a di questo uere mmii quidam similia dicunt. Ego ta men non aliud hac in re assirmare ausim, nisi hoc argumentum, quae plerumque sunt hominum ingenia . ad perIuadendum omnium utissimum inveniri , praeter clarissimantillam rationem , quae a mirabili h ius Mundi pulchritudine, ac Partium ordine ducitur.
234쪽
Igitur alia ratione argumentamur. Aut humana aucto ritas nullam habet vim ad persuadendum, quod nequo adversarii dicunt, cum plura narrantibus credant, aut Consensus hominum in agnosconda Divinitate vim habere maximam debet. Aristoteles in Topicis id verisimile dicit esse, quod aliquibus sapientibus verum videtur: neque in hoc
aut ab ullo reprehensus est Stagirites, aut vero reprehendi
potest. Etenim quid aliud et se verisimile dixeris p Iam si
plurium gravium virorum auctoritas probabilitatem facit, quid omnium hominum sapientum, atque nationum universarum auctoritas, nisi evidentiam essiciet p Quis enim certioribus philosophiae placitis consentaneum esse non videt, ut eo major, dum caetera paria sint ,. probabilitas evadat, quo major est eorum testium auctoritas, quibus innititur pAt vero universi generis humani auctoritas centum, vel mille sapientum auctoritatem ita superat, ut nullam inter se comparationem eaedem auctoritates habere videantur. Etenim in humano genere & sapientes omnes continentur,& longe abest a vero, iis omnes homines erroribus obnoxios ei se , qui paucorum mentes, si quaedam peculiares causae concurrant, facile possunt invadere. Consequens igitur
est, ut ea probabilitas, quam habet sententia totius humani generis auctoritate suffulta , tanta sit, ut quamlibet probabilitatem a spectatissima gravium virorum sapientia dimanantem non modo longe, multumque superet, sed ita superet, ut jam ista cum illa conferri nulla ratione possit. Quid autem, quaeso, tanta probabilitas, nisi magna quaedam evidentia , censenda erit pTu Scriptoribus profecto non innumeris testantibus certior sectus es, extitiise Ciceronem, seu Iulium Caesarem, sive Virgilium. Quid ergo fidem adjungere non vis hominbbus universis; qui nimirum, ut inter se moribus, regionibus, ritibus, linguis, temporibus immane quantum disserant, in hoc tamen, ut itλ dicam, Omnes Concinunt, quod
aliquam existere Naturam divinam assirment At illi Scri
235쪽
ptores, inquis, viderant eos, quorum gestR narrant, aut ab iis certe, qui viderant, acceperant. Quid igitur p Nonne homines universi satis tibi testantur, se Deum tam miris in operihus eλ ferme ratione vidisse, qua Ciceronis, aut Iulii Caesaris, aut Virgilii Spiritus tantum ex rebus gestis. aut scriptis cognosci poterat 3 An praestantiores sunt corporis oculi, qu1m mentis, ut illi salii non possint, ni Ii sit quaedam adsint impedimenta, de quibus philosophi a sunt, hi vero semper erroribus sint obnoxii, ut ut clarissima sic enim videtur quod ipsis objicitur sub luce eollustrent pHic Atheus dicet, velle se magis oculis fidere suis.
quam alienis: se vero nihil tale suae mentis Oculis usurpure. Quid Θ si tu corporeis oculis non ea percipere posses, quae caeteri omnes percipere sese testantur, de quorum fide ne tenui si ima quidem suspicio suboriretur, nonne aliquo te oculorum vitio lχborare putares, ac remedium quaereres 3 Quid igitur tuae mentis oculos non aliquo morbo teneri suspicaris, dum, quae caeteri vident omnes, illi non
At magis ad vivum ista resecenaus. Effectus, quod philosophi nostri dicunt, generalis causa itidem generalis statuenda est. Neque enim aliam esse Gravitatis cor rum. aut intractioniς, aut Euectricitati. causim in Europa , aliam in America , vel Asia , vel Africa quisquam dixerit. Iam cognitionem Divinitatis hominibus communem, instar generalis cujuslam effectus considerari quid prohibet p Generalem igitur ei causam statuamus, oportet, quae videlice dad omne hominum genus extendi possit. Hujusmodi causam alia , inquit Grotius sie) , esse non potest, quam atat oracu iam Dei ipsius, aut Trailio, quae a prim .s humani generis parentibus mauarit: quorum prius si admittimur, constat, de quo qIaerimus: sin posterius, nulla sane ratio assis vari poteriti quere, cur mimos illos par utes credamul iselsium aliquod in re momenti maximi ad omnes posteror pro lse Qua S
236쪽
IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. II. C. I. 2O9
Quas assigilavit Vir celeberrimus causas duas libenter
recipio. Sed cum hanc tantum non unicam veritatem Omnes ad unum populi retinuerint etiamsi multo plura sine ulla dubitatione veteres illi tradiderint, qui quo proprius aberant, si ita loqui fas est, a divina progenie, eo melius,
quae erant vera, Cernebant quis jam non aliam causam, vestrationem suscientem tanti consensus requirat ρ aut quis tertiam illis addendam non putet in ipsa hominum natura positam P Equidem in sententiam Ciceronis eo diserte scribentista omni autem in re eonfensio omnium geutium lex naturae puranda s. m Nimirum aut omnes innatam Dei notionem, ac velut insitam, cum primum conditi sumus, et anticipatam accepimus, quod ipse suspicaetus est Epicurus; aut propensionem quamdam attulimus ad hanc opinionem toto animo combibendam, statim ac menti proponeretur; aut ipsa certe natura ita Comparati sumus , ut ex mundi aspectu ad conditorem aliquem, atque moderatorem rerum omnium Deum ficile cognoscendum assurgamus. Hinc fieri videmus, ut plures, etsi crassiore mente, aut vitiorum suorum tenebris obsita, praestantem illam, excellentemque Naturam, quae nos, quae vitam, quae commoda nostra tueatur , non clare satis, evidenterque cognoscunt , quasi tamen per umbram videant, tum iidem, etsi non qualis ea si penitus internoscunt, esse tamen aliquam confusa ratione d*prehendant. ' , Jam vero Naturam ipsam quis dicere sapam audeat, aut quis voces illus exaudiendas esse non putet 8 Ille quidem , si quis adhuc existit, non video, cur ipsa, quae vocant, prima cognitionum principia in dubium revocare non possit. Neque enim est alia tandem satis esticax ratio statuendi, Totum esse sua parte majus, vel caetera hujusmodi, nisi quod ea vel ipso naturae lumine sint manifesta.
237쪽
Natura Usa monente Genus Humanum in agnoscenda Diuinisvie consentire, aliis rationibus ostenditur.
IΜpietatem ipsam, si per se loqui possit, nec tam perti
naces habeat 'patronos, concessuram arbitror, non potuisse Genus Humanum, nisi monente quodammodo ipsa natura, in qua piam agnoscenda Divinitate consentire. Sed quia vel nimis indociles, vel etiam nimis tardi quidam adversarii sunt, consutandi fusius a nobis, & urgendi videntur acrius. In id enim tandem aliquando recidunt, quo ni
hil philosopho turpius, ut quidquam fieri sine causa dicant.
Nam, si non ipsa natura docet homines universos, aliquem esse Deum, quaenam esse, vel dici poterit tantae consen- sonis causa Critias quidem Atheus arbitratus est, hominem exibtisse, qui, cum Religionem ad homines in ossicio continendos necessariam duceret, primus opinionem Numinis invexerit, eaque mortalium animos insecerit .: . At quomodo apud gentes etiam immanitate barbaras, multitudine innu-
si1ὶ Ita de Critia Sextus Empiricus Lib. I. advers. Phaseos α Critias
quidem unus ex iis, qui orannidem Albenis exercuerunt, videtur esse ex ordine impiorum, dicens,
v. antiqui Legislatores sinxerunt
λe.m inuectorem rerum , quae hene, di malefiunt ab hominibus , ut nemo pro almum suum elaneuIum injuria assiciae, cavens ne a Deo pu uratur Idem quod Critias dixerunt Spinosa, Totandus, & magna etiam ex parte Hobbesius , qui tamen Reli gionem potius . quam opinionem Numinis convellere conatur . Hi omnes a patrono suo Baylio confutantur ri Diction. Hsor. Art. Abdas Rem. B., qui etiam advertit, plus nocituri ram, quam profuturam Regibus .ae
Plinei pibus Vitis Religionem , si falsa esset. ReIigio enim, ut ille ait, Reges ipsos populis aliqua ration subdit . Nisi enim amittendae dignitatis diserimini objicere sese velint . Religionem , quam populi sequatatur, etsi forte sibi minus probatam. sequi
compelluntur . At in opere , cui tit. Reponse aux quesions s un Pro in
elat . Hypothesis illa Critiae Baylio non diIplicet.
238쪽
IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. II. C. II. 2II
merabiles, locis infinitas, doctrinam suam propagavit 3 quibus in locis vixit ξ quos habuit discipulos 3 quibus honoribus tantum Virum mactavit antiquitas, quae bonarum artium inventores ad sidera tollere semper certavit λ Porro autem quam longe abest a Vero unum, aut alterum hominem, si vis etiam plures, aliquam opinionem, praecipue si commentitia sit, non uni soli civitati, vel provinciae, vel nationi, sed universo hominum generi persuadere posse lHujus rei difficultatem satis Athei nostri experiuntur. Etenim illi numquam ab orbe condito potuerunt efficere, ut,
non dicam natio, non regnum, non provincia, non Civitas,
sed vel oppidum, aut castellum quamvis exiguum nefariam doctrinam amplecteretur. Sed his omnibus praetermissis unum quaero. Ille nimirum homo, quem Critias arbitrabatur primum ad agnoscendam Divinitatem mortales impulisse , utrum certum , &evidens protulit argumentum, quo haec sententia tot millibus capitum inter se maxime dissidentium probaretur, an rationes attulit nulla veritate subnixas p Si primum; ea certa res, & evidens sit, oportet, quae Certo, & evidenti argumento statuitur; si alterum affirmes, hoc enimvero credibile non est cuiquam cordato viro, omne hominum genus
adeo turpiter decipi potuisse. Recte enim illa Lactantius HE Ouae tanta felicitas mentiendi, ut non tantummodo indoctos, sed Platonem quoque, ae Socratem falleret, se P thagoram, Zen nem, A stotelem, maximarum Sectarum principes tam facile deludereιρ α Haec maxime locum habent, quod agatur de re, quam
recte quisque dijudicare potest. Nempe investigandum est,
ouid vel ipsa, si eam audire velimus, vox naturae moneat, quid nos ipsa, quae versatur ob oculos, rerum universitas vel oscitantes doceat, quid in ipsis cognitionum nostrarum principiis, nisi nos fallere velimus, aperte contineri videamus.
239쪽
Jam finge aliquem animo tanta praeditum ingenii vi, quanta percipi possi maxima. Ecquid putas, eum tam bene naturae vocem imitari potuisse, ut, quod fallacibus argumentis ipse obtrudebat, natura ipsa docente tradere vide retur 3 quid putas ad orationem illius, quamvis eloquentissimam, homines universos omnium ordinum, omnium civitatum, omnium gentium, usque adeo potuisse desipere. ut fallaces illius ratiunculas totidem esse naturae voces existimarent pAt liberaliter cum Atheis agamus. Fac potuisse, quae diximus, omnia contingere. Deceperit ille homines, fefellerit, in fraudem induxerit. Alia profecto sunt, quae nisi quis agnoscat naturae magisterium, de quo loquimur , explicare non possit.
Nempe, non modo omnes homines esse Deum in animum induxerunt, sed ita induxerunt, ut ea persuasio nulla unquam ratione, nulla vi, nulla demum fraude convelli potuerit: quoniam quod pauci quidam extiterint, ac modo existant Athei, non aliud efficit, nisi homines quosdam omnem aliquando sensum humanitatis amittere. At enim nos de humano genere quaerimus, non de monstris istis, quae recte dixeris ejusdem generis dedecora, pestes, opprobria. Humanum itaque genus Divinitatis notionem non modo constanter omni aetate retinuit, sed contra fraudes omnes, artesque retinuit, quibus eam perdere impietas conata est. Quis enim possit oratione, aut cogitatione complecti, quanto studuerint opere pauci homines athei nefariam pro
pagare doctrinam suam, discipulosque nancisci p Aliqui enim,
ut Critias, ut Diagoras, ut Theodorus, aperto marte Divbnitatem adorti omnes eloquentiae nervos intenderunt, ut, quod sibi tanto labore vix, aut ne vix quidem, aliquando Persuaserant, civibus, aut amicis suis persuadere pollent. Alii vero, praecipue recentiores, ut Vaninius, ut Spinosa, ut Tolandus, per cuniculos eo tandem evadere Conati sunt,
quo scilicet per ipsa moenia nequirent. Hi autem omnes
240쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. II. C. II. 2 23
quidquid in sophismatibus Dialectica valet quidquid in impudentia scelerum omnium potest impunitas, quidquid in
omni genere flagitiorum audet impietas, penitus exhauserunt. Neque tamen unquam, ut supra dixi, gloriari potuerunt , Civitatem unam, aut unius oppidi homines universos in suos errores fuisse pertractos. Et id quidem eo amplius admirationis habere debet, quod omnibus aetatibus homines eloquentia pollentes, aut etiam furore vesani, qui, novis opinionibus inductis, aut veritati, aut errori bellum indixere, innumeros ex omni hominum genere sectatores facile nacti sunt. Ipsa opinionum Placet novitas. Ipsa, ut dico, novitas blanda est conciliatrix , & lena, quae animos hominum permulcet, atque allicit, & ducere, quo vult, unde autem vult deducere, &potest, ct solet. Hinc saepe ab avita religione multarum
gentium est facta discessio, & relicta sacrificia, &spreti ritus, & expulsi Sacerdotes, & aequata solo templa, & mbriorum ipsorum Fides, aut Superstitio ludibrio habita, quin& usquequaque proscripta est. Neque vero necesse est hoc
loco exemplum a liquod memorare, cum lector ipse reco detur. Quaero igitur, cur post homines natos Athei nihil tale consequi potuerint p-t et Quo te vertere possis hoc loco non video . Numquidnam dices, non omnibus viribus Atheos, ut id consequerentur, conatos esse ρ Venient Catervae Scriptorum contradicentium, quos arguere mendacii non possis, nisi totius auctoritatem historiae unico, ut ita dicam, ictu concidere velis. Numquidnam dices, Atheos illos non attulisse rationes aptas ad capiendos populos, dc ab errore deducendos p At Primo quidem; quas rationes Mahummedes attulit, ut Arabes in suas partes alliceretp quas Mahummedis Gener, ut
deciperet Persas p quas Xehias, ut Indos ρ quas alii nebulones, ut alios populos p Eas vero, quibus nihil admodum maltius dici, vel fingi queat. Hi tamen non modo discipu-Ios habuerunt, atque habent, sed discipulorum potius greges