장음표시 사용
261쪽
Iunias necessaria est, Dei sine dubio Providentia est. Plur, bus hoc illam persequi nihil oportet. Res enim per se ipsa
loquitur. eum ita sint, vides, opinor, candide lector, quantum intersit eam verita n pn re, in quam statuendam, ipsius quodammodo naturae ductu, homines universos convenire, diximus. Qua am & illud hoc loco addendum est; non pauca. quae diximus, ab ipso Generis Humani nsensu propria etiam, ac peculiari quadam ratione desinci . Nam qui statuunt, esse. Deum, ridem ultro fatentur, &Potentem esse, & Sapientem, & Iumim, & Sanctum, & omni
animi virtute praeditum. Neque est, cur Furias etiam, & Charontem, & Plutonem, & Mali Principium apud antiquos, neC non maleficas nescio quas naturas apud recentiores quos iam Americae populos eodem nomine, quo supremum illud Numen, vocatas fuisse, memineris . Nam & hominum istiusmodi non tam ipsas voces, quam opiniones, considero. Notio Divinitatis in eorumdem animis illa est, qua naturam excellenti virtute, sapientiaque maximam, & a nulla causa productam, & immortalem, & beatam, & rerum omnium longe optimam, ac prestantissimam esse putant. QuCd Naturam illam eodem nomine, quo res etiam alias, appellent, non efiicit, ad has easdem res illius naturae notionem .iranstitisse, sed nomen illud latius, quam par esset, ab iis usur-Pari. R quum enim foret, ut, quod longe caeteris rebus omnibus antecellit, ac praestat, nomine appellaretur, ut a Christianis, aliisque fit, ipsi tantum proprio, ac maxime suo. Caeterum Naturam ean dem proprietatibus iis excellere , de quibus diximus, nemo unquam negλvit, modo ut, quid sint aliae proprietates, aliqua ratione perceperit. Idem sere de Providentia dicas, quam ab Humano Genere vel universo agnosci, haud equidem negabo, quod aliqui leves e Graecia philoibisi ea lem de medio tollere voluerint. State enim in illa o is Iside, O Osi,de scripsit ill1
262쪽
IN AGNOR DIV. LIB. I. P. II. e. IV. 23sPlutarchus m Vetusis ma proinde a sacrarum p rofessoribus rerum, se legumlatoribus derivata es opimo, auctore ineognito, Me 'ma, ct indelebili, non in sermonibus ea tantum , ct rumoribus, sed se in m steriis, ac saeri iis ιam Barbaris, quam
Graecanicis exstans, neque casu ferri, se a foriuna pendere Gnivers- , menis, rasione. ac gubernarime desiit m cte. α a . Similia . vidimus ab AEliano doceri, similia uem ab aliis. Concedo equidem, non paucos homines etiam ingenio, doctrinaque claros perperam de Providentia Dei fuisse locutos. Concedo, nationes etiam vel fui e esse, quae n gent, supremi Numinis majestate, ac felicitate dignam videri de fluxis quibusdam, caducisque rebus providentiam.& curam. At primo quidem univerfi Providentiae hostes tuto contemni possunt. In eos enim optime quadrant, quae
de veris Atheis in prima hujus ejusdem libri parte diceba
mus. Deinde ad vertendum, ex illis plerosque censere, a supremo Numine Geniis quibusiam, aut Intelligentiis homine nobiluuibus rerum, quae sub Luna fiant, aut quae saltem in hac nostra tellure contingant, procurationem fuisse commissam. Omnia igitur aliqua tandem ratione divinae Providentiae, aut Voluntati su istant. Aliquam igitur de i d vinae Providentiae notionem relinquunt, ut Divinitaris n.: . G g a fi
με κατεσι ἐκ ra caeteras intulit Calmitates, quibus πιι---λta vis ἄλσπε- quotidie proni ur . Ea traditio μν--, - δε πἰσπ ἱσκυρ--λπιξα- pud Hebraeos , veteris Religionis meros usi L 3 υἱ- . ur is eultores , sanctissime eustodita fuit; Ιωνι τιλέτα. εἰ ἔντε Θυσι-s se sed apud alias gentes foede correpta .cψησι περ, ρηιπν, λ Nihil tamen hinc contra totius IIu-
ω-j. .a. α Subdit quidem Ethnici de prineipio malorum alii
eo loco Plutarchus, eamdem esse de alia senserunt. In eo autem, quoa principiis duobus altero bonorum, universi fere homines aliquando te- alacro malorum , opinionem Λα-- nuerunt , quamdam esse improbam . num, atque firmam . At diliginter malevolamque naturam, quae Plliri hic advertendum est, eam ex antu mas in homines, cum posset, ecη-quissima traditia se manasse, de Sa- mitates immitteret, nullo modo e
rana scilicet, cujus λοιdia mors ravisse dicendi sunt.
263쪽
tionem ab impiis fere omnibus hominibus aliquam aliquomodo relinqui dicebamus.
Impii confutantur, praeeipue Mirabolus , qui Consensum Generis Humani, de quo loquimur, ab inani quodam metu repeti iubem. Q Uod furore, nec illo quidem apollineo, percitus tot ante Saeculis Lucretius scripserat: is Primus in orbe mos fecit Timor, ardua Coelois Fulmina eum caderent: id & Spinosae maxime placuit a , & impiis hominibus haud sane paucis, quos IIIuminati, sic enim appellari volunt, hujusce nostri Saeculi Incommoda non injuria profecto num. cupaveris b) . Itaque mirum esset, s non idem Atheorum illi Principi placuisset, in cujus libro si, quidquid impietas unquam effutivit, reperiri dixero, sane non mentiar c). Verum id totum ita Mirabodius posuit, ut, more suo, non sibi convenire videatur. Etenim hoc eodem in libro timorem ultoris Dei potissimam esse causam statuit, quam hrem homines illius excutiant aliquando iugum, & liberi,S Athei fiant d). Qui tam contrarios effectus eidem causae tribuit, nonne parum considerate scribere dicendus est pSed & alia quamplurima sunt in hac eadam re Mirabodii
264쪽
peccata, quae cum a doctissimo Bergierio satis, superque notata fuerint a , non desiderant Orationem meam. Illud tamen silentio praeterire non debeo, quod vel ex iis omnibus, quae supra dixi, satis constat; non posse opini nem Divinitatis a gentibus universis tanta consensione receptam, tantaque constantia servatam in fatuum nescio quem, anilemque timorem refundi: perinde ac si nec insipientes, nec sapientes advertere potuerint, nimio se metu corripi, quem Athei nostri tam feliciter detegant, & excutiant. Quid enim p Num potuit ultoris Dei metus emcere, ut ne homines avitas de Religione sententias, & caeremonias, & sacra repudiarent, quae sanctissime omnia majores custodienda tradiderant p Num potuit idem metus emere, quominus commentitios Deos ex aris dejicerent, eosque pedibus con- Culcarent, ante quos finitimae gentes genua flectebant, aut quos etiam ipsi majores & victimis, & thure venerati fuerant ρ Quis ergo in eum furorem agere potuit homines un, Versos, ut, ne forte Deum aliquem experirentur magis iratum, vel ut haherent, ad cujus aras aerumnis, & calamitatibus pressi confugerent, semper Deum aliquem esse Putaverint, quem existere, si adversarios audimus, neque Probabilis auctoritas, neque perspecta ratio demonstrat p. Neque enim ego possum cogitatione Conlequi, quomodo Timor Divinitatem & fecerit, & servaverit, nisi a Timore universum Genus Humanum non modo semel dςceptum, sed & in amentiam non ita levem fuisse compulsum, adversarii & dicant, & sentiant. Quis enim, nisi demens, esse judicem in aliqua civitate putavit, quod judicum, ac judiciorum metu perterreretur Quis, nisi demens, hostes adesse credidit, quod ipsum hostium metus exanimaret ξ aut exilia, luctus, orbitates, & caetera, quae sunt hujusmodi, pati se arbitratus est, quod iis nominibus auditis pallescere consueverit 3 Iam vero, si quis haec, aut similia de toto Ge
265쪽
nere Humano & dicat, & sentiae, illius omnem munii vim. ae judicandi sollertiam illuc abiisse pronuncies, A OM res a De eo-t, usi vitrea quondam is Iuventa es li-di custos amputia cerebri Q. ,
mid -d Niniram divinam sapientissimi quique hin
mines, florentis reque nationes esse praedicarunt & henis gnam, & clementem, & humano generi amicam, cujus vel incolumitati, vel etiam commodis maxime praesenti providentia prospiceret p Hinc enim videmus, & festos dies in ejusdem honorem institutos magna hominum non quidam moerentium, sed & gaudio gestientium frequentia celabra ri,S carmina poetarum, & musicorum cantus, & nitorem templorum, & viarum ornatus, neque obscura, neque dum hia publicae laetitiae signa praeferre. An vero parum ista declarant, homines non sollicito timore perterritos, at suavi spe citius illectos optimae, ac praestantissimae Naturae cubium omni aetate exhibuisse p inare quod homines, Deum ab improbis timendum esse, cemeant, non turbatis, ac Pro ad insaniam actis animi motibus, sed aliis omnino causis tri endum est. Idid etiam diligentius advertere Mira dius debuisset, quod di omnis historia docet,& quotidiana exempla declarant, nillil minus fortibus, & sapientibus Viris esse commune , quam levissimum quemdam timorem: quo tamquam anicolis, aut pueris , dubia sub luce inter nemora forte ambulantibus, quae non sunt, nisi rerum umbrae, terribiles quaed3m res videantur esse, certissimum, nisi audaciam, &animum ponas, exitium allaturae. Quid Θ nonne tot hominum millia sortissimo animo ingentia quaeque pericula terra marique Rheum p nonne mortem ipsam, ut ita dicam, quotidie lacessunt, ac provocant 8 nonne ipsa vulnera in acie
266쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. II. g. U. a 39
non sentiunt, aut sentiunt quidem, sed tamen mori malunt, quam audaciam ponere, vel tantisper a dignitatis gradu dbmoveri Nonne multo plures eo progrediuntur, ut ipsius Numinis, quod colunt, aut colendum existimant, nullo sere timore, aut certe levissimo seie tangi patiantur 3 Hiae enim tam iacile perditi homines, & flagitiosi, .quoe maxima turbao, perturbatis animi motibus illuc sese abripi sinunt, quo
virtus, & ipsa lex naturae vetat. Eos tamen, ut sciant esse Numen sibi maxime iratum, nullae graves Curae, nullae a nimorum aegritudines exedunt, at quotidie magis novae libidines incitant, & sutiles laetitiae exultantes languidis lique- faciunt voluptatibus. Credo equidem, hos inanis quidam .iimor plerumque coerceret, ut non id contra commentitium Numen essicerent, quod Epicurus contra patriam Superstitionem, atque adeo contra Religionem omnem, incredibili
audacia praestitit. Etenim, ut de illo Lucretius, is Humana ante oculos foede eum Vita sereretis Iu terris oppressa graui sub stelligione,
is Primum Gallus homo mortales tollere et urrais υ oeusis ausus, primus ue obsistere contra. Neque vero est, cur Mirabodius repon t, sua quidem sententia illos homines fuisse immaniter i territos, qui primum Deos esse putaverunt: ab illis autem posterus, quamvis fortiores, in eumdem errorem, nec non timorem aliquem , facile perta hi potuisse. Equidem omittam hoc loco. quod tamen Mira dio sapienter Bergierius exprobrat, non recte dici, Deos citius, quam unum, verumque Deum, a primis illis hominibus suisse cultos, eum non a Superstitione ad Religionem, sed ab hac ad illam, antiquissimis temporibus, ipsa sibi gradum humana imbecillitas fecerit.: que madmodum & alios omittam Mirabodii errores, id potius totis voluminibus persequentis, quod esse utcumque Potuerit, quam quod fuisse credibile videatur. Fingamus ita rem 'sse, ut m a dius ponit. Antiquissimi homines, Cum um
267쪽
dique mala, undique calamitates ingruerent, ninito timore perterriti, atque turbati, nescio quam excogitaverint invinitatem , quam & poenas a sceleratis repetere, & precibus, votisque placatam piis hominibus praesto esse crediderint. Nondum id attigisti, Mira di, in quo totus est hujusce quaestionis cardo. Explicandum enim est, quomodo timor ille ad posteros
omnes, etsi non adeo vehemens, tam longe lateque manaverit, atque tam alte mortalium omnium animos occupaverit, ut nulla unquam vi, nulla ratione. ab eorum, qui
modo se homines esse meminissient, pectoribus , quamvis etiam plus aequo sortibus, & audacibus, exterminari potuerit. Etenim quam multa fuerunt, quae timidi maiores tradiderant, nec tamen posteri receperunti Nam & olim populos quosdam, politioribus nondum disciplinis excultos, terruisse videtur & ille triceps apud Inferos Cerberps, & Cocyti fremitus, & transvectio Acherontis, & faxtim sudans nitendo Sisyphus , dc mento summam aquam attingens siti enectus Tantalus. Quem tamen, ubi homines philosophiae praeceptis imbui coeperunt, adeo deliravita censes, ut ista crederet pNimirum verum silud, quod in re valde simili Cicero assensu omnium scripsit is opinionum commenta delet dies, na-ιurae judicia confirmat Quare, si omnes homines Divinitatem aliquo modo timent quod utinam ita verum esset, ut non potius de incredibili plurimorum hominum audacia conqueri deberemus non id efiicitur, quod vult cum suis' Mirabodius, omnes somines inani fuisse terrore deceptos, sed revera Divinitatem existere, quae nobis timenda st, nisi domitas didicerimus habere libidines, coercere omnes CuPiditates, nostris non intemperanter abuti, ab alienis mentes, oculos, manus abstinere . Non enim aliam timor ille Humano Generi communis poterit habere causam, nisi quae in ipsa hominum natura posita si a).CA
- - Videtur id ipse Mirabodius a- gietius Mam. mrέrial. T. II. liquando agnovisse, ut probat Ber- C. I. p. 7. die.
268쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. II. c. VL 14t
Aliud refutatur Mirabodii mendacium, quod rerum naturalium, vique causarum inscitia suspicionem Divinitatis indideris. OUid jam contra Mira dium, ac reliquos impios dicemus , qui fontem alium communis erroris, de rerum domina Divinitate, Communem fuisse naturae virium, ac legum ignorationem diserte scribunt ρ quod quidem petulantio simum commenti genus a Lucretio didicerunt, illa scribente:
Praeterea Coeli rationes ordine certo, o Et varia annorum cernebant ιempora verti,
is Nee poterant, quibus id fleret cognoscere ea st, , Ergo pejugium sibi habebant, omnia Diuisis Tradere, O illarum nutu facere Omnia flecti. Ista qui scribant, ecquis non reprehensione solum, sed& convicio, & poena quavis dignos esse non putet 3 Illud tamquam in hac tota re levius quiddam Omittimus: ea ne leviter quidem adversarios attingere, quae sunt in hac nostra controversia ipsis explicanda vel maxime. Cur enim, quando C perunt Athei non modo Leere in corde suo, Non est Deus, ted & impios animi sensus qua scriptis qua voce pandere, cur universum Genus Humanum, praeclaris scilicet argumentis de tanto errore admonitum, in sententias illorum non modo non ivit, sed eas potius vel indignatione vel risu excepit, ut ne oppidum quidem unum, aut pagus quamvis exiguus, ad abnegandam Divinitatem inde permoveretur id noluerunt homines saltem alicujus Provinciae, Vel Urbis, ea, quae tanto suo malon Imberbes didicere, senes perdenda fateri 'Nimirum ea lex Divinitatem agnoscendi est, ad quam non tam docti, quam lacti, non tam instituti, quam imbuti su-H h mus;
269쪽
mus; & quam rudes etiam homines a natura potius haurire , atque exprimere, quam ab hominibus aliis accipere, aut
discere videantur. Haec, inquam, si omittamus, numne qui homines universos ex omni memoria aetatum, temporum, civitatum
inscitiae arguit, ingenti quadam inscitia sese laborare declarat, intolerabili superbia, atque arr antia conjuncta pM ne verbis Quam attingamus ea, quae Probare cupimus, Proponenda quaedam quali moventia sunt, quae rudes etiam Atheos ad cognitionem, ii fieri potest, intelligentiamque eo
Animo enim parumper, & cogitatione fingatur ingens plurimorum Virorum Conventus, optimis artibus, ac scientiae costa praestantium. Disputent illi multiplici ratione inter se de maximis rebus, at in una quapiam, aut altera sententia statuenda non ulitata quadam consensione conspirent. Qui contradicat & malum hominem esse gravissimis verbis pronuncient, ct reipub icae, noxium, & vero etiam 'hebete ingenio, aut potius nullo. Tum adole1centulus quidam in eum conventum obrepat, qui vix Grammaticae rudimenta primoribus, quod a junt, labris attigerit. Is magna voce clamet: universos illius conventus homines propter maximarum rerum ignoratonem in ea sententia statuenda turpiter decipit se unum audiendum esse, qui nolit eam--riem recipi: suas enimvero voces qui audire velint, verietatem assecuturos; qui secus, tamquam fatuos homines, id
affirmames, quod ne ipsi quidem percipiant, esse contemnendos. id si contingeret, quid, candide lector, ad illius adolescentis, si quidem sui compotem esse constaret, tenteritatem, atque superbiam, addi posse Censeres e , t . Neque enim arbitror te, quamv s in legendis Baulii libris exercitatus fueris, velle nescio quid hoc loco de primis illis Christianis & pueris, & mulieribus Ethnicorum sa- i. Pientiam contemnentibus insusurrare. Etenim, ut reliqua
iideam, cum insanientes illos Philosophos Christianae virgines a Didi i by Corale
270쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. II. C. VI.
nes, ac pueri reprehendebant, non id agebant, ut sua propria ratio sibi relicta cum illorum ratione pugnaret, sed ejus aestiaritatem sequebantur, & humanae cuilibet anteponebant, quem sapientissimum esse Deum, nemo fere negare Poterat i quia prudens ac sciens in crassissimis haerere vellet erroribus. Ipsus etiam Dei virgines illae, puerique voces tam perspicuas audiebant, ut, quin ipse loqueretur, nulla ratione dubitari ,& veritas, & pietas, & religio sineret. Sed
Puerum, aut adolescentulum, neque a natura, neque ab
arte fatis ad disputandum instructum rationem suam, S ingenium, atque sollertiam cum centum, aut mille sapientum doctrina committere, id enimvero nullo modo ferendum
Facile vides, opinor, acute lector, quorsum haec totae spectet oratio. Nemo enim sanus dubitare potest, quin &MIra dius. Sc universa Atheorum cohors, si cum Humani totius Generis doctrina, sapientiaque conferatur, multo minoris auctoritatis haberi debeat, quam illius adolescentis loquacitas cum centum, 'aut mille sapientum gravitate comparata .
. Quid enim tantulum illud Spinosae acumen, quid puerilis illa Mirahodii eruditio, & quaedam copia verborum.
quid similium Scriptorum non aliis fere nervis, quam robustae impietatis, vigens oratio, ad totam. Hebraeorum Chaldaeorum, Persarum, .mptiorum, Phoenicum, Grae
corum, Romanorum, Sinarum prudentiam p quid ad Christianarum Gentium tot . atque tantarum, sapientiam quid ad reliquarum omnium Nationum qualemcumque solle tiam, atque doctrinam pHaeccine igitur paucorum hominum vilis, & abiecta manus supremi Numinis cultores vexet omnibus contumeliis phaeccine pudendi cujusdam timoris, aut simulatae pietatis gravissimos quosque viros arguat p haeccine sapientissimos philosophos, haeccine divina quaelibet ingenia, haeccine tintum semper Humanum Genus in turpissimo assirmet erro-