De generis humani consensu in agnoscenda divinitate opus metaphysicum, criticum, et historicum, in quo plures recentiorum incredulorum, praesertim Petri Baylii, confutantur errores ... Conscriptum ab Aloysio Brenna S. J. ... Volumen primum secundum

발행: 1773년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

natura, quasi sponte, manantia: Quin, inquam, dicemis, 'etiam hominis esse naturae vel maxime proprium, ut summa quaeque Deo optimo Maximo tribuat, atque hinc, dum,

infinita perfectio quid sit, aliquo modo percipiat, infinita

persectione pollere Deum arbitretur ρ Neque enim alia vel esse vel intelligi perseditio vere summa , vere omnium, quae' post in t esse in quovis genere, maxima potest, nisi eadem in unita statuatur. tNOn eam Certe cognitionem ipsa Hominis essentia ita flagitat, ut, si Cognitio eadem auferatur, illa continuo Perire dicenda sit. At ea Ratio, sine qua Hominis essentia styre non potest, id facile demonstrat, id suadet, id praecipit. Itaque vere diximus, naturam ipsim, non modo quod

sit Deus, sed quod i finitus idem sit, ac summe perfectus,

aperte docere.

Quo potissinnim modo id ipsa natura doceat, nihil hie

definire necesse est. Quamquam equidem puto, ex ipsis CG-gnitionum nostra rum principiis facile homines, qui recta ratione utantur, aliquia posse colligere, unde veritas, de quae' loquimur, satis apte declaretur. Quis, nisi sorte contradicendi magis ille sit, quam veri inveniendi cupidus, non ibbenter concedat; nihil ejus aut sapientiae, aut potentiae, aut bonitati addi posse, qui totam hanc Universitatem tot

rerum, atque tantarum, molitus aliquando fuerit, atque

perfecerit 3 Possiint quidem ab acutis hominibus plura st- phismata excogitari, quibus haec tam clara veritas tenebris offundi videatur. At, qui valem ingenio, atque sollertia. iidem sacile vident, ea sophismata, si non ab omnibus solvi possint, ab omnibus certe rejici, contemni debere. Statim enim ipse Ratio monet, nihil poste boni, quamvis e λssent argumenta, praestantissimae deesse Naturae, quae, cum nullum auctorem, aut parentem agnoscat, cum a nullius VCluntate, vel nutu pendeat, omnium bonorum, quae sint. aut fuerint unquam, uberrimus fons extiterit. CA- Diqitigod by Corale

252쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. II. c. IV. 22s

De nobili simis quibusdam Naturae Divinae Auributis agitur, quae summa Dei Perfectione agnita facile demonstrantur.

QUam late pateat ea ratio, quam sequimur, diligens,& aeutus lector facile percipit. Non enim , si ea stat. de uno, vel altero Dei Attributo statuendo, at de universis agitur. Quid enim potest afferri magis apertum, atque perspicuum, quam nullam attributionem nobilem , atque splendidam non illi convenire nature, cujus & summam & infinitam perfectionem esse fateamur pPrimum Natura summe perfecta non potest, nisi una sola dici. Finge animo, duos esse Deos. Quidquid uni concedes , alteri detrahes . Si enim unus non pendet ab altero, jam alterius incommodum non leve est, in imperio parem habere, quem superare nequeat, aut frangere. Id etiam necessario fert, non omnia suae voluntati subjici. Num vero debet alter necessiario ratum habere, quidquid alter jusserit 3 Parere igitur, ac servire Cogitur. An repugnare potest 3 Primum ei repugnare, quod summa Perfectio postulat, ut sit, indecorum videtur, ac malum. Deinde summe perfectus ille non erit, cujus decretis alter Deus aeque perfectus intercedere possit, ac palam possit obsistere. Praeterea neuter Deus necessarius erit in ipsa natura rerum. Nam si Deum hunc necessarium esse dicas, ego negabo. Ille enim, siquidem summe perfectus est, plene, ac perfecte necessitati satisfacit, quae nempe flagitat, ut si infinitum, summumque Bonum. Itaque si Deus est summe persectus, Unitas Dei facile demonstratur. Eadem ratione conficitur, ut nihil eum lateat, cujus infinita sapientia esse propter summam naturae perfectionem

secessario debeat: eadem, ut nihil ipse non possit, cui si

253쪽

2 26 . DE GENERIS HUMANI CONSENsu

quidquam ita obsisteret, ut ejus impetum aut debilitaret.

aut frangeret, in ea saltem re melius, atque praestantius habendum esset: eadem, ut humanae mentis captum Omnino superet, qui res Omnes, ex quibus mens humana suas

notiones aut haurit, aut perficit, ita su perat, ut nulla jam satis apta comparatio possit habere locum. in & Immensus ille sit, oportet, cujus infinita Pe sectio est. Bonum enim videtur, & expetendum in iis quemquam elle locis, in quibus videlicet sine dedecore, sine imcommodo pollit, ac sine ullo detrimento consistere. Nam quod in loco quisquam sit, illa eadem ratio flagitat, quae fecit, ut sit. Illa autem ratio, cum bona sit, nihil, quod non sit aliquo modo bonum, flagitet, necesse est. Quod si esse in uno quopi m loco bonum est, multo majus bonum est in omnibus locis esse. Etenim ubi es, operari per te ipse

Potes, ubi autem non es, per aliud tantummodo potes, si tamen potes. Quod autem homines plurimis e locis melius absint, quam in iisdem morentur, ipsorum naturae fert i Commodis, atque pcriculis obnoxia, quae supremi Numinis Perfestissima Natura non metuit. Omnibus igitur locis adest Deus, qui nullo potest in loco damnis, aut molestiis assici. Caeterum, quod ita Deus ubivis esset, ut in Spatio ejus natura, corporum instar, quodammodo jaceret, inde-COrum esset, ac turpe. Non igitur ea ratione Deus in is

tio est. Spatium potius in Immensitate Dei est, si modo a I, quid est, seu verius ipsa divini Numinis Immensitas, quissiquid in Spatio est, in se quodammodo complexa continet, cumque ipsa si infinita definit.

Iam vero & materiae cujusvis expers ea natura putanda est, quae summe perfecta est. Materia enim quae-Vis, ut nobilis, ut subtilis, ut lucida, non impersecta esse non potest. Omitto, materiam cogitare non posse, quod non acutius prosecto, quam verius Contra Spirisus forara optimi quique philosophi docere solent. Materia certe comcuti potest, comprimi, distrahi, vel secari, vel frangi. Haec

Omnia Diuitigod by Corale

254쪽

IN AGNOS. DIU. LIB. I. F. II. c. IV. 227

omnia pati qui potest, etsi non patitur, non est natura suae quavis ex parte persectus. Materia , inquis, illa, quam Naturae divinae Philos phi plures admixtam esse putabant, non iis obnoxia periculis visa fuit. Credo equidem. Sed iam hoc loco, non quid quisque dicat, sed quam sibi constanter, Convenienterque dicat, advertere debemus. Nam, si materia illa est, partes extra partes utique habere aut debet, aut potest. Si hoc non relinquis, quid iam de materiae notione relinquis p Rogo nunc, an partes istae possint in illas natura sua quidquam agere 3 Si neges; non infinito igitur isti e robore pollent. Si assirmes; pati vim igitur illae Possunt; ex quo consequitur, ut iis, quae diximus, incommodis obnoxiae sint. Deinde, materia illa divina finita ne, an infinita tibi videtur 3 Si finita est, ubi est Dei summa perfectio, cujus natura certis quibusdam limitibus necessario coerceatur pNam si natura coercetur, etiam virtus coercetur, quae in

ipsa natura existit. At si materia illa infinita est, omnem igitur occupat locum. Itaque, cum in eadem spatii pari,cula materia duplex esse non possit, quidquid materiae est, ad ipsius Dei naturam pertinet. Ergo Mundus ipse Deus est, ut quidam non disserentes philosophi, sed somniantes docuerunt. At, si Mundus Deus est, non est ipse Deus infinutus, ac summe persectus. Plurima enim in Mundo mala sunt. quae non miao a summa, verum etiam a quavis perfectione absunt. Aliae rationes asserri possent, cur Dei natura videri corporea non debeat. At quae diximus, plus etiam satis. Num vero possit ei summa inesse Perfectiis, qui Lib ra Voluntate non fruitur, qui non est suorum, ut ita discam, dominus amaum, qui, si Fatum nescio quod aliquid iubeat, a tum parere Compellatur ξ Homines ipsi Libe eate nihil habent antiquius, quae non bene, ut illud fert vidit tritum, atque vulgatum, pro toto venditur auro, quae vel ut discrimini exposita defendatur, vel ut amissa recu-F s x ' Pere

255쪽

Peretur, neque sumptibus, neque periculis, neque laboribus parcendum existimamus. Quis ergo possit Cogitatione complecti, Deum & beatum esse, & omni ex parte perfe-dium, nisi Liber idem intelligatur, nisi nulla ipse ratione queat Necessitatem pati, quam rebus a se conditis, quibus

velit, pro suo jure possit imponere pSanctitas quidem illi summa esse debet, quo nihil melius, . nihil possimus excogitare praestantius. Clarius id est, quam ut ratione ulla clarius effici aut debeat. aut possit. Ut autem Sanctus idem & Misericors. & Liberalis, & Clemens, & Benignus, & Patiens, idem S Iustus, & scelerum Vindex, & scelestorum Inimicus dicendus est.

Levis autem ille, cujus omnino persecta sapientia sit, aut Inconstans, qui nullis animi perturbationibus agitetur, este certe nullo modo potest. Hinc neque ille mutari potest, neque verendum unquam est, ne suis ipse stare decretis aliquando recuset. Idem vero, qui perfectus, atque optimus natura est, neque sallere, aut mentiri vult; omnis enim. quicumque mentitur, aut fallit, improbus, ac malus est; neque fallere, aut mentiri potest; causa enim, cur mentiatur, aut fallat, illi, qui omnia scit, omnia tenet, omnia complectitur., omnia potest, esse non potest.. Similes rationes efficiunt, esse Deo Mundi totius, ac Terum prorsus Omnium providentiam, Curamque vel maximam. Praeclare enim illa Socrates, ut alia multa a Animaduerat mentem tuam, etiam dum inest in corpore, ex arbitrata suo corpus gubernare. Quamobrem existimandum est, Sapientiam illam, quae es in hoc universo, sis omnia regere, quemadmodum ipsi gratum es. Num tuus oculus ad multa usque

sudia pertingere potuit, O non potest Dei oeulus simul omnia

intueri ρ Numque tuus animus tum de rebus, quae hic accidunt,

tum de HIis, quae in AEgypto sunt, O Sicilia cogitare potest, O non potest Dei sapientia simia omnium habere curam ρ α

256쪽

IN AGNOS. DIP. LIB. I. P. II. C. IV. 2 29

Si sorte dissentis, finge animo Deum curis omnibns, ut Epicurus a jebat, vacuum, atque solutum; qui neque de mundi fabrica sollicitus olim Lerit, neque modo de tot rerum eventibus quidquam cogitet, Cum non aliud fere, nisi, mihi bene, mihi pulchre est, animo versare videatur. An poterit Deus iste sapientissimus vel haberi, vel dici, qui tam multa nesciat p an prudentissimus, qui omnia negligat pan optimus, qui nemini bene facere velit, qui neque hen volentiae faciat apud se, neque gratiae locum, qui scelestum, ac pium aeque Contemnat, qui nullum virtuti servare praemium, nullam crimini poenam velit infligere p An Mundi totius Rex, atque Dominus iste Deus haberi poterit, cui nulla sit de Regno suo, nulla de hominibus, qui dominum eumdem agnoscant, & colant, & diligant, vel minima cingitatio p Sardanapali cujusdam id esse videretur, aut Niniae, vel Gallieni alicujus, aut Elagabali, aut Claudii. An vero Mundi Rex, atque hominum universorum Dominus ille non est habendus, cui nihil boni desit, nihil deesse possit pPraeterea, Deum esse, ut posuimus, summe persectum, homines collegisse videntur, quod bona omnia, quae novimus, originem a Deo sumpsisse, perspicua ratio suadeat. Jam si a Deo bona sunt, profecto a Dei voluntate sunt. Etenim doctrina Θstematis, ut vocant, Emanativi quid magis ridiculum, aut indignum Deo complecti animo possumus p An cum Dei Natura persectissima sit, ab illa tot im- Perfectae res, atque tam viles nescio qua necessitatis, aut fati lege dimanantp Quid p Si ab homine quidquam, nisi homo, na iceretur, nihil magis pudendum esset, a Deo autem & monstra, & serpentes, & ferae, & quae vel ipsa humanae mentis cogitatio refugit, oriri & possunt, & debent pQuomodo rei cujusquam natura potest in deteriora conve ti, nisi & fatiscere queat, & labefactari, & ipsa temporis diuturnitate corrumpi p Si haec in Deo locum habent, vitia profecto plurima locum habent, atque hinc summe perfectus, atque hinc vere optimus, vere maximus nullo modo

dieendus est. Iam

257쪽

Iam si res universae non a Dei Natura, ut e bruta ipsὶ tellure fruges, atque arbores extant, sed a Dei Liberalitate,

ut ab optimo quoque Rege innumeri pauperes, quidquid habent, accipiunt, Dei sine dubio Providentia est. Nam pr,mo quidem & quod res in suo quasque genere persebas

esse voluit. atque omnibus numeris absolutas, providentiae vel maximae fuit: deinde nemo potest, nisi vecors, animo reputare, conditarum fuisse rerum a Deo curam abj-m, vel, tamquam ab inerti. poeta, cum initio praeclare omnia descripserit, extremos, ut ita dicam, actus fuisse neglectos. Non potest ille, mihi crede, aut labore frangi, aut cO ripi taedio, aut molestia vinci, qui semel res tantas, atque tam varias incredibili sapientia machinatus est, ac praepotenti voluntate composuit. Nam & labor eos tantummodo

labefactat, qui debilibus, infirmisque membris utuntur, quihrachia, qui crura, qui latera exercent, qui numquam in alia corpora quidquam agunt, ut non virium aliquid ipsorum corpora amittant. Molema vero, vel taedium illos non raro vincit, qui nihil animo versare queunt, ut non a multis, quae pertinent in suam felicitatem, eodem animo revolvendis , aliquandiu distrahantur; cum tamen ea, quae cingitant cidem de iis, quae volunt, aut agunt non possit plenam iisdem, atque perfectam felicitatem afferre. Hinc novae res eaedem gratae nobis plerumque sunt, quasi non leve forsitan oblectamentum allaturae, quod suppeditari ab aliis non posse, ipsa tandem experientia didicimus; hinc &ipsa copia honorum, hinc varietas placet, hinc &loca,&amones vitae, hinc ipsa solatia commutare, voluptatesque contendimus. Haec autem, si possent in Deo Iocum habere. summe persecta illius natura non esset. Ejus enim beatitudo tam lavis esset, ut ipsam posset de minimis hisce rebus longiuszula cogitatio turbare, vel etiam perdere. At enim summe persecta Dei Natura est. Non est igitur iis, quae diximus, in divina Natura locus. Jam, si non assert Providentia Deo neque laborem, neque

258쪽

IN AGNOS. DIU. LI3. I. P. II. C. IV. 23

que molestiam haec enim Epicurus cum suis timere videbatur a Deo utique habenda est. Sapientis enim est, atque

constantis numquam opus illud relinquere, quod, cum ultro susceptum est, tum neque laborem, neque periculum Creat, neque taedium, neque ratio, quamobrem prorsus a,

jiciatur, satis idonea unquam existit. Ambrosius quidem illa sapienter a) m Quis operator negligvi operis sui curami stuis deserar, aut destis ι, quod ipse condendum patavit ρ Si injuria es regere; nonne major injuria es fecisse, eum aliquid non se cisse nulla injustitia sit, nou curare, quod feceris, summa imclementia ' mRecte etiam illa Simplicius b is Cum tale sit Numen, quale descriptum est , cognitione praeditum exquisitissima, ct poteniis 'misma, O voluntate optima, ct omnes res a se producat, nec ignores res a se conditas esse curandas qui stupor ne in sinpidissimas quidem peduces radii ; nam iliae quoque suos curant fetus 3 neque ob magnitudinem relinquet; quae enim res erit major conditore suo ρ neque ut vitiores, quam quae curentur, aspernabitur ; nam si tales erans, eum omnino eondebantur' At

nec voluntas ejus est accusanda, quasi ob delirias, in socordiam eas negligat: hominum enim isti Uectus sum, nee omnium, mnon proborum; eum ne pecud, quidem ita delicarae μι, se ignavae, ut foetas suos negligant. Neque vero ramquam viles eas contemnit, quas condere non est dedignatus . Me nullo modo fleri potest, quin Deus consulat rebus a se conitis m. Hominibus quidem saepe contingit, ut aliqua de Causa, quae diligentiam ipsorum fugerit, aut superaverit, non tale opus, in quo elaborabant, existat, quale ipsi fore sperabant. Hinc & curam operis, & opus ipsum abjiciunt. At

Dei sapientiam latere nihil unquam potuit, siquidem summa, siquidem infinita putanda est. Ea sunt igitur ipsius op ra , quae fore ipse praevidit. Si voluit ergo semel illa producere, quid jam de illis aut nihil cogitare statuit, aut ni- nil

259쪽

hil saltem sua voluntate decernere Θ Alterutrum enim eriris nulla Dei Providentia erit. Alterutrum vero pueri esse pos set, qui saepe multa velit, quorum ipse rationes ignoret, non gravis hominis, aut prudentis, aut docti, cui vivere cogitare sit. Quanto minus id ergo dicemus illius esse, cujus infinita persevio est, atque sapientiat Saepe etiam contingit, ut homines alicujus operis curam abjiciant, propterea quod idem opus necessitatis, aut utilitatis gratia, quae jam nulla speretur, aggressi aliquan do fuerint. Deus autem, quae fecit, cum nulla re prorsus indigeat, ideo secit, ut iis bene esset, quos ipse jussit existere, & divitiarum suarum participes illi fierent, quos divinae ipsius Naturae similitudinem habere voluit. Haec autem ratio sine dubio flagitat, ut Deus iisdem perpetuo coin

sulat. Etenim quid boni jam illi sperare possint, qui negli

gantur omnino, qui deserantur a Deo pHaec ratio maxime locum habet, quod in ipso Deo se-lieitas hominis constituenda st a . Equidem citius non esse velim, quam ipso Deo, quem unice diligere debeo, numquam frui mihi contingat. In illo enim est Omne Bonum, quod inte Concupivi, quam, quid esset, verbis explicare possem, aut etiam satis clara cogitatione complecti; cujus quidem Boni ut particulam adipiscar, voluntate, aut na tura feror, quocumque feror. Ergo nisi tandem ipso Deo fruar, etsi tempus, & horas aliquo modo fallam, vere felix ν

οὶ Nihil neeesse est de Felieitate, sive Beatitudine hie loqui, quam supernaturalem Theologi pro

suo jure voeant. Eam quidem arde ter plurimi cupiunt. At quod ita cupiant , non ab ipsa tantum natu xa est . Itaque omnia , quae hic diei- mus , de Felieitate, aut Beatitudiis no dicta saltem intelligas , quam idem naturaIem appellant. Eam non posse, maxima saltem ex parte , constitui, nisi vel in quadam multo clariore , quam nunc habeamus, Primae Chusae cognitione, vel in eo, suod ab exdem cognitione consequItur, naturalis etiam ratio probat . Videtur id ipse Plato eum aliis quibusdam Ethnicis agnovisse. Ex his autem nemo non inferet, auxilium Dei multo magis necessarium nobis esse , ut supernaturatim illam Beatitudinem assequamur.

260쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I.PP. II. c. IV.

lix, vere beatusi esse non potero. Quod, si numquam vere beatus, ero semper miser. Etenim semper id ardenter optabo, quod me consecuturum numquam esse, Certo sciam. Praestat autem non esse, quam miserum semper esse. Iam

Deo potiri quis postat, nisi Deus ipse velit, ut quispiam' ipso potiatur, nisi adjuvet, ut humo idem sese tollat, a que altius assurgat, nisi quodammodo manu trahat ρ Mult imenim ejus infinitae Majestati, ac Dignitati deesset, si possent humunciones ita ipso frui, ut non ipse tantum beneficium, ac donum iisdem impertiretur. Atqui, si,totum id verum est, Dei, ut statim vides, Providentia est. Caeterum, quod & homines,& aliae quaecumque ros divina Providentia prorsus indigeant, rationibus haud sane paucis confirmari potest. Neque enim, cur hoc nio mento quisquam existat, ratio ulla lassiciens esse potest, nisi divina voluntas, qua i fiat, ut nunc existat. Quod enim antea quisquam extiterit, cum necessario non extiterit, non id efficeret, ut in posterum quoque tempus idem esset. Si enim ejus natura tum quoque, cum erat, non ipsa ferebat, ut esset, sed ab alio, ut esset,iacceperat, quomodo seret, ut eadem illo momento st, quo nondum eam esse percipimus pAt, si vult Deus, ut ego nunc existam, prosecto mihi pro tempore hoc eodem vel maxime consulit. Eadem enim ratio probat, velle Deum, omnia me nunc habere, quae divino ejus munere olim accepi. Neque vero, si olim, quae cumque habui, a Deo habui, ratio ulla lassiciens unquam erit, ut, si qua post acquiram, non ejusdem beneficio acquiram .

At, his omissis, illud sussciat advertere, quod hujus loci magis proprium esse videatur: videlicet Deum, siquidem summe persectus est, id habere, ut sine illius aut imperio, aut voluntate neque res existere queant, neque vero

quidquam operari, vel agere. Ecquis enim, id totum sinpremo Numini melius esse, quam Contrarium, non arbitre- ,rur Z Iam si res, tum ut exiuant, tum ut agant, Dei vO

SEARCH

MENU NAVIGATION