De generis humani consensu in agnoscenda divinitate opus metaphysicum, criticum, et historicum, in quo plures recentiorum incredulorum, praesertim Petri Baylii, confutantur errores ... Conscriptum ab Aloysio Brenna S. J. ... Volumen primum secundum

발행: 1773년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

as 4 SENERIs HUΜANI COMENfuiam orationis nitore, ac dignitate quadam emendari, ac temperari oporteret.

Sed ex eodem Petavio discimus, non aliam fere, praeter hanc rationem, de qua loquimur, & quaerimus, vulgi, ut ipse ait, viam judiciis, a Christianis Patribus, ac Philosophis Saeculo in II. antiquioribus usurpatam fuisse. Rationes enim e subtiIioribus, ut idem loquitur, argumentis p

ritas primus eo saeculo Joannes Damascenus induxit. Jam vero & Auctores a Petavio relati, dc Petavius ipse, ut innumeros alios, optimos caeteroqui, Scriptores tacitus praetermittam, nostrum hoc argumentum, a mundi pulchritudine, atque ordine ductum, ita versant, atque pertractant, ut ingenio cuilibet non prorsus hebeti satisfacere posse videantur. Ex his autem illud etiam satis, opinor, vides, cam

dide lector; non levem impudentiam Diderotii fuisse, qui, non modo Epicureorum stultitiae quibusdam in locis favisse visus est destis hominibus, quibus liceat de his rebus judb

care, sed ea etiam aperte scripsit a , quae non mediocriter omnia, a nobis hactenus disputata, labefactare possent. Narrat enim Newtonum, Niewentitium, Muschenbroekium, suisse primos, qui 'Λθεότητα contra veterum, si superis plucet , philosophorum ictus immobilem everterent: Argumenta porro, quae rem hanc conficiant, non ex metaphysica ratione, sed ex Phusica, ut vocant, experimentali, quae tam

tum a) Is est infamis operis auctor. quod inscribitur Pensos PhiD phi. ques . 17. 38. Ce n' . II p,is de D main du Metapbaselen , que font

mum , Basilium, caeteros ue , cum Mundi machinam non cognoverint,

ne Divinitatem quidem cognovisse . Vide de hoc libro, ejusque Auctore Diction. Antiphit Art. Diae Ea.dem habet etiam Didemtius in aliis libris contra Religionem eonscriptis ;in eo praesertim , cui titulum feeit Leitres fur Da aveugIes, O fur ses

282쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. II. C. VII. ass

ium illis Viris debeat, esse petenda, α alia in hanc rem sine auctoritate, sine doctrina, sine lepore. Qui ita scribit,

argumentum ex praeciaris naturae operibus, quae omnium ante oculos versantur, a philoso is omnibus non ita recentibus ductum nihili facit, & sapientes illos, & totum Genus Humanum per tot saeculorum cursum, casu potius, ut ita dicam, quam probe perspecta ratione, nobilissimam veritatem assecutum fuisse putat. Sed illud commode accidit, quod hujusmodi scriptor temeritatem suam ita prodit, ut nihil in ejus auctoritate ele .anda desudandum sit. Quis enim, nili vocibus, quae facilius quidem certe, quam atomi Epicureae convenire poterant, ut ex calamo tam inepte scribentis exciderent; nulla

enim ingenii vi, nullo sapienti consilio collectae videntur; quis, inquam, nisi hujusmodi vocibus decipi sese patiatur, hominem in historia philosophiae prorsus hospitem, in ipsi vero philosophiae scientia adeo rudem, ut, quid Metaphysica sit, prorsus ign3ret id enim ex iis, quae retulimus,

aperte concluditur vel unius teruntii faciendum esse arbitretur pQuid autem tribus illis, quos diximus, praestantissimis hominibus ingratius potuisset accidere, quam per hujus m di nebulones tam injustis laudibus sua nomina celebrari pAlexandrum quidem Magnum, veteres tradiderunt, nihil indignius, quam ejus generis laudes, ferre consuevisse . Ια-que cum ei Graeculus nescio quis libellum obtulisset, in quo laus aequo res ejus quaedam gestae amplincabantur, quibusdam quoque mendaciis admixtae, & Scriptoris temeritatem castigavit, & libellum in praeterfluentem aquam erat enim in cymba projecit, gravissime pronuncians: tot severas meruissis laudes, tamque praeclaras, ut commentitiis non indigeret. Nemo quidem, nisi sorte, in aliqua potius Arabum . quam Peripateticorum schola, nihil omnino dicere, quo tempore multa proserat verba, didicerit, nemo, inquam, ne-

283쪽

2s6 DE GENERI4 HUMANI CONSENSU

gat, novam huic nostro argumento lucem & a Triumviris illis, & a recentioribus aliis Scriptoribus allatam vel nostra , vel patrum memoria fuisse sa). At nemo item cordatus homo negat, suam argumento stare vim, etiamsi ea tantum considerentur, quae videlicet, quemcumque patremfamilias ex aliquo circulo arripiamus, facile nobis percontantibus narrare posset. Quis enim hunc hominem dixerit, qui, remota etiam subtilitate disputandi, non possit distinctius mundi totius motus , conversionesque contemplari, & astra illa, quae recte naturae totius totidem miracula dixeris, multum inter se altitudine, aut humilitate distantia, quorum tamen vagi mo

tus rata semper, & certa sui .cursus spatia definiunt p Quis

adeo sit expers ingenii, ut non vehementi percellatur admiratione , cum Solem hunc tanta Celeritate moveri, veri, que videat, constantissime conficientem vicissitudines anniversarias, cum summa salute, & conservatione rerum omnium p

id p aer hic, qui vitalem, ac salutarem spiritum

praebet animantibus, ac modo huc, & illuc effluens ventosessicit, modo nubes, humoremque colligit augendis agris

ta Huc exemp. gr. ea optime siciunt, quae magnus ille phisos hus , aut potius recentiorum philosophorum princeps Ne tonus advertit in Ostiea ad quaeston. II. p. m. 3 s. α Dum Cometae moventur in orbi bus valde excentricis, uncique, requoquo modo versum in omnes par res coeti, utique nullo modo seri potuir, ut caeco fato tribuendum μ. suod PDuetae in orbibus conis centricis motu consimiti ferantur

Omues, tam miram universitatem in

PIanetarum distemate , necessario fatendum s. intemgeutis, er eon Iio fuisse es m α At rationes e Newtoniana docti Ilia ductas ad argumentum hoc nostrum confirmandum nemo magis illustrat, quam Pra

stantissimus Newtoni discipulus Samuel Clathius , ubi Ens necessarium infinita sapientia instrumim esse dein

Centior a non levia nobis ad sapie tiam divinam cognoscelidam praesi dia suppeditent. Neque vero nimis ratione exaggeratum illud videri debet, quod de praestantissimo Astr nomo Cassinio scripsit Fontanelliusi M. de Fontaneue EIU/ de Cassini p. de P Aeassi des Seleuees T. IX.

284쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. II. c. VII. as 7

necessirium, modo frigoris, modo caloris facit varietates, tribuens aliud serendi tempus, aliud metendi, num parum admirationis habere solet pQuid jam de Mari dicam, cujus ea est aequoris immensitas, tanta gemmarum, atque unionum Copia, tanta insularum varietas, ac multitudo, tanta orarum amoenitas.

tanta, atque tam pulchra partim submersarum, partim innantium , partim ad saxa inhaerentium genera belluarumlJam si, ut animis, ita oculis, totam simul intueri terram possiemus, nulla esset insatiabilior species, nulla pulchrior aspectu, ut nulla est ad rationem, sollertiamque

Praestantior. Neminem tamen ellam modo non cum admiratione delectant & herbae, quibus vestiuntur, & fruges. quibus ditescunt agri, tot alendis animantibus Opportunae.& vites , quae novis pubescere incipiunt, ac luxuriari

pampinis, pauloque post uvas fundunt talutari humore turgidulas, & poma, queis nihil tum usu laetius, tum visu pulchrius terra producit, & flores, quorum incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur. Quid de arboribus dicam, quarum aliae semper virent, aliae hyeme nudatae , verno tempore tepefactae frondescunt Quid montes vestitos, atque silvestres, quid fluminum opportunitates enumerem p quid medicamentorum salutarium plenissimas terras 3 quid reconditas auri, argentique venas p quid cae terorum metallorum fodinas, infinitamque vim marmoris Iam vero nulla cst dicendi tanta vis, tantaque copia, ut fatis animantium varietatem, ac pulchritudinem exprimat, quorum incolumitati servit, & commodis ipsa telIus. dum vicissim tellurem ipsa non sinunt aut situ sterilem ubique squallescere, aut stirpium asperitate vastari. In ipsis enim animantibus, quae magis despiciuntur, quam sollers est, subtilisque tum ad usum, tum ad venustatem descriptio partium , quam admirabilis omnium fabrica membrorum i Omnia enim, quae aut intus inclusa sunt, aut exterius a

285쪽

as 3 DE GENERIs HUMANI CONSENSU

rigere velit, aut deterius sit factumas, aut id prosecto de deraturus, quod nulla fieri satis apta ratione possit. Nitiit hie de divino animali dicam, cujus ea est membrorum compositio, ea lineamenta um conssirmatio, ea dignitas oris, atque majestas, ut nihil cum ejus pulchritud, ne , ac perseetione possit ex tota rerum natura comparari . Multo enim plus admirationis Animus ille habere debet, atque illa Mens tam sagax, atque tam prudens, ut ignosce dum aliqua ratione videatur Antiquis, qui decerptam ex ipsλMente divina putaverunt. Haec, inquam, omniae, & quae sunt his etiam plura naturae opera, omnium admirationi, atque omnium oculis exposita, de Vi, ac Sapientia Supremi cujusdam Numinis

tam clare, tamque peripicue Mortales admonent, ut nemo,

etiamsi velit, ex animo negare facile possit, a persessissima fuisse hominibus provisum, praeflantissimaque Natura. Stultus igitur Diderothis liceat enim homines, qui nulla piorum Virorum, nulla Religionis; nulla ipsius Christi Domini reverentia ducuntur, suis aliquando nominibus a pellare in stultus, inquam , ille, qui non potuisse homines ante Newtonum, Niewentitium, & Muschenbroehium divinam satis cognoscere sapientiam, significavit. At multo stultior, imo & mendax Mirabodius, & impius, qui rerum na

turalium inscientiae, qua homines universi tenerentur, Divinitatis cognitionem, tamquam certissimae causae, tribuere

non erubuit. In quem illa verba Augustini optime cadunt a in Unde scio, cujus animam non video δ Respondebis, quia loquor, quia a-bulo, quia operor. Mutie ex operibus corporis et scis viventem, ex operibus creaιuxae non potes agnosere. Creatorem ρ α

Et argumentum quidem hoc nostrum ad metaphysicam rationem revocari facile potest. Quamquam autem id alio etiam in loco non ita leviter, aut cursim ipsi praestitimus. utile tamen his temporibus erit, neque prorsus injucundum, db in D PF 7

286쪽

IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. II. C. VII. ass

eiversis eamdem veritatem modis proponere, ac novis etiam rationibus confirmare a Nam primo quidem, non ede Mundum ab Atomis fortuito motu concursantibus, ut altera alteram apprehenderet, haec etiam ratio declarat. Id esse non potest, quod notiones involvit duas omnino contrarias, atque inter se pugnantes. At enim mundus a casu factus duas hujusmodi notiones έnvolvit. Non potest itur dici mundus a casu amas. Etenim Mundi notio Hara, quantum sat est, atque evidens, res norio est, quae maximum habeat ordinem, ac pulchritudinem: quoniam aptis, dc accomodatis locis ita maxima quaeque in mundo corpora definiuntur, ita etiam in suo genere minima quaeque elaborantur, ut, salvis Naturae legibus, quas ad perfectionem ipsius Univers vel m-- me facere videmus, nihil melius excogitari possit, nihil aut

usu, aut forma praestantius At Cassis notio rei est, si tamen rei, quae suapte natura ordinem quemvis excludat. Ea enim Causarum . quae dicuntur fortuito operari, natura est, & ingenium, ut non easdem semper ineant agendi rationes, neque constantem teneant modum, ac minime perluctatum. Huic fieri videmus, ut, siquando Cum machinatione quad4m certa, atque

constinti moveri aliquod opus, homines etiam pingui minerva conspiciant, ut Sphoeram, ut Horarium, ut alia ejus dem generis, non dubitent, quin ars adhibita fuerit, quae saltem tanta sit, quanta est allius operis absolutio, atque

Quare sapienter illa quidem certe Quintus Tullius Cicero ponunciavit H α Ita ne vero quidquam potes easu efactum, quod omnes habet in Re numeros ve=BMisy Ouatuor tali facti casu oenereum esseiunt. Num etiam cemum venereos, si sioruratis jeceris, easu furinos putas ρ Aspersa temere pigmenta in ι bula oris lineamenta escere possunt. Num etiam Veneris Gae

287쪽

puishritudinem esci posse aspersione fortuita putas ' Sus rostra si

humi A li teram impresserit, num propterea suspico ι poteris, Andromacham Ennii ab ea posse describi ρ lingebat Carneades in Chiorum lapicidinis, saxo aemo, caput extuisse Pani sera. Credo

aliquam non d tum Auram, sed certe non talem, ut eam fa ctam a Scopa diceres. Sie enim se profecto res habra, ut numquam per ficte veritatem eastis imitetur m . Praeterea possumus hic rationem urgere, petitam a stam corporum, quam rationem & contra Atheos, ut Deum esse ostenderet, post Anaxagoram, Socratem, atque Platonem, tota urgebat antiquitas, & contra Spinosam, ut Ens necessarium libera voluntate praeditum esse concluderet, ut alios recentiores omittam, Samuel Clarhius egregie promo it, imo & Peripatetici plures non leviter attigerunt. Is enim est corporum satus, qui modo in natura obtinet, ut alius omnino esse potuerit. Ut id ostendatur, ad sensum intimum libertatis, quem' habent homines, ut corporum statum immutare possint, fugere nihil necesse est; praesertim cum non pauca possint contra libertatem, faventibus non modo Hobhesio aliquo.

aut Collinio, sed & Stoicis, & Nationibus pluribus, profecto non rudibus, Athei reponere, quae vim argument , sin minus infringant, aliqua ramea ex parte retund*nt. At enini clara notio, atque distincta docet, re corpus hoc nostrum alium omnino statum habere potuisse, & idem de corporibus caeteris est intelligendum, quae talem, ac tinniam magnitudinem, figuram, formam, aut stum, aut quietem, aut motum, aut alia similia servant. Qui enim dubitare non potes, quin singula corpora non possint natu- ra sua pluribus eodem tempore in locis esse. aut plura u-mul eadem spatii parte natura sua circumscribi λ Quia scilicet, quam animo conceptam geris, Corporis notio Cum

notionias proprietatum illarum, quae naturaliter eidem inesse dicantur, nullo modo componi potest. Atqui eadem

notio persuadet, has easdem posse particulas materiae se

288쪽

IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. II. Q. VII. 26 I

ivari. etsi quod componunt corpus aut Constringatur , aut relaxetur, aut in quieta detineatur, aut agitetur motu, aut aliarum particularum accessio, aut plurium quoque avulsio, ac distractio fiat. Iam ergo, cum nihil sine ratione sufficiente esse posisit, causa quaedam sit, oportet, ab hoc statu corporum, Sc- ab ipsa corporum natura omnino diversa, quae, ut ut materia non creata existimetur, hunc saltem corporum satum induxerit.

Ridiculum hic illud est Spinosae effugium ra Corpus morum , inquit a , vel quiescens, ad molum , vel qu Gem, de-oerminari de ιι ab alio corpore, quod etiam ad motum, vel quietem, determinarum fuiι ab alio , ct illud iterum ab alio, O sie tu infinitum M. Multa hic Metaphysici dicunt, subtiles homines in disputando, & graves, ut, Spinosae rationeS, non autem no stras quod Pharisaeus ille moliebatur exitum reperire non posse, ostendant. At nobis potissimum illud argumentum, de quo jamdiu agimus, tenere sufficiat. Etenim satis, &. plus quam satis , illud argumentum tum sese ipsum, tum

optimam causam nostram tueri potest. Quaecumque causa dicatur esse status omnium corporum, ea certe maxime sapiens, maximeque potens dicenda est.

Nam status hic omnium corporum opus est & immensae magnitudinis, ac difficultatis, & maximae pulchritudinis, atque ordinis. At enim ex operis difficultate, ac pulchritudine, Causae ipsius potentia, simulque ars, & sapientia colligi necessario debet. Id profecto & ipsi adversarii quotidie faciunt, cum templa vident, aut theatra, aut domos,

Lem. 2. Eodem effugio doctrinam suam de animi, quem putat ex materia coalescere, motibus mori se

Iusse , opinarus est . Etenim Feb. P. I. Prop. XLVIII. α μιαι, inquit, ad εοe tur tuad determinatur a

cauca , quae etiam ab alia determia nata est, bare iterum ab atia.

289쪽

aut minus etiam aliquod opus ambre elaboratum . Causa igit , quae Statum hunc omnium corporum indux , 6c

maxima potentia , & pari sapientia instruitur. Iam, ii haec

duo constent, ipsi Athei sese manus daturos esse pollicem tur, ac reliqua Dei Attributa statim agnituros, quae scientia, & cognitione comprehendere possimus. Hic, antequam ad reliqua transeamus hujus libri maxime propria, liceat alia ratione nostrum hoc idem argvimentum proponere, quae ratio mihi, ut ingenue iatear, magis, quam alia quaevis in hac disputatione probatur.

Quod natura docet, ac demonstrat, ut verum, nemo negare possit, quin prudens, ac sciens in amentium numerum venire velit. Jam, si naturam audimus, de hac veritate dubii esse non possiimus, quod videlicet opera mirae cujusdam perfectionis, ac pulchritudinis, praesertim si plurima sint,& ad id, quod sapientissima mens, ut finem, spestare possit, optime facientia, sint opera mentis, tanta saltem sapientia praeditae idem de potentia quanta operum eomamdem perfectioni respondeat. Hoc, inquam, seu pronum ciatum eodem naturae lumine illustratum nobis apparet, quo prima illa cognitionum principia, Totum est sinu sta remitias, quodliber est, via non est, ct caetera hujusmodi, de quibus ne Pyrrhonem quidem ipsum ex animo dubitare

unquam Potuisse, censeo. Non igitur illud nobis demonstrandum est, verum hoc ipsum est ostendendum, a nemine sanae mentis in dubium ex animo vocari. Ostenditur autem quotidianis exemplis, iisdemque clarissimis. Etenim quis, etiamsi maxime cupiat, dubitare possit, an Varicanum Divi Petri Templum, an reliqua V his miracula, an pontes, ac viae, pulcherrima aedificia, &picturae, & statuae, quibus Florentia distinguitur, a sapie tissimis, ac prudentissimis artificibus fuerint elaboratae pNeque est, cur Miraboditis opponat, nos, haec ab hominibus tantum esse, arbitrari, quod ab hominibus

tantum similia opera fieri viderimus. Nam dc multa sunt, quae

290쪽

IN AGNoso DIU. LIB. I. P. II. C. VII. 263

quae tantum per homines fieri, quotidie videmus, neque tamen, si gravissimi quidam viri, aliqua in regione nobis adhuc incognita omnlao aliis e causis prodire, nunciaverisi, ut rem prorsus incredibilem negaturi sinitis. Exemplum habeo is hac eadem Garta, quam oculis lustras, Lunaana scilicet industria fabricata , quam tamen, in aliqua Indiae Parte vel ex arbor is enucleari, vel alia ratione a natura Pro ductam in humanos usus converti, imi id esset, dummodo plurimi testes nunciareat, quod fidem omnem superZre videretur. Nemo tamen esset adeo vecors, ut plurimis etiam testibus nunciantibus credere vellet, in Aliae, vel Americae remota quadam regione, cum lapidibus aliquando pluisset, aut e terra ipsi lapides erupissent, temeraria eorumdem Con- Cursatione porticus extitile, vel theatra, vel templa, vel aedes, ex quibus pulcherrima quaedam urbs, omnibus partibus absoluta, consulueret. ita Num de theatris, aut templis, aut aedibus, ipsa tecum distinctius. & clarius natura loquitur, ut ea omnia scias a causa temere agente, vel Caeca naturae necessitate non potuisse produci p innime vero. Etenim de paucis tantum aliquibus veris & clare, &di itincte natura loquitur, quae sint reliquarum cognitionum semina quaedam, atque principia, & ad quae deinde plurima sagaci consilio referre possis, aut sensuum ope Collecta, aut sapienti rectae rationis usu, studioque Comparata. Dicamus igitur, te a natura ipsa doceri, quod positimus: Opera mirae cujusdam perfectionis, atque ordinis, pra sertim si plurima sint in eumdem Anem, ut videtur, conspiran-

ris, non posse nisi a sapienti a causa Originem ducere sis ).

aὶ Non modo Bufferius earn pr Positionem esse per se notam optimis rationibus evincit in suis M taphysicae Elamentis, sed & eamdem, ut propositionem per se n tam, vel Miuuci, vel christiani seriptores sumere videnrue . Non enim

Illam tam argumentis probant, quam exemplis declarant, a quotidiana ex perientia petitis, & eos, qui repugnenta aut contemnendos, ut stul- - , aut non audiendos, ut mend

SEARCH

MENU NAVIGATION