De generis humani consensu in agnoscenda divinitate opus metaphysicum, criticum, et historicum, in quo plures recentiorum incredulorum, praesertim Petri Baylii, confutantur errores ... Conscriptum ab Aloysio Brenna S. J. ... Volumen primum secundum

발행: 1773년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

2 74 GLNERIS HUΜANI CONfENfudere omnino debeant. Sed & rationibus aliis Appetitus uberrimos errorum fontes ubique Creat. Profecto, quae ardenter cupimus, ea facile vera esse putamus, & Cum amori habenas laxamus, aut odio incitamur, aut timore corripimur, intelligentiae partes, atque rationis, Perversa voluntas occupat: qtiae caeca cum sit. aegre homines alio, quam in profundas errorum foveas, usquequaque patentes, trahit.

Atqui de hominis Ratione ista dici non possunt. Nam

primo quidem ad aliqua vera digitum intendit, quae nemo non videat. & amplectatur, quin si truncis potius, quam hominibus atlimitandus. Ex iisdem veris alia quaedam sagax illa Humani Generis magistra ita elicit, atque deducit, ut nemo item pollit, nisi oculis animi captus, non probe percipere, quam arcto cum illis nexu, atque vinculo ista cohaereant. Sed & eadem nos docet, quomodo ex iis omnibus ad alia etiam cognoscenda nohis aditus fieri possit, praecipue si certa quaedam nobis bonarum artium praesidia comparemus. Fatetur tamen ingenue, plurima esse, quae probabiliter tantum, plurima, quae Obscure, atque confuse, plurima, quae nullo modo cognoscere misinus. Iam primi illius, & alterius generis vera nos natur ipsa docere dicitur, quod naturali tantum ingenii vi, sine artis etiam auxilio, humana ratio ea detegat, ut diximus, atque demonstret. Caetera non tam naturae, quam arti tribuuntur, quod nihil fere ad ea tenenda sine arte natura

valeat.

Iam si de veris illis dubitare velimus, quae Ratio ipsa

aperte, ac perspicue universos homines docet, primo quidem id consequi conabimur, quod vix, aut ne vix quidem consequi, saltem omni ex parte, possimus. Deinde non aliud agemus, nisi ut cum ratione insaniamus.

Nego enim eos, qui se de omnibus dubitare dicunt, ex animo loqui. Ac sane, ut reliqua sileam, si quam ipsis injuriam irroges , videbis illico leves homines, non minusquam

302쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. II. C. VIII. 27squam garrulas quasque foeminas, irasci. Quid ita 3 Nam quae res videtur illis injuria, beneficii loco fortasse habenda est, & hoc ipsum in dubium vocandum est, an Propter injurias' irasci sit non minus absurdum, quam si propter maxima quaeque beneficia contumelias, ac vulnera inferre

pares aQuod autem de iis, quae ratio aperte, ac perspicue docet, dubitare insania sit, eaque non levis a , praetereas, quas attigimus, rationes aliae declarant. Profecto nemo non dicet, stultum hominem illum esse, qui pedibus.

aut oculis, aut manibus carere se putet, quibus optime illum instructum esse caeteri vident. Hoc si negemus, dementes nos esse eadem sententia fatebimur, qua domos omnes, a Christiana Charitate ad amentes coercendos, atque curam dos erectas, vacuas relinqui oportere pronunciabimus. Iam pedes, aut oculos, aut manus habere nos a natura conces.sas , non tam evidens est, quam facultatem habere nos, non Pauca vera certo cognostendi; atque hinc dubitandum de iis non esse, quae Ratio aperte, ac perspicue docet. Haec enim tota veritas eadem evidentia fulget, qua prima illa,

quae dicimus, cognitionum principia: suodlibeι es, vel nones, Totum es sua parae majus, ac caetera hujusmodi. Nams de veritate illa dubitare liceret, jam de principiis etiam his liceret, quae profecto ideo tenemus, quod ea Ratio ipsa

aperte, ac perspicue doceat. Neque tamen eadem veritas, quod Ratio audienda homini sit, clarioribus argumentis ostendi debet. Opportune M m et enim a in ditest hie opponi , Christianae Fidei Μvsteria, quae verissima nos esse defendimus, contra Rationem esse. Etenim istimi quique Scriptores euin Divo Thoma id e tunde negant. Sunt autem ea supra Rationem, & eontra Rationem potius esset illa non credero . Videtenim Ipsa ratio esse credenda, quae Deus hominex docere dignatur, ne que Mysterium aliquod fallam esse censendum, quod naturali lumine eognosci non possit. Monet etiam Ratio . sua documenta , vel non illuc pertingere, quo Fides ipsa hominem ducit supra Naturam ipsam elatum. At de his in aliis libria foetasse plenius agemus.

303쪽

276 DE GENERIs HUMANI COMENSUenim Sapientes admonent, cum ea, quae per se clara sunt. rationibus a nobis inventis clariora facere volumus, verendum esse, ne tenebris citius offundamua.

Itaque assensu omnium illa dixit Aristoteles αὶ α sunt autem vera, ct prima, quae non ab aliis, sed a te ipsis Memhabent; neque enim in scientiarum principiis quaerenda ratio est, sed unumquodque per se esse Me dignum oportet ra Hinc

alibi b loquens de natura, ridiculum putat, eam esse, demonstrare. Tum subdit α Manifestum est enim eorum, quaesum eismodi, esse mulsa, quae natura administrantur. Porro,

quae manifesta sunt, per obfura demonstrare illius est, qui quid per sese, aut non per sese perspicuum sit, non potest dijudicare α. Facit in hanc rem Clemens Alexandrinus, ubi dicit e m Ouaestionum ahas sensu opus babere, ut si quaerat aliquiis,

an sit ignis calidus . aut nix alba: alias admonitione, O increpatione , ut ais Aristoteles; velut es ista percunctatis, an parentes honorare oporteat: quosdam etiam poenam mereri,

jusmodi est illa: demonstrari sibi petere esse providemiam in . Quae cum ita sint, nihil, opinor, Baylius pro sua

causa pejus afferre potuit, quam tot ridiculas ratiunculas, quibus, quod nos natura docet. non accipiendum esse demonstraret. Neoue enim quae facile ostendunt, Naturam, qua parte per Adae crimen corrupta est, non sequi nisi errores, ac vitia, eadem ostendunt, Rationem ipsam naturali virtute, quae vera sint, sine erroris periculo indicare non posse. Aliud autem est in tantis tenebris non semper ipsi subgere lumen, quo vera discernat a falsis, aliud ipsius mentis aciem ita tuisse perversam. ut, quae vera sunt, tamquam falsa, & contra quae falsa sunt, ea tamquam verRProponat. Quis enim est, qui, quod noctis tempore non admotis facibus nihil videat, aut etiam de die minima quae que, vel nimis longe dissita, oculorum acie non assequatur. idem I. Topicorum . 0 Psecari L Q I. 9ὶ Straman Lio. R. Diqitigod by Coosl

304쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. II. C. VIII. 277

idem dubitet, an manibus, vel pedibus ipse Careat, caeterisve membris, queis hominis natura viget Itaque non quod pueri fabulis delectantur, aut virimendacia consuunt, quando non tam veritatem, quam novitatem. aut sua commoda quaerunt, ideo sapientes dubitabunt, an Pars reperiri possit, quae Toto se major, vel aliqua res eo tempore non fuerit, quo tamen erat. Nec quia genio indulgere, aut etiam veneri operam dare nemo sere, si valetudine floreat, atque aetate, recusat, quin sit honestatis, quam voluptatis amantior, ideo illi dubitabunt, an Ratio mentiatur, ubi voluptati, ac reliquis omnibus bonis Virtutem anteponendam esse pronunciat. Quamobrem, ut illuc, unde digressa est, redeat oratio, si Natura ipsa , hoc est, si nativa quadam vi Ratio ipsa monet, aliquam agnoscendam esse Divinitatem, nemo sui compos, gravissimas illius voces mendacii, vel erroris arguet,

aut etiam fortasse argui non injuria posse, suspicabitur. Neque vero illuc, opinor, jam confugiet Baylius, ut dicat, Naturam, non qua parte sanam Rationem instruit, sed qua parte aegrum agitat Appetitum, docere, quod aliqua sit pie, sensieque colenda Divinitas. Quid enim asserri posset ab ipsa recta Ratione magis alienum p Nam primo quidem homines praecipue sapientiores hoc advertissent, &Caeteris, ut ab errore Caverent, auctores fuissent. Videmus enim eosdem plurima, quae Appetitui haud paullo jucunda fiant, ut inimica Rationi repudiare; neque ea, quae, si vera essent, homines voluptate perfunderent, idcirco vera esse, arbitrari. Deinde, ut nihil ad homines in officio continendos Divinitatis cognitione aptius excogitari potest, ita ne fingi quidem animo potest, cognitionem, quae plerumque adeo molestas injiciat furenti Appetitui habenas, aut saltem illius impetus retardare conetur, ab iplb Appetitu originem trahere Itaque, si Natura ipsa hominibus ostendit. Deum existere, eo nimirum ostendit, quod Ratio ipsa, ut diximus, ea, qua pollet, verum agnoscendi naturali virtute f,

305쪽

Cile percipit, rerum omnium optimam, ac praestantissimam existere Mentem, summa sapientia, summa potentia praeditam, quam vereri, ac diligere debeamus. Apage igitur, Bayli, nugas. Sophismata, quae tantum levissi1nos homines capiant, aliquando relinque. Si sapis sapis autem, quotiescumque vis argumenta Propone, quae tuo digna sint ingenio, atque doctrina, non quae stultum hominem, dc helleboro curandum te fuisse, hactenus non ostendant, quoad contra mentem te suisse locutum, suspicari possimus.

CAPUT IX.

Gaviores solii rationes confutantur ab exemplis erroram petitae, quos universum genus hominum probavisse dicit.

QUAE petivit argumenta Baylius a turpibus quibusdam

erroribus, mentes omnium hominum aliquando occupantibus, Cum aliquanto graviora iis, quae proposuimus hactenus, tum ejus ingenio esse digniora, nullo modo negare Possum . Quare ignoscendum fortasse quibusdam est optimis viris, haud scio tamen an satis acutis, aut eruditis, qui rationibus iisdem turbati, atque capti non amplius ausi sunt universi Humani Generis auctoritatem tueri. At belIe illud accidit, quod his iisdem argumentis mPlius innumeras, easdemque manifestas, miscuit ineptias. Pugnat enim, ut, si Generis Humani auctoritas tanto sit in Pretio, vulgares etiam recipiendi sint errores; imo & no- .strae gentis nostram enim caeterarum omnium an eponere sapientiae solemus opiniones de Religione, de Legibus, de, universa Republica, caeca quadam ratione nobis tenendae

sint H. His

is' O pas sne marque de verite atque affert inter caerera illud sene

cae M V. B. za Tripissima quaeque via, er eeIeberrima maxime Getis pitra Vide etiam a VIII. usque ad XIIL Vide rursus XXX. XXXI.& XXXII. Praeterea Repons aux

306쪽

IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. II. C. N. 2 79

His omnibus facile respondetur, neque gentis alicujus esse Octrinam, atque sapientiam ex vulgaribus rumoribus, aut opinionibus aestimandam, neque dolium hominem, si regulas Artis Criticae teneat, ita facile commissi rum, ut Humani Generis totam auctoritatem intra regionis, in qua

natus, aut educatus est, fines contineri putet. Itaque Oleum,& operam perdit Sophista noster, etsi vafer, callidus, ubi tantas de innumeris plurimorum erroribus tragoedias excitat. Quem enim nobis majorem numerum Bayli narras pquos communes popelli errores p quam facilitatem multitudinis in falsis opinionibus penitus animo hauriendis pQuid verba Senecae recitas in scin faciam, quod victi solent,

ut provocenι ad populum m atque alia similia p Nos non ad populum provocamus, non insciam turbam sequimur, non Deum esse ponimus, quod multo plures homines id concedant, quam negent. Cinsensui totius Humani Generis fidimus, qui gentium omnium, ac populorum, omnium sapientum, omnium . qui simile hominis aliquid habeant, imo, ut multis argumentis aperte probamus, ipsius naturae voce commendatur. Itaque, si quis, de quo Consensu nos aga mus, probe meminerit, jure mirabitur, te non modo paginis, sed & capitibus integris ab eo, quem Logici Maium

Quaesionis vocant, aberravit se.

Sed & illa eadem, quae innuimus, argumenta in speciem graviora solvuntur, si teneamus diligenter ea , quae supra a nobis explicara sunt. Omitto nunc, quod fusius p stea persequar, quaecumque attulit exempli gratia Baylius, universo Generi Humano numquam fuisse probata, etsi prohata fuisse Baylius tam confidenter aifirmet. At certe si quos

errores universi homines complexi sunt, ita complexi sunt, ut frustra naturae vocem in illis, atque auctoritatem requiras. Divinitatem vero existere ita omnes homines fatentur, ut, si attendantur omnia, quaecumque ad eam auctoritatem commendandam attulimus, non aliud possis in eo Co sensu, nisi naturae vocem agnoscere.

307쪽

28o DE GTNestis HUMANI CONSENSU

Facile id acuto, ac docili lectori patebit, si falsas opiniones consideret, quas Mylius multis aetatibus invaluisse probaret, si quid probaret: Eclipses, exempli causa, &Cometas esse timendos; Canis astrum non levem habere vim in hominum vitam; ope divinationis sutura posse praesciri, & eaetera, quae sunt hujusmodi . Per lustra profecto, ne saecula nunc dicam, plurima, quibus bonae artes, ac litterae maxime viguerunt, aut sere ab omnibus illa opinionum portenta spreta sunt, aut certe a sapientioribus ludibrio habita popelli tantummodo metum excitare, vel superstitionem alere potuerunt. Nostris quidem, ac paulo superioribus temporibus, facile fuit sapientissimis quibusdam hominibus, sin minus eas opiniones rudicitus evellere, at certe ita pessundare, ut nullo modo universis nationibus, quin & haud scio, an fere universis unius nationis non prorsus barbarae hominibus amplius placere possint. Id, inquam, satis ostendit, illa opinionum monstra non a sana, integraque hominis Ratione, sed ab Inscientia Matheseos, & Astronomiae, aut a similibus causis prognata esse. Neque vero hinc, quod maxime notari velim, Hum, ni Generis multum auctoritati detrahitur. Nulla enim extant antiquiorum, vel recentiorum monumenta temporum,

ex quibus colligere liceat, sapientissimas quasque gentes in

id incubuisse, ut certiores de rerum harum veritate fierent. neque tamen potuisse. Apparet potius ex iisdem monume iis, eas quaestiones a sapientibus aut sere fuisse neglectas. aut, si quando tractatae sunt, ita solutas, ut saltem plurimi nihil admodum a veritate aberrarent; populum vero aut nulla expectata ratione credidisse majoribus, aut oculorum judicia, cum ea suspiceret, quorum causas ignorabat, fuisse stulta ratione secutum. Quod vero Matheseos, & Astronomiae liberalissima studia non ita floruerint, ut ab anili quavis superstitione omnium hominum animi liberarentur , non multum admi

308쪽

IN AGNOS. 6IV. LIB. I. P. II. C. IX. 23r

tionis habere debet. Nam, ut caetera omittam, ea est illarum artium natura, ut sapiens quisque percipiat, illas non potuisse, nisi post plures aetates, a divinis ingeniis perfici, quae non parum ab aliorum, Praecipue veterum, industria profecissent. lNihil horum in re nostra dici potest. Nam generalis ille Consensus in agnoscenda Divinitate, non modo unius est, aut alterius aetatis, aut plurium, sed prorsus omnium, de quibus aliquid memoriae proditum fuerit; est non modo rudium, sed & sapientum hominum, ac germana doctrinae praestantium, non modo illorum, qui Deum esse libenter audiunt, sed & eorum, qui, cum taciti de Deo cogitant, nullum esse fortasse cuperent, quin & multorum est, qui,

Deum esse, ore aliquando negant, neque tamen ex animo ne

gare possunt. Idem Consensus nulla unquam vi labefactari potuit, quamvis & quorumdam Sophistarum temeritas, &plurium 1celeratorum impietas ad ipsum perdendum, tot m, chinas admoverit. Quibus universis ipsa suppetias veniebat humana cupiditas, Domini, quem dies, ac noctes timere debeamus, jugum aegre admodum ferens.

Haec omnia constant ex dictis. Sed & alia quamplurisma his addi possunt. Illud praecipue, quod homines, quo majores in doctrina, bonisque artibus progressus habent,

praesertim si animum ad omne virtutis genus excolant, ut, quoad ejus fieri potest, nihil metuat, nihil angatur. nihil concupiscat, nulla impotenti laetitia efferatur: quo melius, inquam, haec omnia homines Praestant, eo purius, ae sanctius de Divinitate cogitant, & nitidiorem, & ampli rem, ut ita dicam, illius beatae, perfectaeque Naturae notionem animo insormant. An vero id non fatis est argumenti Divinitatis cognitionem cum humanae mentis natura, Pra sertim si virtute sit expolita, congruere Ac ne plura, quae sunt pene innumerabilia, consecter,

illud jam propono, quod mihi persuas: Ita homines universos in agnoscenda Divinitate consentire, ut vel actum sit

309쪽

- de humana quavis auctoritate, vel ea opinio vera dicenda sit. Atqui humana auctoritas omnino rejici non debet. D het igitur opinio illa omnino vera dici. Vereor ne, quum breviter dicere voluerim, obscurius dixerim. Experiar Ubtur, & dicam, si potero, Planius. Finge paulisper animo, verum non esse, quod aliquis existat Deus. Quis tum Generis Humani prudentiam , atque sollertiam nauci habeat p Etenim adeo turpis ea deceptio esset, ut nihil usquequaque turpius inveniri posset.

Neque enim Humanum Genus ea ratione posset a comviciis vindicari, quod fabem aliquibus aetatibus verum vid rit, saltem sapientiores vulgarem errorem detexerint, sabiem homines litteris exculti dubitaverint. Ac ne illud quidem vere dici posset: eam doctrinam, ut maxime probabilem omnium ab Humano Genere fuisse Cultam, non tamen ut illam, cui nullus .mnino error subesse Potuerit. Historia enim aperte test tur, Humanum Genus numquam illos ferre voluisse, qui de hac doctrina vel dubiam, & incertam viderentur hahere se arentiam. Nusquam Athei, qui publice quidem, cum degerunt inter vivos, noti essent, scholas aperire, nusquam inlii tuere discipulos, nus quam fere, longiore tempore, line magno vitae discrimine, Ciantistere potuerunt. Hinc di Benedictus ille Spinosa, cujus frons numquam erubuit, non totum suae impietatis virus Publice notum esse voluit, quoad vixit. Ethica quidem illa. in qua sese Atheum vel maxime prodit poli funera tantum auctoris lucem vidit, cum quo sepelienda nimirum fuerat, atque perdenda. An vero posteros a maioribus fuisse deceptos, quispiam diceret, ut errorem Humani Generis non valde turpem esse existimandum ostenderet 8 Sed, quamvis caetera omittamus. nihil certius esse potest, quam quod, ut supra vidimus, multo firmius homines cultui Divinitatis, quam caeteris opinionibus majorum adhaeserint. An excusari posset Humanum Genus, quod non magnam Dioili Od by Goral

310쪽

IN AGNOs. DIV. LIB. I. P. II. c. m. 283gnam diligentiam ad causas rerum cognoscendas attulerit Sed historia tota reesamat, cum ullam de sublimioribus rebus cogitationem testetur fuisse susceptam, quae altius, quam ista, hominum animos occupaverit. Eadem historia docet, de nulla re homines curiosius, quam de rebus ad

ipsam Divinitatem pertinentibus, inquisivisse: quin de innumeros philosophorum libros nobis indicat, in quibus ea ipsa quaestio; num existat Deus y tam recondita ratione, & multipliei , subtilique versatur. Numquidnam dici posset, Humano Generi aliquod alicujus artis, aut scientiae defuisse praesidium, ut nullam esse Divinitatem agnosceret, quod praesidium fuerit, progressu temporis, Atheorum beneficio comparatum p At ne id quidem ad Generis Humani defensionem quidquam conferret. Semper enim Genus Humanum censuit aδύνατον, quod hujusmodi praesidium artis, aut scientiae compararetur; imo, quod multo magis notari velim, si quidpiam simile Atheus aliquis unquam effutivit, ut stulius nescio quis hac aetate Scriptor ex Anglia i0, temerarium dictum sine ulla dubitatione reiecit.

Reliqua destiis quisque lector facile percipit, quae nunc

enuneleare non ita necesse est. Clarum enim satis est, si noni existat Deus, tantum humanae auctoritati deperire, ut ne

flocci quidem aestimanda sit; cujus etiam rei conjecturam ex eo capere licet, quod quicumque Generis Humani a N n a Et

Vol. 8. Londres r7s I. Is rationem a mundi pulchritudine ductam eIeva Tae conatur trieis quibusdam adeo minitIibus, ut vix puerorum aetate dignae videantur. Solvit eas rationes

Antoninus Valseehi L. I. Eeὸ μα- omenti die. C. III. Ille, inquam, Au me non obscure significat. h

mines a Μundi pulchritudine Deum

esse eolligere. quod aliae quaedam ipsis plurimarum Uiiiversitatis huiusce partium cognitiones desint. Quare philosophos, qui rationem eam Proponunt, ita carpit p. 27s. α Nous ne eosnoissons qa' ane trὸs petite artio da Monde . Oν ά γ' a-t-iι pasdis r olfurritἡ δε vouIair, qu must

SEARCH

MENU NAVIGATION