장음표시 사용
311쪽
ctoritatem ad alicujus rei argumentum trahi posse censuerunt, iidem, ut fatetur Baylius a , eadem auctoritate comcludi putarunt, ut praepotens quaedam Divinitas agnosce
Quamobrem docile quodlibet ingenium non leva cilcrimen inter falsas opiniones ab hominum nescio qua levitate recepta S, si tamen . ita receptae sunt, & inter Consensum Humani Generis in agnoscenda Divinitate intercedere per
cipit, ut non, quod in iis populi turpiter lapsi sunt, suspicari liceat, in agnoscenda etiam Divinitate similiter lapsos esse. CAPUT X.
Potisma Bartii ratio eo utatur ex eo ducta, quod error , qui Pol=ihe mus diei tur, in Orbem universam antiquiorιbus aetatibus irrepserit. QUAE diximus hactenus, ea etiam essiciunt, non posse iam Atheos, quo Generis Humani auctoritatem elevent, magnopere Baylii rationem urgere a commentitiorum Nu minum cultu non sine magna tum eloquentiae, tum erudItionis laude repetitam b . Tametsi enim hoc loco, sapientiores etiam Ethnicos absurdas de pluribus Diis opiniones amplexos fuisse , haud gravate concedere Baylio velimus , eadem tamen a nobis, quam adhuc enucleavimus, adhiberi responsio potest. Nam si, Divinitatem esse aliquam, homines natura monente sentiunt, ut supra vidimus, non idcirco Putandum est, natura monente Plures Deos, praesertim ita ridiculos, & eo nomine indignos, Ethnicis fuisse visos.
σὶ continuat. des Pen es Vide Grotium, quem Baylius ibi Citat. de Iure Beui di Pae. L. I. c. I.
b) Ηoe argumentum Baylius ipse tanti feeit, ut, eum illud propositurus esset, diserte seripserit m Detostes Da objectio us que y at a Di
312쪽
IM ΛGNOS. DIV. LIB. I. P. II. e. X. 28s
Αc sane per annorum duo saltem millia, priusquam a turris Babesicae constructione , non magis linguis, quam moribus discordantes, homines in dissitas funderentur terrarum plagas, nullum sere turpissimo errori fuisse locum, plerique concedunt, qui sacrae Scripturae quidquam auctoritati tribuunt. Nihil enim tale Moyses commemorat, qui tamen illorum quoque temporum flagitia silentio praeterire non solet. Post ea quidem tempora neque inclyta Abrahami domus, neque florentissima , quae ex ea deducta est, Hebraeorum natio falsa Numina coluit, dum suis stetit & institutis, & legibus.
Non sum equidem nescius, Baylium, cum a Moysis auctoritate cavere sibi vellet, scripsisse, nullum in hac disputatione locum ipsi rellistum videri. Non enim, ait, eam
Athei verentur, quos convincere cupimus. Praeterea non
pluris eam auctoritatem in hac controversa fieri dicit oportere, quam Augusti tempore facta fuisset, si quis ad comvincendos falsorum Numinum cultores ea uti voluillat sa).
Idem Baylius alio loco b Concilium Augusti tempore ab
Ethnicis initum fingit, in quo non minus Judaeorum plures Deos esse negantium, quam duarum saltem Athearum gentium, alterius ex Hispania, alterius ex AEthiopia Legati contempti omnino fuissent, atque ad flentium adacti. siet etiam hic ineptus aliquis nitidorum libellorum lector ea contra Judaeos recitare, quae tam levis historicus, quam bonus poeta Voltaerius affert, ubi mores, ac studiλDeo placitae gentis iis coloribus pingit, ut nihil illa deterius, nihil contemptu dignius excogitari possit. At ista quidem mendacia neminem , Opinor, movebunt, qui viderit, eo talia scribere Voltae rium, ut Religionis, &eloquim um Dei, quae scilicet Hebraeis credita erant, insidietur auctoritati.
313쪽
Sed & contra Baylium, longe mamris esse ponderis Hebraeorum, quam cujuslibet Ethnicae nationis hal nda j dicta , is demum statuerit, qui sacros libros, non dicam sisecuti Θεοπνέ-ὐe, sed sicut historicos aliqua fide dignos versare consueverit. Ex iis enim apparet, neque SocratiS, n que platonis, neque caeterorum philosophorum doctrinam cum placitis Ide aeorum, non modo si partem eam spectare velis, quae propius pertinet ad religionem, sed & sicam, quae de officiis erga homines praecipit, nulla unquam ratione potuisse conferri. Quin & Atticas Leges a Mosaicis manavisse, plures eruditi homines adverterunt, qua parte scilicet illae sanctisi
fima non evertunt naturae praecepta. Quis enim nesciat,
qui apud sapientissimos illos Graecos liberi, & probati essent amores, aut quid ipsorum poetae, Concedentibus ant, quis philosophis, ipsisque Legum latoribus, & loquantur,& cupiant p Nihil tale in tota Mosis doctrina, qua nihil famelius, nihil purius . nihil ad omnem honestatem aut custodiendam, aut vindicandam, aut comparandam accomodatius.
Et ejus quidem libros, praeter alia plurima, etiam illa commendant, quae vir doctissimus Hugo Grotius persecutus est m Mosis quoque scriptis, inquit Iidem maximam conciliat. . . . quod nec suae gloriae, nec suorum commodis eum studuisse, satir appareat; cum o peccata sua, quae dissimulare poterat, ipse tradiderit, O regni, sacerdotiique dignitatem aliis ossisnaserit, sua posteritate in Levitarum pubem redacta: quae omnia satis ostendunt, nihiI ei causae fuisse, cur mentis rur: sicut nee fucata aut illecebrosa avitur oratione, qualis mendacio fidem impetrare solet ; sed simphei, se converiem te rei ingenio. Accedit indubitata scriptorum Mosis antiquitas,
cui nullam aliud scriptum possis contendere M. b). Iam
ΗΗug. Grotide Verit. Re . Christ. eae. di S. Sortitura T. I. Vide etiam L. I. p. m. 6 . libellum , cui tit. Defense des Liores ιὶ Si plura cupis vid. Cl. Alphon- do ι' Aneten Tesαν-αν. e c. de qua
314쪽
IN AGNOs. DIV. LIB. I. P. II. C. X. 287
Iam si de virtutibus animi loqui velimus, quibus Hebraei floruerunt, & Graecos, & Romanos ab iis facile su
peratos fuisse compertum est. Quae enim tanta Constantia, magnitudo animi, probitas, fides, quae tam excellens in omni genere virtus in ullis fuit, ut sit cum sanctissimis Hebraeorum Iudicibus, & Prophetis, & Regibus comparanda e Amplitudine imperii, nec non politiorum quaruAdam artium elegantia Iudaeos tum Graeci, tum Romani superDhant. In quo erat facile vincere non repugnantes. Non enim illi tam imperii fines augere, quam tueri propria curabant. magisque sequebantur eminentem effigiem virtutis, quam adumbratam imaginem gloriae. Non ergo, quia Romani, Graecique spernebant Hebraeos, quod tantopere Baylius urget, eo minoris a nobis aestimandi sunt, nec cruod Mosis libri non legerentur Athe
nis quamquam & letaos fuisse opinamur a idcirco nos
qui legimus contemnere debemus. Nimis quippe Confidenter vir acutus a nobis postulat, ut Graecorum, ac Romanorum stemus hac in re judiciis, ut, quod vult ipse, tandem essiciat, universarum gentium judicia esse repudianda . At enim, his omissis, nullamne rationem vult haberi Baylius Christianarum nationum, ab Ethnicorum erroribus
plores Ethnici sacros libros legerint, aut alia ratione doctrinam Iudaeorum assecuti fuerint . quaestio est i ter Cesticos diu multumque agitata. Alphonius Nicolaitis, quem semper
honoris causa nomino, a tota iace xum librorum doctrina secernit eam Partem , quae res gestas exponit, at
fandro , basia a eonvincerne quaIuu que Critico piu feettio e dubitanis te ra De altera vero doctrinae pariste , quae magis reconditam sapieniatiam complectitur, similem Vir Clarissimus tulit sententiam, quam ra tionibus optimis defendit, ex veterum quoque Scriptorum auctoritato desumptis. Plures autem ille citat recentii res Criticos eadem sentie
315쪽
1 88 DE GENERIS HUMANI CONSENSU
abhorrentium, quarum vel multitudinem hominum Inspicias, vel rerum gestarum gloriam, vel religionis antiquitatem, vel doctrinae magnitudinem, vel sapientiae praestantiam, spectatissima sit auctoritas pNihil ergo magis abhorret a vero, quam Ethnicorum errores ipsius naturae voce fuisse propagatos, ut ea sententia propagata est, quae Vim aliquam esse docet, Naturamque divinam. Haec non modo locorum omnium, sed Saetatum fuit, atque ita fuit, ut, eam ab ipsa ratione proponi, facile sentiamus. Illi, si forte locorum aliquando fere Omnium. Certe non omnium aetatum. Quod vero nec
sapientissimis Hebraeis probati fuerint, neque Christianis, non ab ipsa hominum natura eosdem originem ducere, manifestum est. Hic Baylius ipse, tamquam Antheus, humi fusus novas sumit vires, atque acrior ad pugnam redit. Quid enim
ait. An certum esse debet, si rationem tantummodo consulamus, Divinitatis cognitionem omnium aetatum propriam
esse dicendam p Atheus prosecto sibi probari postulabit, a
ternis, quae fortasse fuerunt, temporibus, de quihus -- moriae nihil proditum est, eam cognitionem viguisse. Idem ominabitur, aliquando fore, ut, non secus atque Ethnicorum olim errores, ipsa Divinitatis cognitio obliteretur. si rejiciatur. Iam nos, ut ille ait, nihil admodum contra ipsum Atheum afferre poterimus, nisi argumentum a Generis Humani auctoritate petitum deserere videamur. Si enim de Divina Gratia, vel smilibus de rebus loquamur. sumemus esse Deum, non ostendemus a . At huic etiam argumento ex iis, quae diximus, Pa rata responsio est. Consensio quippe Humani Generis in agnoscenda Divinitate, jam usque ab antiquissimis ducta tem- Poribus, cum nunquam tot artibus, atque fraudibus ad haeci tempora labefactari potuerit, ab ipsa naturae voce repe
316쪽
m AGNos. DIV. LIB. I. P. II. C. N. 289
tenda est. Vel hine, Deum esse, certo statuimus. Quidquid ad vetustiora illa tempora pertinet, Scriptoribus incognita. vel etiam ad futura , nullum quidem nobis argumentum suppeditat, quo Deum esse doceamus. At si de temporibus iisdem a nobis quaeratur quid sentiamus, etiam illis coetnitum suisse, vel fore Deum, non absurde statuimus. Vox enim naturae semper auditur, neque ulla seu temporum novitate molle quiddam, & exile sonat, seu vetustate quasi Vietum, atque remisitim. Haec de erroribus Ethnicorum dici non posse, vel inde satis constat, quod, ubi vehementius tentati sunt, facile conciderint. Nam primo quidem Christiani non aliis armis, quam divinae cujusdam sapientiae, ac sanctitatis instructi. viginti fere Augustorum, ac multorum Regum furore, qua fraudibus , qua minis, qua tormentis, & exiliis, & caedibus nequicquam Contra nitente, innumerabiles commentitiis Numinibus, eorumque fautoribus clades intulerunt. Deinde vero Constantini Augusti magis auctoritate, quam ferro Pietas armata de Iove illo, quem Statorem Urbis, atque Ιmperii Patres habuerant, ac Marte Romanaes olim virtutis non minus, quam generis auctore habito, caeterisque Diis ita triumphavit, ut nusquam amplius, etsi Iulianus ille Caesar, atque alii Proceres subsidio venerint, caput esterre
potuerint; quin & paulo post reliquiae ipsae vetustissimae superstitionis ita deletae sunt, ut nullus in Imperii Romani
finibus commentitiorum Numinum Cultor inveniretur. Sed & illis temporibus, quibus Ethnicorum errores vel maxime vigebant, ad eos comprobandos auctoritas Humani Generis nullo modo vocari potuisset. Ut id videamus 'gravissima quaedam Ciceronis verba a tenere sufficit. m in porro firmi mi- hoe asserri videtur, cur Deos eo credamus. quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit immanis, cujus mentem non imbueris Deorum opinio. Multi de Diis prava semtiunt: id enim vitioso more esset solet; omnes tamen esse vim,
317쪽
naturam duinam arbitraotur. Nee vero id collo rio hominum, aut consensus efficit: non insitiviis opinio est cor mala, non legibus. Omni amem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda es m. Vir eloquentiismus non obscure significat, quid hae in re nos hominum consensio docere possit, id est Vim ali. quam esse, Naturamque divinam. Neque enim nos terrere debet, quod elle Deos paulo ante Cicero dixerit. Ibi Romanae Facundiae Parens modo loquitur apud Romanos usi. talo. Argumenti tamen ipsius, ut ita dicam, acies eo temdit, ut Natura quaedam homine melior, atque divina statuenda sit. An unus esset Deus, an plures, non facit ad rem, quam propositam Cicero habuerat. Iam porro s divina illa Vis agnoscatur, in reliquis de tam sublimi Natura
quaestionibus errores, auctore Cicerone , maxime cavere debemus. Etenim illa conspirans, & concors omnium popul rum auctoritas, naturae voces, atque magisterium secuta,
nos omnino deserit, incertosqtie relinquit. Quare quid optima potissimum ratio suadeat, dum philosophos agimus, inquirendum est. Neque vero mirum cuiquam accidere debet, quod homines etiam diversarum aetatum, temporum, civitatum in absurdas de Natura divina sententias labi potuerint, ac tam prava sentire. Id enim vitioso more emi solet, ut optimis a natura cognitionibus homines instrum iis ad conclusionec maxime absurda a turpiter abutantur. Non haec eo retuli, quo Ciceronem ipsum tam pra clarae doctrinae semper institisse putem. Sed omnia certe in rem nostram optime quadrant. Etenim, qui plures induxere Deos, nullo modo inter sese consentiunt. Certe, quod acer Baylii adversarius Jacobus Bernardus advertit a , duo populi nusquam inventi sunt, qui aut eosdem agnoscerent Deos, aut in eodem, quod facilius videri poterat, statuendo Deorum numero congruerent. Quin & eo de ventum est,
318쪽
m 'AGNUS. NIT. LIB. I. P. II. C. T. 29 I
ut, quas bestias aliqua natio inter sapientissimas habita divinis prosequebatur honoribus , sinitimae gentes ante Deos Indigetes immolarent. Quod vero spectat ad ordines Deorum, ad ossicia, vel munera, ac reIiqua ejusmodi absurda, ut absurdiora esse non possint, incredibile dictu est, in quam varias abierint, discrepantesque sententias. L at, qui plura de his cogno scere cupit, Ciceronis libros de Nati a Deorum. Ex iis profecto videbit, non modo quam prava Ethnici de praestantissima Natura sentirent, sed quam acriter etiam, dum suae quisque vel gentis, vel scholae opiniones caeteris praeferri vellet, inter se digladiarentur. Equidem, dum illos perlustro, nihil miror, ab Arno-hio ad eos diligenter versandos Sacerdotum Ethnicorum sinperstitionem confidentissime provocari sa). Quo loco etiam Arnobius hane plurium Sacerdotum ridet, refutatque se tentiam di oportere statui per Senatum, aboleantur ut haec scripta, quisus Christiana Religio comprobe ur, se unustans su
Haec eo libentius commemoravi, quo clarius ostendimi,
quanta sit hac in re Baylii temeritas. Hunc enim si a bremus , nihil Ethnicis Christiani, consensioni omnium hominum aliquid tribuentes, respondere potuissent. Falsa quippe Numina, inquit, omne hominum genus Cesectat, aut certe
At enim illi Ethnicos merito ridebant, quod non modo de Natura divina vilia quaevis, & abjecta sentirent, Cum tamen ipsi fibi de illa magnifice loqui viderentur, sed tam
Parum alter alteri Congrueret, ut fere tot sententiae, quot
capita dici possent. Iidem scilicet Genus Humanum sibi a diendum, ejusque vocibus obtemperandum esse ducebant, cum Naturam existere beatam, & immortalem, quae mundi machinam & condiderit, & moderetur in dies, quaeque uni-
319쪽
versis ab hominibus pure sit, casteque colenda, uno quasi Ore conclamat. Eas enim voces, Cum snt ejusmodi concordes, non posse nisi naturae ipsius esse voces , nemo omnium non videt, qui, Cum veritas inquiritur, partium studia seponat. Cum vero iidem homines in tam diversas scinderentur opiniones de natura, numeroque Deorum, non jam naturae voces, quae numquam sibi non constare potest, exaudiebant. Quare non amplius humanae tantum auctoritatissandum, cum plerosque falli non veniret in dubium, sed, quid optima ratio consuleret, inquirendum sibi esse statuebant.
Ratio Bolii soli itur ex eo ducta, quod saltem plures esse Deos
universi homiues attiguando consenseι int, aliae quaedam ejusdem auctoris argutiae con Iavtur. Im Baylii ratio refutanda venit, quae ne transversum quidem digitum, aut latum unguem imperitis a rectae Tationis regula excedere videatur. Ait enim, quemadmodum nos in id homines consentire putismus, quod aliquis existat Deus, quia vel unum, vel plures esse Deos, omnes homines arbitrantur, ita posse dici, omnes homines olim de pluribus Diis absurdam opinionem amplexos fuisse, quod alii tres, alii duodecim, alii viginti, aut centum, aut etiam multo plures esse crediderint. Itaque si tanta opinionum de numero Deorum varietas efficit, ut saltem aliquis esse Deus debeat existimari, efficiet etiam, ut plures. jam, ut ' plures Dii sint, non recte concluditur. Ergo ne recte quidem concluditur, ut aliquis existat Deus. Hanc rationem Baylius variis modis proponit, atque urget, qui facile tamen eodem redeunt sa). Non
320쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. II. C. XI. 293
Non dissicilis, ut vides, ad haec responsio ducitur ex iis, quibus Deum esse aliquem, naturae voce doceri, d monstravimus. Etenim in ea opinione, de praestantissima quadam Natura, quae merito colenda sit, tam constanter homines universi consentiunt, ut non alia nisi nativa Rationis virtute confirmari videantur . At plures esse Deos, ridiscula opinio fuit, quam & plurimi contempsere Sapientes,& Insipientes etiam aliquando deseruerunt. Deinde non eamdem pro aliquo Deo, ac pro Diis pluribus esse rationem , aliis etiam modis intelligi potest. Co sideremus enim argumenta, vel, si hoc nomen hoc loco D te lastidis, illas rationes, quibus utracumque opinio radices egit. Rationes quidem certe aut bene multas, aut saltem aliquas, unde homines de praestantissima Numinis alicujus mente moneantur, a Natura ipsa proficisci, vel inde comstat, quod omnibus hominibus, qui sui compotes videri Possint, eaedem Comunes aliquo modo dicendae sint. Velut omnes homines, nisi quos a recta ratione immania vitia detorserunt, facile sentiunt, atque percipiunt, alii clarius, obscurius alii, Vim quamdam esse Intelligentia conjunctam, unde vel omnia, vel saltem aliqua pendeant Naturae miracula. Id fere omnes Athei tandem agnoscunt, ubi repem vino aliquo casu perculsi ab eadem Vi sibi timent, & vel de salute desperant, vel supplices veniam petunt. Haec, inquam, omnia non possunt, nisi ab hominis natura ipsa
Ad quod plura essent Numina, quomodo sibi homines
Persuadebant 3 Si consulamus historiam, rationibus omnino diversis, quarum nulla possit ab hominis natura repeti. Alii namque , cum Divinitatem in Coelo esse crederent, Planetas , majoresque stellas Divinitatis ejusdem esse participes, atque hinc, cum illae sint inter se distinctae, distincta es JNumina collegerunt. Alii summum Deum, quasi maximum quemdam Imperatorem, aut Regem, plurimos arbitrati sunt