장음표시 사용
331쪽
3O4 DE GENERIS HUMANI CONSENfurit emensa Solem, Iunc deficit. Movetur autem ejus latitudo per ea, quae media sum in Clelis, se Scorpio, se Ariete, 9 Tauro, ut aiι Posidonius m Hacc de Stoicis Diogenes. Plurima hic ex Aristotele, Plutarcho, Maximo Tyrio, aliisque innumeris auctoribus describere possemus. At nolumus in re satis explorata longius immorari. Ea quidem omnia, quae diximus, ad antiquiores pertinent aetates. Si de recentioribus, maxime de postremis, instituere sermonem velimus, nihil certius esse videbimus, quam quod , non dicam sapientes homines, at non plane rudes nihil a defessibus aut Solis, aut Lunae timuerint.
Imo si de Italis, si de Gallis, si de Anglis loquamur.
ac de plerisque Europae nationibus, quarum ingenia, ut multis rebus possumus judicare, multum caeteris hominibus omnium gentium praestiterunt, nullo modo. Concedendum est, stabilem, ac penitus insitam vulgo esse opinionem: per Eclipses inlausos rerum eventus praenunciari. Qui dubitat, homines etiam e Trivio consulat. Non dicam ad unum Omnes, at certe bene multos, aut nihil habere se responsuros, quod his de rebus pronuncient. aut aliquid implexa ratione dicturos, quod longe illos ab anilibus hujus modi timoribus abesse declaret. Neque vero Baylii argumentis de sententia deterreor so . Historicos ait, cum Eclipsum meminerunt, addere, alicujus Regis mortem, vel aliud simile malum per hujusmodi ostenta praesignificatum fuisse. Astrologos advertit, quorum libelli sint in manibus omnium, etiam ab hujusmodi Solis,
ac Lunae desectibus multa praedicere, quae futura sint. De mum quid homines ab iisdem timeant, anno a Reparata Salute I 6sq. omnibus constare potuisse. Incredibile enim dictu est, quantopere commoti fuerint animi omnium, ut
332쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. II. F. I t. C. XII. 3os
multi magnitudine timoris non modo a constantia, sed Sc amente, atque a se ipsi discessuri viderentur. Haec omniae quum assiimpsit Baylius, confectum negotium putat. Sed ea, qua assumit, partim ficta aperte, partim e latita temere dicenda sunt. Quid enim p Quod ille de Historicis narrat, num ad omnes, an ad paucos pertinere putandum est 3 Ad paucos, opinor, neque illos quidem graviores. Etenim sapientissimi quique Scriptores nullam auctoritatem videntur, aut fidem commentitiis hujusmodi rebus adjungere. Quis plura narrat de Eclipsibus, quam Petavius
noster Θ Num tamen visus est ille superstitiosam aliquando de Eclipsibus probare sententiam 3 Quid igitur fingi potest Ba ylii temeritate fortius p Non hic ille sumit pro certo, quod dubium, controversumque sit, sed potius id, in quo
nulla ratio, nulla veri species appareat.
Nam quod Baylius addebat de libellis annuis Astrologorum, in quibus maxima vis Eclipsibus tribuatur, jocone an serio dictum ab illo putem p Estne quisquam ita desipiens inter homines bonis artibus excultos, quem ista moveat 1 levissimis hominibus profecta significatio, & quasi de nunciatio calamitatum p Insipientior ego essem, quam illi ipsi, qui ista credunt, si quidem longa id oratione ostendendum susciperem. At quod de hominibus narrat anno I 6sq. Propter desectum Solis tantopere territis, quid aliud probare potest, nisi non esse quidquam tam valde, quam nihil sapere, vulgare Θ Quid mirum igitur, si novis quibusdam visis, &inustatis in Coelo mutationibus imbecilli plures animi superstitiosa ista concipiant, verum dispicere non possint ρ Nihil
tamen hinc aut contra nos, aut contra Generis Humani a
Ctoritatem. Nam primo quidem de provinciis Europae quia husdam Baylius aliqua narrat, de aliis conjicit. Num hoc est de Genere Humano loqui p Deinde illud redit, quod saepe diximus, neque sapientum, neque illorum, qui sapientes audiendos esse putabant, aut ipsi sapientes eue, aut vi-
333쪽
deri cupiebant, mentes fuisse perterritas a . aecum ita sint, quanti faciendum sit exemplum istud erroris omnium, ab Eclipsium timore petitum, Vides. Similis est responsio ad ea, quae det Cometis Baylius
jactat. Non tamen inficior, vulgares homines, vel etiam, si vis, qui nobilitate, non vero litteris excellerent, olim Cometas, tamquam certissima futurarum calamitatum indicia, Pertimuisse ; quam quidem vulgi opinionem Poetae, ut aliis in rebus innumeris faciunt, exprimere, atque Ornare non inviti solent. Leviculi etiam plures Historici, qui de Cometarum minis interdum aliqua icribunt. Sed neque ex Historicis ali- suibus, quid universum genus hominum opinetur, aestimare licet, neque iidem Historici, de quibus loquor, magnopere vulgarem superstitionem juvant. Eos enim omitto. qui tantum, quae fuerint aliorum judicia. narrant, nuta, quid
ipsi opinentur, significatione secta. Multi quidem ex iis, qui videntur Baylii opinioni favere, inteidum aliqua subdunt,
quibus, cum ea scriberent de Cometis, ludere citius, aut ornare orationem voluisse videantur, quam certas animi sui promere, ac declarare sententias. Quid quod Historici Plures Veterum quorumdam Graecae, aut Latinae Histinriae Patrum ea etiam in re sequi morem student, ut quos Perspicuitate narrationis, & elegantia, caeretisque dotibus exprimere gestiunt, portentis etiam quibusdam , atque prodigiis reserendis imitentur Z Vereor, ut id multis persuadere possim. At enim saepius id equidem contigisse arbitror. Nisi enim & de triplici illo Sole, & de terrificis nescio quibus Cometis, & pastore Lunae, nisi de Bobus humanas fundentibus voces, & de Simulacris infausta praedicentibus, ac sudore multo manantibus, aliisque similibus aetatis aureae
334쪽
IN AGNos. DIU. LIB. I. P. II. C. XII. 3o
Scriptores tam multa retulissent, nusquam Drtasse ridicula quaedam, atque haud scio an superstitiosa, a Christianis etiam Auctoribus narrata legeremus. At his omissis id videamus, quod maxime rem, Causamque continet. Nego enim sapientes, ac sapientum duscipulos eadem ut vulgus de Cometis opinatos fuisse. Sunt in manibus omnium non pauci veterum Philosophorum libri. Ex iis apparet, ea Philolaphos de Cometis docuisse, quibus omnium animi superstitione solvi facile possent. Illi quidem naturalibus e causis coalescere, aut oriri Cometas, naturalibus item dissipari, aut occidere sentiebant. Quis iblos ita desipuisse putet, nisi sorte valida proserantur argvimenta, quae numquam Mylius attulit, numquam asserre potuit; quis, inquam, ita putet despuisse Viros a sapientia, & ingenii laude persectos, ut non secus & iratorum
Numinum minas ea cum indestis aniculis pertimescerent. quae certis, atque statutis naturae legibus consentanea forent; quorum necessarias, in ipsa natura causas, non minusquam temporum varietatis, quam Solis, &Astrorum cursus. coelestiumque conversionum omnium sese deprehendisse gloriabantur pAlii nempe duxerunt, non aliud esse Cometas, nisi Stellas in tanta sitas a Tellure distantia, ut nullo modo singulas oculorum nostrorum acies assequi posset; eas demum in nostros oculos incurrere . cum . suos peragentes Cursus tam prope una ad alteram csset, ut nobis una quaedam lucidxmasta videretur: quum vero suum unaquaeque cursum ita teneret, ut longe ab altera recederet, tum denuo nostris aspectibus surripi, Cometamque evanescere. Hanc opini nem resere, ac rejicit Aristoteles. Ipse autem cum suis P ripateticis putat, Cometas esse Merέωρα, vel exhalationes te rae supra regionem aeris evectas, & a luce Solis accensas. Stoicorum placita de Cometis non multum a Peripateticis dissidebant. Narrat enim in Zenone Laertius, eos ita censuisse is Cometas autem, O rigorias, O Faculas ignes esse
335쪽
subsistenses, quando crasor aer ad aetherea loca pervehitur. Iubar autem repentini ignis incendum, quod cito per aerem fertur, ac longitudinis imaginem delinen m. Multo meliora de Cometis Pythagorae discipuli plures Italici attulerunt. Illi enim, auctore Aristotele, Cometam ex errantibus Astris unum esse professi sunt; etiamsi neque posset, nili post multos annos, neque per longum tempus a nobis videri, quod & Mercurii Astro contingit o . Eamdem opinionem Democrito Seneca tribuere videtur, ubi haec ser ibit b) α Democritus subtussimus omnium antiquorum suspicari ait se, plures esse Stellas, quae currunt; sed
nec numerum illarum posuit. nec nomina, nondum comprehensis
quinque fiderum cursibus m Post autem Seneca testatur, hanc eamdem Apollonio Mindio placuisse doctrinam, qui eam se a Chaldaeis hujusmodi motuum non ignaris acceptile dice ret. Tum idem sibi placere Seneca significat, Cometasque docet non fortuitos esse ignes existimandos , at aeterna ipsius Naturae opera ; quamvis & quod antiquissima nobis mon menta non suppetant, & quod illi nimis raro iidem exoriantur, satis certo id ostendi non possit. Ad extremum ea dicit, quae quum, quantum sapiens Antiquitas Posteritati servandum, atque relinquendum esse censuerit, aperte doceant, tum Graeculis aetatis nostrae veterum philosophinrum libros tanto supercilio despicientibus in memoriam re-Vocare possunt. quantum ipsi Antiquitati Posteritas debeat. Neque enim postremis aetatibus in recondita quaeque Naturae penetralia philosophi recentiores pedem inferre tam feliciter potuissent, nisi antiquiores qua scrutando, qua tentando, qua Conjiciendo, saltem investigare semitam inc pissent. At Senecae verba jam audiamus is Veniet tempus, inquit, quo ipsa, quae nunc latent, in lucem dies extrahat, ct
336쪽
IN AGNOS. DIU. LIB. I. ' IL C. XII.
Duioris aevi diligentia. Ad inqinsitionem tantorum aetas una non socii. Veniet tempus, quo posteri nostri tam aperta nos nescisse mirentur ra.
Quod Seneca fore praedixerat, id eventu ipso impi tum videmus. Etenim, ut Edmundus Halleyus cecinit υ) .
is suae itales animos veterum torsere Sophorum .
u. . . . . . . . . . . . . . .
o ' Obvia conspicimus, nubem pellente Mathesi r. ,, Ouae severas penetrare domos, atque ardua Cresi . - Neuvioni auspiciis, jam dat cometingere Templa. Ille quidem Astronomorum Deus Cometas esse maxima corpora , quae a mundi exordio certos, ratosque servent in Coelorum immensitate cursus, tam aperte demonstravit, ut ea de re non possint, nisi homines litterarum plane r des, hac aetate dubitare. l.
Sed & eadem sententia multum Ticoni debet, multum Hageato, multum Cassinio, qui anno i 68o. mense Decem-.bri, postridie quam celeberrimi illius Cometae Caput d, ligentius inspexerat, per totam hyemem conspectum iri praedixit. Hic quidem Cometa non aliud infaustium in o hem intulit, nisi quod mylii temeritatem ad libros illos
scribendos concitavit b , quibus Christianae Religionis ipsa
fundamenta concuteret. At multo. sapientior Baylio Cassinius, cum illius Cometae conversiones, ac motus diu, dbligenterque advertisset, inde opinionem suam confirmavit
de Cometarum orbe Graeci appellant signis iblis comprehenso, quae versibus hisce complexus est,
An ινὶ In Carmine praefixo Newtoni libro, cui tituli ix Ph I Ubiae Na-puratis Prineipia Mathematica. υνὶ Notus est eruditis Baylii libet α Penses more 3 eerites issa Ποereur de Sorbouue a' P oeea- on de Ia Comete qui parui su mois de Decembre r68o. cte. α Hunc alii libri consecuti sunt, quos saepius oppugnamus.
337쪽
is Amisous, Pegasussis, Andromeda, Tauras, Orim, o Pro on, atque DF frus, Centaurus, Scorpiut, Arcas. . . , Sed S. Sapientum aliorum de Cometis opiniones eae fuerunt, quae animos ab omni superstitioso, aut certe in ni, metu liberarent. Nihil hic in Kepleri, Hevelit, Cari si opinionibus explicandis immorabor, quae, ut falsae sint, nihil tamen a Cometis timendum esse denunciant, nihil aoferunt, quod vulgaribus quibusvis erroribus siveat. Video quippe me longiorem in hac fuisse quaestione, quam necessitas P sceret. Quid enim 3 An mylius quidquam affert, quod universum Genus Humanum Cometas timuisse confirmet p MLnime gentium. Nam quidquid affert, ad vulgus pertinet, hoc est ad homines neque a doctrina, neque a natura satis
ad recte judicandum instructos. Quod si qui melioribus ingeniis homines inter eos, qui a Cometis terrebantur, albquando extiterunt,& numero fuere perpauci, & non tamiae scilicet auctoritatis, ut numquam ad vulgus revocari,S cum eo confundi facile possent. Iam a Baylio sciscitor iterum an vulgus hominum illi si totum Genus Humanum p Si assirmat, haud equidem video, cur totius Humani Generis propria illa omnia non dicat, quae vulgo Commu
nia sunt. Nam ct levitas, & mobilitas, & superstitio, &maximarum negl entia. & inanium admiratio, & fere omnium ignoratio rerum, & caetera eiusdemmodi propria vulgi esse dicuntur. Num haec ad omnes homines petinent Non puto illum affrmaturum.' Nam & homines haud ita pauci sunt, qui sapientes, atque constantes merito audiant, a multo plures, qui sint sapientiae studiosi, quique saltem a vulgi opinionibus, ac vitiis immunes esse cupiant. Horum opiniones, cum Generis Humani sententias investigamus, non sciae quidem considerandae sunt, sed tamen sunt considerandae vel maxime. Quoniam & illud hic advertendum est.
338쪽
m AGNOM DI . LIB. II. P. II. e. XIII. 3II
est, homines ex vulgo plurimos in Sapientum sententias non raro descendere, ut, quod ratione non possunt, auctoritate assequantur. Hinc ubi a sapientibus opinio aliqua contemnitur, atque rejicitur, a pluribus eamdem vulgaribus h minibus rejici, atque contemni Compertum est.
Falsitas exemplorum demonstratur, Dae ab Astrologia Iuriciaria, atque a Divinatione Bastas pratuis.
AD Chaldaeorum iam, atque Astrologiae, quae Iudici
ria dicitur, monstra veniamus, de quibus Baylius noster sic opinatus est, id quod scriptum reliquit a , ea consensu omnium hominum, si quid hujusmodi consensus prinbet, utique posse probari. . Apud quos tandem ista vir acutus disputat, aut sumit potius, & jactat p Nempe apud Christianos, qui Sanctorum Patrum, atque Doctorum libros in manibus habent. Quid magis certum esse potest, quam in illis totum hoc praedicendi genus contemni, atque a Christiana quavis civitate repudiari Z Quotus autem quisque in Christiana doctrina si
mus aut verum esse, aut verisimile putat. perinde u Cumque concursu siderum temperaetus aer inveniatur, ita Pueros orientes animari, atque formari, ex eoque non mOdo ingenia , Corpus, animum, at mores ipsos, vitae actio-
nem, Casus cujusque, eventusque fingip Quis aut Cathol, Cus, aut Haereticus ita cum Chaldaeis, aut Priscilliani disci vilis delirat, ut putet, Vim illam adeo efficacem esse in orbe signifero, qui Graece ζωδιακὸς dicitur 3 Quis, inquam. Putat eam esse vim, quae, perinde ut quaeque stellae aut accedant magis, aut recedant, modo hoc modo illo modo, Vertat, immutetque Coelum, ut pro diverso Coeli statu di-
339쪽
versae in tellure hac nostra publicarum, ac privatarum rerum conversiones fiant ρ omnes, mihi crede, quicumque se Christianos esse meminerunt, nisi sorte propter ingenii tarditatem, aut alia quaevis vitia, turpiter hallucinentur, totam illam rem concedunt inventam esse fallaciis, aut ad quaestiam, aut ad su perstitio nem, aut ad errorem a . Quid quod etiam Ethnici, sin minus omnes, at certe plures, prasertim ex sapientioribus, totam eamdem rem commentitiam putarunt ρ Notum enim est eruditis, quantum Chaldaeos hoc enim nomine levissimi homines Astrologiam Judiciariam professi venire solebant, qui & Mathematici appellabantur sere omnes contempserint, quotquot in melioribus Astrologiae partibus excelluerunt. Quo quidem in genere praecipue commemorandi & Eudoxus Platonis auditor, in astrologia iudicio doctissimorum hominum facile princeps, & Anchialus, & Cassander, & Scylax Halicarnasi seus, summi etiam astrologi, qui diserte profitebantur , Chabdisis in praedictione, & in notatione cujusque vitae ex natali die minime esse Credendum. Hos autem secutus est Panaetius, qui, ut Stoica esset superstitione occupatus, Astrologorum tamen praedicta reiecit, & magna quidem ex parte Diogenos, inter eosdem Stoicos ingenii gloria nobilis. Facile omitto, qui nobis tamen in hac quaestione favent , Epicureos, & Academicos. Alteri enim ita plerumque balbutiunt in gravissimis quibusque disputationibus, ut eos prudentissimus quisque contemnat. Alteri multa quidem contra Astrologiam Iudiciariam disseruerunt, sed ita, nihil ut assirmarent, quaererent omnia dubitantes plerumque, dc
sta ipsi dissidentes. Antiquior mihi est Dicaearchi Peripatetici auctoritas.& ipso Dicaearcho gravior ille Cratippus, quem principem suae aetatis philosophorum Cicero nominavit. Hi enim,
340쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. II. C. XIlI. 3I3
cum quaedam alia relinquerent genera divinationis, hoc totum reiecerunt, de quo modo disputamus. Eorum autem sententias maxime probavit Quintus Tullius Cicero, ut ex libris Marci fratris de Divinatione constat. Iam ego & eumdem hoc loco Marcum testem appellare possem, qui Chaldaeorum rationes non modo confutavit, sed, cum eas exposuisset, in gravissimam illam exclamationem erupit m O delirationem incredibilems Non enim
Omnis error sultitia dicenda est At hic cliam fatendum est, non esse plurimum ejus hominis auctoritati tribuendum, qui modo hoc, modo illud Academicorum, de quibus diximus, more propugnat, & cujus mens inter varias discrepantesque sententias, tamquam ratis in immenso pelago; flantibus ventis, nusquam videtur posse consistere. Itaque nos, ut alio loco dicebamus, maximo Ciceronis ingenium
in pretio habemus, quin & eidem opiniones philosophorum, atque aliorum exponenti, ac declaranti, propter singularem hominis, eximiamque doctrinam, non leviter esse fidendum arbitramur. Ejus autem judicia, cum certa idem, atque omnino firma judicia ferre noluerit, neque multum laudare possumus, neque vero sequi debemus. ini noverit, quantopere Ciceronis auctoritate cum Tolandus. tum Ba Iius, tum alii abusi fuerint, iacile videt, opinor, quorsum tota haec spectet oratio.
Itaque nobis illud ex Ciceronis contra Chaldaeos disputatione afferre lassiciat, quod ad extremum subdit Sed quid plura Τ, inquit, quotidie refelluntur. Quam multa ego Pompeis, quam multa Cram, quam multa huis ipsi Caesari a Chaldaeis dicta memini; neminem eorum nisi senectute, nisi domi, nisi eum claritate esse moriturum s Ut --
hi permirum videatur quemquam extare, qui etiam nunc er dat iis, quorum praedicta quotidie videm re, O mentis refelli α Haec verba satis indicant, Ciceronis aetate Chaldaeorum artes non omnibus, praecipue sapientibus, fuisse pro-R r bu