장음표시 사용
71쪽
neque ulla alia causa agerri potest, cur tanta existat inter v rias relationes oppositio G. ra Hactenus Ioannes Hooke. Equidem ingenuos Lectores id tantum advertere jubeo :nimirum facile contingere potuisse, ut in ejusmodi monumenta incidentes aliqui paulo antiquiores, licet incorruptae fidei , Scriptores, & ipsi deciperentur, & alios quoque deciperent . Hujusmodi sunt Ioannes Solomani Peretra Senator
in Supremis Castellae, & Indiarum Consiliis, a) ac Thomas Bolius, qui de Signis Ecclesiae scripsit b). Hi non omnes quidem Americanos, sed tamen plurimos, Dei cognitione prorsus carere scribunt; nisi forte dicere mavis eos veri Dei cognitionem barbaris illis, hoc est non ita confiisam de prima perfectissima causa notitiam, omnino denegare ; in quam sententiam scripsisse videntur, a plurimis Americanis Deum non agnosci, Petrus Martyr Anserius e),
qui Novi Orbis historiam conscripsit, & Alphonias de Penna Monte-negro Quitensis Episcopus, qui res Indiarum Oc-Cidentalium, gentes, gentiumque mores longa satis experientia didicerat, d) ac demum, ut alios praeteream, Io sephus Acosta, Vir Apostolicus, Occidentalium Indiarum oraculum appellatus se . Sane qui, novissimis hisce temporibus, de barbaris Americanis narrarunt, aut scripserunt aliquid, licet satis implexam, atque consulam, aliquam tamen Divinitatis notitiam iis tribuere solent f) . Quin &ipse, quem laudavimus, Josephus Acosta haec diserte scribit,
quibus nihil clarius excogitari possit m hoc commune apud barbaros est, ut Deum quidem omnium rerum supremum, se sium- me bonum fateantur; spirituum vero quorumdam perversorum non obscura opinio sit sec. α At de populis Americae singulis , quos aliquorum hostium importunitas, aut viatorum temeritas, impietatis ultimae constituit reos, alibi fusius. C,
72쪽
IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. C. X. qs
Gentem aliquam non esse prorsus Asbeam ex eo censendam, quod
omni religione carere dicatur.
Λ, Agnum adversarii suae causae praesidium in eo posi-I VI tum esse putant, quod aliquae sint gentes adeo m ribus esseratis, ut nullam prorsus Divinitatem vereri, vel colere videantur. Id , ajunt, scriptores, quorum auctoritas negligi nulla ratione debeat, satis clare loquuntur, dum omni prorsus illas religione carere narrant. Equidem & Scriptores illos magni facio, & ab illis barbaras nescio quas nationes religionis cujusque inimicas exhiberi non nego. Sane MaD sejus, BruZenus Lamartinierus, Ludovicus Antonius Mur torius , ac novissime diligens auctor, qui sub Neraici Pastoris Arcadis nomine latere voluit a , ut non paucos ex eis qui hιιeras, quae dicuntur aedificantes, exararunt, aliosque sileam, nos ea de re dubios esse non sinunt. Potius igitur illorum confidentiam, ne dicam temeritatem admiror, qui dum haec audiunt, aut legunt, tam aperte Baylio sussragari dicunt, ut jam contra illum his de rebus justo sacramento Contendere nemo possit: a quibus ita dissentio, ut religione carere, ac Deum esse nullum existimare, diversas omnino res esse, neque posse, nisi per summam imperitiam inter se misceri, atque confundi, constantissime putem . Nam quod populus aliquis religione careat, ad mores; quod nullum Deum esse putet, ad opinionem referendum est. Quis jam non sentit maxime corrumpi mores apud aliquam potuisse nationem, etsi non ea fieret, qua major esse non posset, opinionum pravitas, atque perversitas Θ Itaque
nihil obstat, quominus aliquae possint esse nationes, quarum
73쪽
effusae in omni intemperantia libidines, atque omnium scelerum importunitas, dc omnium flagitiorum impunitas omnem religiosi sacrique cultus curam exterminaverint, sed tamen aliquam Divinitatis Cognitionem utcumque reliquerint, licet crastissimis vel ignorantiae, vel inconsiderantiae tenebris obvolutam.
Agnovisse videtur id ipse Muratorius a , Vir non eruditione modo, sed & acerrimo judicio nobilis, & clarius
etiam ipse BruZenus, qui nationes etiam plures, quam Muratorius, nulla colere sacra pronunciavit. Etenim ubi deharbaris Brasiliensibus verba facit, diserte scribit diligens auctor, atque perspicuus, inter Omnes populos maxime harbaros, apud quos non sit rationis lumen prorsus extinctum. aliquam semper, licet mancam, & imperfectam, cognitionem existere Divinitatis b . Sed quid conjemaras hoc loco sequor, cum clare fatis, quod mihi pro possitum est, historia ipsa confirmet 8 Integras
enim in America nationes esse tradit, quae licet Deum, &quidem unicum, esse fateantur, tamen eo stultitiae deven rint; ut nullum a mortalibus exigere Cultum, aut obsequium sibi persuaserint. In hac videntur sententia esse, dc Galibes , & Nouragues, & Acoquae, de quibus omnibus Gil letum consulere potes e , & generatim latissimae regionis indigenae, quam primus tenuit ex Europaeis Americus Uespuccius, inclytae Civitatis, apud quam haec nostra scribimus , gloria non ultima . Ille quidem de barbaris iisdem retulit, ut est apud Rainaldum d exleges esse, ab iure ex
74쪽
IN AGNOS. DIV. MB. I. P. I C. X. 67
tores, templa nee habere, minusque idola euere is Sed tamen aliquam eos divinae notitiam habuisse Naturae, facile probatur vel unius Iosephi Acostae, quem Indiarum Occidentalium Oraculum appellatum fuisse diximus, gravissimo testimonio. Cum enim suis in libris sa barbaros Americae populos frui quadam, etsi tenuissima, Dei cognitione tradat,
populos innumerabiles, melius, quam caeteros, dum Perua nos, ac Mexicanos excipias, sibi cognitos, nempe de quibus postremo loco diximus, utique oratione sua Comprehendit. Alios in eamdem rem, fere nullo negotio, testes possemus adducere, nisi supervacaneum opus omnino centaremus. Etenim ne ab adversariis quidem nostris inter Atheos
eosdem populos relatos facile invenias. Potius hoc loco scri-Ptorem alium testem damus in eam rem, quam Probandam sumpsimus, omnino locupletem. Stanislaus Arietus is est Societatis Iesu Sacerdos, qui barbaram Canistanorum in Peruvia gentem, inter Moxos ab Hispanis numeratam, Evangelica imbuendam doctrina suscepit. Cum vero de gente illa, cum qua jam pridem versabatur, in Europam scriberet, ne que religione ulla, neque superstitione teneri, neque Deo, neque malignis, ut plurimi solent Americani, naturis, aut Geniis sacra facere tradidit: supremae tamen cujusdam, divinaeque naturae non ita confusam, ut aliae multae nationes, ac depravatam opinionem habere testatus est . . Iam populos eadem, qua Canistanos, dementia, & improbitate corruptos, alibi notabimus e .
a) Vid. Hi Τον. natural γ moraI innuImus, Americae gentibus, etsi
de Ias Iudias, L. V. c. a. a . . Deum, omnium honorum Aucto- ἐγ in prooem. Lib. de procur. Indor. rem, esse putaret, ae libentissime
SaL fateretur, tamen non esse colendum,
75쪽
Iis autem omnino similes illi dicendi sunt, qui tantum inferiora quaedam Numina colunt, quamvis & Supremum unum agnoscant Dominum, atque Deum, & aliquos non ita pravos de optima illa natura sensiis foveant, imo quibusdam in rebus multo meliora, quam vulgus Ethnicorum, credere videantur. Sunt autem inter eos barbari populi, si Bosmano fides a , qui vastissimae regionis, quae Nigritia dicitur, oras incolunt. Sunt & alii barbari, eodem narrante Bosmano b , regnum tenentes in Africa, cui Fida nomen. Hi quidem de supremi Numinis, quod ubique praesens esse
non negant, Virtute, atque potentia, praeclara sentiunt;
quin & ab illo pulcherrimam hanc rerum Universitatem laisse initio conditam, & in Urdinem sapientissime digestam
arbitrantur. At idem dicunt, cum ipsius mundi, maximeque nostrarum rerum procurationem esse videret sua majestate prorsus indignam, Geniis quibusdam multo minoris virtutis, atque consilii totam demandasse. Iam ergo Gen.os illos, a quibus omnia nostra pendeant, esse colendos, ac precibus etiam infimis obsecrandos . At, si de supremo illo Domino consulantur, nos dignos non esse dicunt, ut ullum ei cultum, aut ullas preces adhibeamus. Haec ex Bosmano retuli, non quod oblitus fuerim, qu d sit de viatorum narrationibus censendum, sed quod Bosmano fidere videatur ipse Baylius, contra quem praecipue disputamus.
Sed & illud hic addere juvat, scilicet graves viros non
& Ceilleo dignam Athei hominis
notionem nunquam tenuit, aut . quod similius vero, tenebris involvere , & ad eos etiam . qui propius ad Atheorum impietatem accedant, transferre conatus est, ut multo maior Atheorum , quam revera sit, numerus esse videatur.
76쪽
IN AGNOS. DIV. LIB. I. P. I. C. X. 69
defuisse, qui dicerent a) barbaros, cultus, ut aiunt, interni
curam habentes fuisse repertos; barbaros, inquam, adeo subtilis disciplinae alumnos, atque patronos, ut Deo non esse nisi cultum quemdam admirationis, aut etiam obsequii, atque precum tribuendum censerent , sed eumdem, animo retineri posse, neque curandum, ut per sacrificia, vel cae. remonias alias hominibus innotescat. Ut in gratiam cum Viatoribus redeamus, unum ex iis hoc loco testem producere possumus. Ille quidem narrat ex Canadensibus barbaris,unum, cum ex eo quaesitum esset, Cur Deo neque preces sundere, neque cultum alium praestare soleret, respondisse, non ita se rem habere. Etenim, inquit, rerum Omnium Dominum, & veremur, & colimus, ct ab eo nobis bona, nostrisque precamur, sed interius id animo perficimus, ut a majoribus' perficiendum accepimus . Equidem, an hujusmodi responsio lassicere dicenda sit, ut illorum auctoritati satisi fiat, qui barbaros plurimos nullam religionem suscepisse trudiderunt, docto, ac sapienti lectori disceptandum relinquo. Mihi saltem illud eoncedi velim, quod extra controversiam
ea, quae diximus, ponendum esse declarant, nempe gentes etiam nullo sacramento religionis obstrictas , Dei notitiam vel a natura impressam, vel ex ipsa coelorum, ac telluris hujus nostrae levissima consideratione Comparatam, utcumque servare potuisse. Sed ex iis , quae dicta sunt hactenus, facilis ad aliam adversariorum rationem responsio ducitur. Illa quidem ex eo repetitur, quod plures barbarae gentes malum quem Diabolum Christiani dicimus, hoc est malignam, -- probamque naturam, & humano generi noxiam, precibus, ac sacrificiis tantopere demereri studeant, ut boni cujusque
um Din. I. 3. e. s. Latronum , seu Marian. P. Chari
77쪽
posse putant, ut nullam Divinitatis notionem impressam an, mo servent. Quaenam, inquiunt, erit illa Divinitas, quae malo principio subdatur ξ aut quis tam parum sibi constans inveniri poterit, ut, cum Diabolum ipsum aliqua natura praetantiorem faciat, hanc naturam ipsam esse praestantissimam , ac vere divinam,& dicat, & sentiat 3 Quod si malum illud principium, summae cujuslam efficacitatis, atque potentiae, Deum barbaris illis esse velimus a , non aliud prosecto probabimus, quam Deum ab ipsis fortasse verbis aliquibus retineri, sed ipsa re omnino de medio tolli. Quis
enim ideam, atque notionem tam pravae naturae, quae non aliud nisi morbos hominibus, & aerumnas cujusque generis inferre paret, cum praestantissmae Cognitione naturae Commune quidquam habere arbitretur pHaec omnia valde probabiliter dicerentur, nisi populorum illorum vel impietas, vel stultitia satis cognita no- his esset. Nunc illud constat, quod ii retulerunt, qui sensus illorum diligentius scrutati sunt: non illos quidem barbaros in ea esse opinione, quae bonorum omnium fontem . & Originem Deum pessimae naturae subdat; verumtamen Deum aut parum curare nostra, aut insita quadam bonitate naturae, Cum neque preces, & vota praestoletur, neque gratiae Capiatur, bona mortalibus impertiri, Diabolum vero , nisi deliniatur obsequiis, humanum genus maximis aerumnis a Dfligere, sibi persuas sie. Hinc illius cultum fere negligunt; hujus autem sacra stultissimi homines tantopere celebrant. Id in pluribus Americae gentibus, in Cara ibis praesertim, &Gujanae incolis, &Brasiliae, magnaeque Para quartae Partis,& Chiliae , quin & Canadae populis, & Calisbrniae locum habere videtur. Quis negat id totum impietate vel maxima Contineri 3 non tamen, si verum lateri volumus , Λ''εότης
stia uo felice C. V., Sanian de Λ
heville Introd. a D Gog. P. II. C. II. I. IV. εc alios passim. αὶ Audivi doctos quosdam viros,
qui eam restonsionem usurparent.
Sed ipsa mihi nullo modo probatur. Diuiti eo by Corale
78쪽
IN AGNOS. DIV. MB. I. P. I. C. X. st
proprie dicta censenda est. Nam & aliae gentes , praeter
illas ab adversariis nostris accusatas, extiterunt , adeo depravatis moribus, & opinionibus , ut acerrimum Divini Nu
minis , ac nostri generis inimicum, sacris institutis, & po
sitis etiam altaribus, Venerari non erubuerint a , quamvis optimae, praestantissimaeque Naturae non omnem prorsus cognitionem amisissent. Inter eas etiam num Asiae populi, qui Curdes dicuntur ,& eam regionem incolunt, quae Curdistan appellatur, religionem omnem , atque Pietatem in Deum, ac Iesum Christum, quem ex obscura quadam traditione agnoscunt b , exuisse Videntur; Diabolum vero. cujus magno timore corripi solent, impio quovis nefarii cultus , & obsequii genere demulcere, ac placare conantur . Longius hac in re progreditur vir omni doctrinae genere excultus Christianus Wolfius. Nam in libro, quem inseripsit Manicharismus ante Manichaeor c) , Cacia aemonem , neque tantum latentem, sed omnino cognitum, apud omnes Paganorum sectas fuisse cultum, demonstrare contendit. Iam populos eos omnes, licet nefaria superstitione occupatos, nemo prorsus atheos habendos esse pronunciabit,
qui nolit idololatriae superstitionem cum opposito impietatis genere confundere. Igitur neque populos, de quibus lo-
79쪽
quimur, ex eo quod mali principium, precibus, ac saerificiis prosequantur , Atheis annumerari, veritas, aut iustitia sinit.
uuid praestandum esset adversariis, qui gentem aliquam
esse Albeam demonstrare volunt.
Locus hic postulare videtur, ut jam adversaerios ipsi nostros docere velimus, quid praestandum iis esset , ut aliquam fuisse, vel esse nationem , nulla Di initatis notitia gaudentem, liquido demonstrarent . Nempe non satis est, quod a scriptoribus aliquibus impiam vocitari, vel Atheam, non satis est quod immani quadam, & inaudita barbarie ii quinatos praese ferre mores, non satis, quod omnem religionis curam abjecilla scribant; sed alia quaedam, nisi fallor, multo majoris operis, atque laboris, ipsis praestanda sunt:
nempe docendum, & idoneis argumentis ostendendum, aliquam esse gentem, quae ita Solis, ac Lunae Convertiones, A ratos, perennesque cursus, ita siderum pulchritudinem, ac varietatem, ita telluris hujus nostrae amoenitatem , atque divitias, dum vestitur floribus, herbis, arboribus, frugibus, ita fontium gelidas perennitates, liquores perlucidos
antrorum, riparum vestitus viridissimos, Ipeluncarum Con-Cavas altitudines, immensitatesque camporum, ita varia genera bestiarum, vel cicurum, vel ferarum, volucrum la-Psus, atque cantus, pecudum pastus, vitamque silvestrium ;ita corpus hoc nostrum , cujus omnia membra vel ad commodum, vel ad ve nustatem aptiora esse non possint; ita demum omnes mundi partes ea ratione Constitutas, Ut neque ad usum meliores potuerint esse, neque ad speciem pulchriO S, quotidie Contempletur, ut non intelligat inesse aliquem in hac, ut ita dicam, adeo praeclara, divinaque domo rectorem, & moderatorem, & tamquam architectum tanti o-Peris, tantique muneris. Cum Diqitirso by Corale
80쪽
IN AGNOS. DIU. LIB. I. P. I. C. XI. S3
Cum id Mylius, aut alius quispiam consecerit , quod
tamen inani labore conabitur . tum illud etiam requiram , an saltem ea gens, extra mores, legesque posita , traditiona majorum, aut aliλ quapiam ratione didicerit , aliquam esse naturam , quae hominibus imperare, quae sontes pOedinis compescere, quae praemiis bonos donare pol sit, quam Vereri, quam Placare, quam colere, quam summis, iisdemque meritis honoribus prosequi debeamus. Haec autem omnia neque ostendit unquam magnum illud Baylii ingenium, magnarumque rerum ab eo percepta dodtrina, neque vero potuit ostendere . Sacra potius me docet auctoritas, ut id obiter dicam, docent ipsi libri sapientum, atque u es, docet exemplorum vetustas, recentior ipsa historia docet, ac ratio, quam vel Athei, vel Pyrrhonici consulere, videri u lunt, nec potuisse hujusmodi gentem inveniri, nec posse . Nam, ut alia praeteream, si nationes vel maxime barbarae, sapientem, ac justum non metuunt, licet oculis minime subjectum, & legum latorem, & scelerum vindicem , quideas aliquando malefactorum conscientia tantopere torquet punde impiis illae sunt alsiduae, domesticaeque furiae, quae
vix ullam eos inter scelera, quamvis occulta, quietis partem capere sinant pSed singamus ea, quae diximus, omnia satis apte ab adversariis demonstrari. Num inde concludere jure poteris, ut tota causa illis adjudicanda sit Θ Minime vero. Etenim non aliud efficies, quam ut illae gentes divinam providemtiam non videantur agnoscere. Error autem ille crassissimus
Atheismo sic enim jam a Philosophis dici solet) sternere
viam satis amplam sine dubio dicendus est. Sed tamen alicui , tametsi admodum depravatae, praestantis, excellentisque naturae cognitioni reliquit, ut postea videbimus , aliquando locum. Iam ergo probandum supererit iis , qui gentibus
iisdem, veluti prorsus atheis dicam scripserunt, hujusmodi cognitionem a barbaris illis mentibus ne levi quidem ex parte fuisse custoditam. Id asserere potuit Baylius, & Lockius a