Amoenitates literariae, quibus variae observationes, scripta item quaedam anecdota et rariora opuscula exhibentur

발행: 1730년

분량: 327페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

De Atheismo Platonis.

dixi, hanc propositionem non esse supponendam , sed probandam. Velim igitur prater dicta observari. Primo, apud T. Locrum & Plaιonem non solum describi materiae in confusione jacentis statum, sed S elari me doceri, astra, terram, solem Sta extitisse, vel antequam ulla mentio fit animae mundi, mentio etiam fit substantia. rum intelligentium, quas anima mundi in corpora humana deduxit. Vide T. Locrum pag. s 3 6. Erant igitur ante ministerium illud animae mundi infinitae jam substantiae. Neque enim Sol, astra, terra &c. acciderutia sunt. Quod si dicas, Deum haec in ordinem digessisse , animam autem mundiunm cum Deo esse; tum velim mihi explicari verba T. Locri, quae pagina jamiam citata ita sisnante Jam vero post muriacon tutionem, mortalium animantium gen rationem molitus est Deus, ut ad imaginem sitim perfectus plane esset atque abholutus.

Humanam igitur animam ex iisdem ration bus atque potentiis temperatam aque divisam distribuebat , natura alteratrici hoc re bura Ministerio et qua aeceptis harum rerum mandatis ipsius is isseis quasi vicem obiυit in mortalibus is diurnis a

malibus efficiendis, quorum animas quasi pero fluxu

152쪽

fluxum quendam insidiabat. Hactenus T.

Locrus. Si autem Deus idem est cum anima mundi, cur tam clare a se invicem distinguit, Deum a Ministro illo Seeundo rvideamus autem distincte , utrum Deus eum mentibus, corporibus inanimatis, animatis , sese conjungens fiat unica tantum substantia. Quod mentes nostras a tinet, dicuntur illae circa astra fuisse vel antequam ab anima mundi in corpora ded cebantur ; erant igitur substantiae: non enim potest accidens migrare de subjecto in subjectum. De ea um origine ne verbo quidem meminit Locrus. Quomodo igiatur fieri potest, ut mentes illae, quampriis mum Deus in illis operatur, subsistentiam suam propriami amittant De hac re prorsus silet Plato. Corpora, antequam in ordinem redigerentur, Deusque ea elain horaret, erant sine dubio substantiae. Rudia enim indigestaque moles non minus est substantia, quam pulcherrime fabrefactum corpus. Quemadmodum igitur prima Dei operatio in materiam non obstitit, quominus ille a mundo secretus sit , ita pariter nec eonservatio illius & gubernatio ob. stat, quo minus Deus S materia diversiae sint substantiae. , Quod corpora animata

153쪽

148 De Albeismo Platonis.

tandem spectat, certum est, ea vivere. Ita

vivunt animalia , homines. Quaeritur, utrum Deus immediate hoc emciat, an vita illa a substantia intelligenti repetenda sit, an natura quaedam plastica, corporibus inserta, hoc emciat, an ex mechanicis haec

omnia legibus repetenda sint. Nullibi de his quaestionibus perspicue mentem suam aperuit Plato. Quando igitur vel

maxime verum esset, Deum ire per omnes, terras , tractusque maris , Deum vitam omnibus dare , nondum tamen pateret, quousque hoc extendendum sit. Deus ex nostro Systemate singulis momentis vitam meam conservat. Vox conservationis non est vocabulum sensu vacuum. Ipsius eonis servationis perseverantia , & constans esse- ' ctus, nexum aliquem intercedere probat inter voluntatem Dei & vitae meae pror - γ gationem. Deus ex sententia mea non est. extensus, sed nobilissima mens, intelligen.' do, volendo actuosa. Intellectus Dei res non producit, sed voluntas. Voluntate ergo Dei fit, ut vivam. Haec voluntas non est nuda vel Ieitas, sed voluntas cum

potentia & effectu conjuncta. Quomodo autem probabitur, Deum, sive animam mundi, vitam omnibus largientem, unam

154쪽

cum hominibus & animalibus substantiam fieri 3 Quibus ex principiis hoc demonstrahitur Num forsan adsunt testimonia meridiana luce clariora Proserantur ergo sanima illa mundi vel Imperio Dei obnixia , Locro tamen p. s48. dicitur δυσμικως , dissiculter suscipiens mixtionem : & pag. seq. αν συνλξ- Ο Θεος, quam ipse Deus exornavit. Demonstrandum igitur est vel resimoniis vel ex principiis Platonis, Deum alia ratione se cum mundo conjungere non posse, quam per commixtionem & coalliationem in unam eandemque substam

tiam.

Ma XXXm ostendimus hactenus, minorem propo sitionem non inferre id, quod contendit Ilo lustris Vir. Sed nec major propositio probari potest. Quod si enim Platonis & Pl tonicorum Scripta diligenter evolvamus selarissimum erit , non unum in divinis dari principium , sed tria diversa, gradibus perfectionis inter se distincta. Invenimus

Deum Των gravi ον Δ μιουργον; Τον νουν, seu aeter num aliquod ποκαδειγμα rerum intellectualium ι animam mundi, substantiam a primo re secundo diversam. Primum e

155쪽

rso De Adeismo Platonis.

cellentius secundo, & secundum tertio 3 sngula tamen Platoni Θεος. Quid autem ex hac sententia sequitur Z Tum , inquit Pag. 3 1s. Plato eris Triueita. Sit ergo Tritheisa Plato. Ergo non est Spinomia. Qui enim tres per se subsistentes naturas agnoscit, non unicam dari substantiam fatetur. Tu vero sinquit, tandem fateri cogeris , tertium Deum esse conjunctum eum

rebus omnibus, nisi simul'primus sis σμ-cundus. Imo vero fateor, animam mundi , tertiam illam substantiam, quam Θεον etiam adpellat Plato, omnia foecundare, ire Per omnes terras, tractusque maris, eo lumque profundum &e. num igitur probatum est , etiam Deum vel mentem idem praestare t Dedi enim , quod jubet D. G. P. 3 6. cuique principio suam hypostasin. Deus, nobilissima mens, per se existit ι ras per se existit, anima mundi omnia transiens per se existit. Deus ergo, seu mens prima, non est conjunctus eum materia ;- . secundum principium non est conjunctum cum mundo ; ergo restat tertia substantia ani

ma mundi. Optet sita pergit, sententiam quae placet: det cuique principis fuam h po,

'sin: adimat rursum, ta ex tribua unum conficiac: omni a laιere niI lucrabitur. Erit Dor

156쪽

De Meismo Platonis. .

in omnibus,mum omnibus, ve mundι an um

dieat, sive eum vinoea Deum smpliciter nomianet. Liberalitate Cl. Viri usus sum. In priorς argumentatione lupposui, Deum di an, mam mundi unum idemque esseo neque tamen .probatum esse vidi, Deum ideo cum

mundo unicam fieri substantiam. Hoc in loco tria illa principia a se distincta esse posui. Probandum igitur mihi est, primum& secundum principium etiam cum mum do conjungi, quando animam mundi m teriae aliqua ratione confunctam concesse

m. Petisum, inquit, ut hae singula probem distincte, inane est ae phantasuum. Mihi vero illi deridendi videntur, qui non sine superellioDictatorum instar qua libet effutiunt, di onus tamen probandi a se rejiciunt. Sine dubio vi eret fortissimus Antagonisis, si tria

illa principia in unum conjungerem, & pOstea arctissime eum materia copularem. Sed res onus . tesimoniis inquam perspicuis, opus est ad utramque suppositionem pr handam. In transitu heic mentionem faciam retorsionis, quam Sect. 8 . a se am Bri conatur D. Gundbngius. Pag. 93 I. differtaι. mea inter alia contra ipsum hoc usus sum argumento e Si materia ex sinu Dei

expulsa fuit, anima mundi subtilissima est Κ 4 materi a

157쪽

De Athesmo Platonis. '

materia, idemque cum primo & secundo principio , quod contendit D. Vir e tum falsissima est hypothesis Gaia gis, quia argumentum plus probaret, quam probam dum erata probaret enim, in Systemate Platonis intellectuales substantias nullas dari,quod universiae philosophiae Platonicae contrarium est. Hanc argumentationem injustam esse ait, quoniam animam mundi materiae Caristesii primae si mile' esse dixerit, non ipsam materiam Abulem. Et ut immane hoc discrimen capiam , ita sese explicat Humanissimus Wis pag. 317. Similitudo minime fa-rit , ut eomparatum eum re fias illa ipsa res, ad quam componituae. Confertar nasius dilecta Sponsa a Solomone turri, qua si extolluin monte Libanon : propterea vero nos se,utu egregius , non est turris in Labanon. misme a te iri intellictum nec nasum Sponsa te

eommixturum esse cum turri. Σοφως. Eleagantissimi Vis Ingenii haec dicere non potuisset, nisi in re tanti momenti ad Sacras L .reras provocasset. Ad rem ipsam quod a tinet, perinde est , utrum hoc argume . tum admittat nec ne 3 neque enim illi imnitor. Hoc tantum dicam, me bis in differiat. mea dixisse , Cl. Virum animam

mundi materiae subtilissimae Cartesii μι

158쪽

De Meismo Platonis. Ie I

om esse perhibere, quod tacendum non fuit. Interim fateor, me nondum videre, in quo peccaverim. Statuit, a Deo'ex Deo omnia

emanase, suxisse , materiam e seu Dei prosectam, ubi emanatio sit , ibi fluxum proprie dictum lotum habere, adprobat sentensiam R. Simonii, ad perentis, veteres per in- te lentias subvantiam igneam integressi, Ἀγαθυν Platonis pag. 3 so. in igneam abire sub nitam , mentes nostras decerptas esse ex divinitate , cs ex his omnibus unicam fieri substantiam. Nescio igitur, ubi maneant substantiae intelligentes. Et quod animain attinet, comparavit illam materiae subtilis I a Cartesse, vel respectu corpori ubtilis, vel respectu rapidissimae agitationis ; quocunque sensu sumat , anima ista mundi corpus erit. Si dicat, illam quaquaversum rapidissime

ruere, mentem tamen esse a materia ster tam , tum frustra toties totiesque ad fluxum,

ad separationem provocaret. Sed uti dixi, huic argumentationi non inhaereo , licet nihil, quod alicujus momenti sit, regerere possit Doctissimus Wis. Interim ut suspicionem a se amoliatur, Seet. 86. aperiti quid de animis & intelligentiis Platonicissentiat ue fatetur , eas esse divinae naturae consortes, decerpta animae mundi, sive Dei a K s . Prou

159쪽

134 De Atheismo Platonis.

provocat ad quaestiones Platonicas Plutarchi, unde concludit, differentiam inter animam mundi , & inter Deum talem esse, qualis inter totum & partem. Proferamus autem locum Plutarchi integrum, uti de conclusione rite judicare possimus. Pag. οε quaestionem illam proponit : Tι δη

160쪽

De meismo Platonis.

i. e. eur supremum Deum omnium Patrem s issem appellawι Z -- aut interes aliquid inter Patrem ae opificem, procreationem sortum Sicut enim quod procreatum es, id omnino etiam ortum es, non vicissim: ita qui genuit, is etiam fecit, Ortus enim animati, es procreatis. Tum Opus ab Opifice eonfectum, ut ad eatore, textore, lyrae fabro aut ' fatuario , prosus ab Auibore siuo abstedit. His autem V principium procreantis ingua est progenies, ejusque contineι naturam, portiuncula quadam a genitore avulsa. Euando itaque mundus non es is aut compactis operibus similis est, sed magna ei inest pars vita atque divinitaιis , quam a se Deus materiai eruit atque admisiuit: haud injuria juxta

o Pater mundi, qui vivens extitis, O OLfex appellatur. Hae cum maxime ad Plato. νυ sententiam accedam, considera, an siae probabiliter diei possint. Cum mundus con-μι e duabus pintibus, eorpore es anima ue eorpus quidem non genuis Deus , sed a materia exhibitam eonformavit ac eoncinnavis, suis reminis aeriuris devinciens de iensque in.' - Ais m

SEARCH

MENU NAVIGATION