장음표시 사용
261쪽
PROVINCIA MEXI CANA. proritiato Numine colligebat. Publicet aut priuatieconcionis nullum extat eXemplum, quippe quam 'ad breuissima capita reserebat, caetera ex concepto charitatis ardore prompturus, illa tamen , quae de
imitanda Christi Domini vita & virtutibus comparandis, diuitio consortio & commentandi assi
duitate didicisset, ordine digesta & suis distincta
capitibus scriptis commendabat : quas ille opes domesticis sine cunctatione proferebat in familiari congressu, & per litteras ad veteres alumnos disciplinae sucin Hispaniam trasmittebat. TestaturMo- malis Grana tensis coenobh Kntistita, missis nuper ad eum litteris, quanti faceret Patris scripta. nam ad signu tintinnabuli coacto coetui eius litteras legere assueuit , nec latum quidem papyri digitum
patitur intercidere. Traditam vero ante anno S triginta vivendi rationem tam religiose custodit, ut eo praescripto conceptum ex Patris eloquio seue
Iioris vitae propositum perpetuum sese retinere fateatur. His affinia sunt, quq de se memoratPrinceps semina datis Compluti litteris, ubi accepta quondam semina pietatis multiplici nunc reddit bonorum operum incremento. Sed potissima Patris cura in procuranda Sociorum vitae sanctimonia, & augendo orationis studio versabatur. Ccrte delatas' a Superjoribus praefecturas eo sol im nomine recusa uit, ne ab audiendis scholasticorum confessionibus atque illis omni ope iuuandis prohiberetur.In nulla re magis fessus morborum taedio optimi Patris animus requiescebat, quam spiritualium rerum colloquio, quod ita cum domesticis plerumque miscebat, ut ex eo discederent ad religiosis vitae munera promptiores. unde qui eius congressu frequentius utebatur, haud vulgaris erat caeteris probitatis excplum. Erat enim Patri singularis quςdam solertia in tractandis hominum animis, & in me
262쪽
Iiorem frugem subinde mutandis , ut merito ab optimis aestimatoribus inter praecipuos rerum spiritualium magistros, qui in nostra Societate floruerint, haud ultimus numeretur. Vt ipse erat orationis studio deditissimus, ita etiam caeteros ad
contemplationis assiduitatem & diuini congressus frequentiam sollicitabat. Antiquo sacerdoti, qui peracto magistratu sui colligendi gratia solitudinem cuiusdam Collegh adamaverat, id consilij dedit, ut exhaustis rite Superiorum mandatis quidquid temporis superesset, contemplationi donaret. Ioanni Cainnis nostrae Societatis sacerdoti in Hispaniae regnis agenti ita quondam scripsit, Ego ve- , ,ro, mi Pater, hanc uiuendi normam mihi describerem, ut matutinas horas deplorandis praesentis &anteactae vitae peccatis, & venia suppliciter exposcenda traducerem, iuxta illud Ecclesiastici, tisin cor suum tradet advigilandum diluculo, aperiet ossuum in orationem, is pro delictis suis deprecabitur.Deinde ad sacrificium Missae in spiritu humilitatis & in animo contrito procederem. Pretium inde Sanguinis Christi Domini pro soluendis peccatorum debitis,& diuina gratia recuperada oblaturus. Sacris operatus Christo Domino gratias agam, quod me sibi aeternoque Patri Eucharistiae Sacramento coniunxerit. Per diem in id potissimum incumbam , .ut Christi Domini virtutes, ac maxime singularem in homines charitatem verbis & operibus exprimam. Appetente nocte, ita me animo comparabo, ac si ea nocte vitae rationem redditurus essem. Tande optabo C custodia corporis euo- , , lare, ut faciem Domini speculatus in illo cascstium , , animorum coetu debitas Deo laudes sine fine per- , , soluam. Caeterum non minus exemplo quam con- , ,
silio praeibat contemplationis iter, qui plerasque
diurnas nocturnasque horas commentando, oran-
263쪽
do ac precando traduceret: Quamdiu per vires 3c valetudinem licuit, rem sacram peragebat magna significatione pietatis; nec antea ad sacrum myste rium accedebat, quam ingenti lachrymarum profusione animi sordes eluisset, & Eucharistiae litanias de more recitasset Nec solum in obeundis Religionis muneribus, & persoluedo Horarum penso
internum animi ardorem lachrymis testabaturuedin concionibus & priuatis adhortationibus tantus plerumque fletus erumpebat, ut vocem in verba formare non posset. Familiares suos ea ratione ad
studium orationis impellebat, ut non alijs itineribus, nisi mortificationis & poenitetiae, dirigeret. Sui compellandi copiam negabat hominibus , qui ita Dei familiaritati inhiabant, ut de euellendis vitio-aum radicibus & voluntaria corporis maceratione non agerent. Lusitana: Monialis stigmata antequam fraus illa patefiereti nunquam approbauit;& increpavit e Societate nonnullos, qui eorum exemplaria circumferebant. Mexicano ciui, quisu Sagijs non solum vulgi, sed etiam peritorum
hominum, Sancti cognomen obtinuerat, dissicilem aliquando praebuit aditum , & progrediente tem pore penitus interclusit; eo solum nomine, quod ita de amore Dei eiusque dulcedine loqueretur, Ut
parum tribueret supplicijs voluntarijs. Sed ille spiritualis homo, qui triginta annos sub umbra ac nomine sanctitatis latuerat, vicesimo anno postquam aPatre repulsus fuit, cum haec scriberentur, haeresis&proiectae libidinis a sacris Quaesitoribus damnatus, in luce totius regni, carnalis apparuit. Quocirca assirmabatPater,idiotas homines, qui singularia quaedam vitae genera sectarentur, daemonum illusionibus obnoxios esse. Quare urgente quodam qua potissimum via homo spiritualis euaderet,& a terrena contagione seiungeretur, subridens in-
264쪽
PROVINCIA MEXI CANA. 263quit, Itane verbnouo Euangelio praedicato opus est' aut inaudita vox illa Chri1hi Domipi , Qui mula venire post me , tollat erucem suam, ct hequatur me r Fratri nostro Villoso praefervido adolescenti non satis agnoscenti quid in causa esset, quod parum in spirituali negotio proficeret; Ego vero sin-quiij ex tui corporis incondito motu illam exigui tui profectus potissimam causam existimo, quod iuido ingenio cum sis, parum tibi imperes. illudque apud te statue,idcirco spirituales homines tam exiguo numera censeri, quod ex multis spiritua-lam vitam profitentibus pauci admodum suis cupiditatibus moriuntnr, Deo propalam de nunciante, Non vide it me homo, mutuet Quamdiu licuit cum caeteris ad triclinium refectionis causa descendere, id aetatis homini solemne erat, postis in terra genibus suam negligentiam in seruanda Ox-dinis disciplina cum lachrymis confiteri. Corporis macerationi nedum ingrauescente aetate pepercit;
quoad Dominus illi supplicia voluntaria morborum doloribus permutauit. quos ille aequissimo
animo ferens, quando acerrimus erat morsus doloris, sublatis in caelum oculis, Tu Domine aiebat tu verbera ituunge, ego interim Miserere percurram. Aiebatque in hoc laborum genere uberiorem esse meritorum segetem, quam in illis, quae sponte
sumuntur a nobis, voluntatis arbitrio temperatur,& inanis gloriae vitio corrumpuntur. Et quidem tantis illum incommodis diuina Maiestas exercuit, ut merito a multis diceretur Societati donatus, Ut posteris daretur exemplum patientiae, sicut& beati Iob. nam, ut omittam longinquas nauiga tiones, tres Romam ex Hispani acinde aliam in Pertiana regna , post Mexicum aliam, & longissima
itinera per incommoda ac deserta loca, ab ineunte aetate aduersa valetudine usus est. Nondum exple-
265쪽
uerat annum aetatis vigesimum, cum tentari coepit febricula prorsus quotidiana, rigore praenuntio. Ventris asque ilium dolore Interdum opprimebatur acutissimo. Postremos sexdecim vitae annos grauiter laborauit articulari morbo: quo saepe ita male accipiebatur, ut Vix remaneret ullus artus in corpore doloris expers . Tande mali pertinacia ita vires exhausit, manus pedesque debilitauit, ut in lecto decumbendi necessitatem imposuerit. tres integros annos supinus iacuit, nec sine magno cruciatu in latus circumagi poterat. quo tempore nihil in seruandis Ecclesiae praeceptis de sua pristina
seueritate remisit. Adigi non potuit optimus senex, ut esurialibus diebus valetudinis causa carnibu Suesceretur.adeo ut decimo die antequam vita. de fungeretur, interrogaret Socios carnis edulia ministrantes, agereturne tunc seria sextat Diebus se
stis sellae insidentem magno utique incommodo gestari se postulabat in sacellil valetudinarib, ut sacris interesset. Horariae vero precationis pensum, etiam si ad verteda folia alienis inanibus indigeret, ita perseueranter exsoluit, vi ex minoribus Horis quaeda in memoriter recitare auditus sit die, qua sacro vnistus est oleo. In magna doloris acerbitate rogatus a Sochs, cuperetne tandem ex tam miscravitae conditione migrare λ Respondit, teneri se qui, dem desiderio videndi Dei , sed tantum abelle ab ipso doloris taedio & impatientia, ut maiores cruciatus expeteret. Sed iam Deo placuerat athletam suu in, cuius virtute tam longo laborum certamine .eXercuerat,ad praemia aetetnae felicitatis euocare. ergo famiente hieme lethalis ille succus, qui tamdiu manus ac pedes insederat, paulatim coepit in interiora sese recipere, di capitis id fit uas comissu, TaS Occupare. inde ciborum taedium, & somni facultas erepta, tum recenti dolore, tum etiam inise portuna
266쪽
PROVINCIA MEXI CANA. portuna prurigine pediculari4 morbi . nimirum
breuiter exhausto corpusculo arida latum cute onsa tegebantur. Sensit optimus senex adesse sibi supremum diem, &accersito a confessionibus sacerdoti longiori spatio quam affueuerat confessus est, Tertia Aduentus Dominica Euchaxistiae Sacram e to munitus,& sacro perunctus oleo, Grates, inquit, Deo, qudd hactenus in eius gloriam aliquid molesti pertulimus. & circumfusam Fratrum coronam allocutus, Vos inquiti Deus optimus benedicat, ut in eius obsequio & laude perstetis. Languentibus deinde viribus sex dies excitandae omnium com mi sera tioni su perfuit. Sabbato circa mediam no-Ehem illius diei , qui sancto Thomae Apostolos
cer fuerat, prosequetibus Sociorum precibus, e vita discessit, anno saeculi huius secundo, aetatis septua gesimo quinto, initar Societatis quadragesimo norno, quarto & quadragesimo professionis, Mexicanae peregrinationis vigesimo sexto . Postera die su- nebri campanarum pulsu de eius morte certiores facti Mexicani ciues frequentes accesserunt, percitis anctimonia viri , quae ad externos etiam amicorum sermonibus permanauerat. e sacris Religiosorum familijs sua sponte alij, alij de morte Patris admoniti in aedes nostras conuenerunt. Communis.
crat omnium doloris sensus & desiderium : nec satiari poterant Patris aspectu, qui in ipso feretro sacro collocatus ornatu, veteris sanctimoniae & san-'ctitatis speciem prae se serebat. Nec caruit admiratione omnium, quod manuum digiti, quos vita superiti te dira macie luridos & adunca curvitate reflexos cuius iis aspectus horrebat I decima sexta post mortem hora grato candore ac mollitie tumentes ad sui oscula intuetes inuitabant. Vbi composito agmine corpus elatum est , mirum quanta cupiditate visendi accurrerint, qui iamdiu feralem
267쪽
pnovINCIA MEXI CANA. pompam in templo praestolabantur . nec satis habebant rosaria applicuisse ori, impressisse oscula manibus, sed in frusta & praesegmina covolarunt. Nec enim prohiberi poterat popularium impetus, Omnem pene defuncti vestem sacrarum reliquia rum nomine diti pientium, quod grauium ac doctorum hominum excitabatur exemplo.Inter quos primarius Theologiae Pro sessor regalis Academiae, cum depromptum ex feretro corpus in sarcopha-ςum suis manibus intuli flet , ut aliquod referret suae pietatis pretium, quo desiderium magistri solaretur, pedi calceum occulte subduxit. Alij qui funeri interesse non potuerunt, intimis precibus postularunt, ut E lectuli supellectile aliqua sibi parti- . cula donaretur. hoc hominum studio domesticis pariter & alienis non tam dolore quam pietatis ar dore collachrymantibus, conditum est optimi Patris cadauer sub ara maxima, funebrem psalmo diam solemni eantu persoluentibus curialis templi eantoribus, qui in id suam operam sponte detulerant. Nec demerui mortuo laudatores . nam in publicis honotibus exequiarum , quas octauo die Cogregatio elericorum gratitudinis ergo celebra uit; oratione vespertina Theologiae auditor , α matutina concione Protator Theologiae praeclaram vitae sanctimonia multis laudibus extulerunt.
'Αm in iuuandis omni pietatis ossicio Indorum animis, quam in educandis eorum filijs, egre-hie, ut solent, nostri laborarunt. ex utroque autem felieissimi collecti suiu fructus, nec vulgares e Sodalitio B.Virginis. nec pauca: Ablatae sunt pec-
268쪽
M Ducat nostra Societas in hoc seminario cen- tum circi fix viginti , de praecipua regionis huius nobilitate adolescentes: qui omnes, ut saepe scriptum est, omni tam literarum cura quam viri tem exercitati' ne floruere, fructusque ex eo quotannis colligit tum Societas ipsa, tum etiam aliae
Vamquam concionibus domi & in foro &' .alibi etiam habendis , excipiendis consession bus, sacraque synaxi administranda, habendaque Congregationis B Virginis cura, inuisendiiq; Xenodoch ijs lanarumque opificijs, & huius generis alijs Christianae pietatis muneribus, multa quidem atque praeclara socirtatis erga proximos tam Hispanos quam indigenρssint promerita; nihil tamen nouum, nihil singulare attulit annus praesens ad ea quae saepe scripsimus. Sacerdos Vnus Fratre comit tus multa viister & praeclare gestit in quadam qua draginta dierum missione, ubi praeter caetera, In dotii duo millia, cosessione plerosque generali, expiauit. Huius probatiωnis tirones x animos quidem suos consuetis tirocinij exercitationibus, &proximorum interdum in uilendis xenodochiis, catechesique instruendis indigenis egregie adi uere. Diui Hieronymi seminarium huic annexum Collegio &collegarum numero & virtute auctum est .Frairc Francistu de Flores, annis natum triginta quinque, quoru habuit in societate tredecim; floruitq; humilitate, siletio, caritate, obediendiq; alacritate, at caeteris quae huius status Religiosum decenis
269쪽
268 PRovi NCIA METICANA.cent, virtutibus . Deus optimus maximus ad prae-m ij gloriam euocauit. .
T si complures in hoc oppido sint ex Hispanis incolar, quorum est maxime saluti consultum; praecipua tamen ac peculiaris nostrorum cura ad indigenas probis moribus instruendos,&Christia- fidei disciplina imbuendos, intenta est: eosque solicitis nostrorum ministerijs progressus faciunt, fructusque capiunt uberrimos, ut fere omneS non modo celebrioribus testis diebus, sed etiam saepe saepius in anno, pr cipue tam ei ubilei diebus, multi etiam semel in mense, nec pauci quidem bis aut etiam saepius, participes Christi corporis fiant. hinc
ille erga nostros amor adeo eximius, Ut, cum inter nostros de assignando eis saecultri Parocho ageretur, primores ex eis Proregem adierint, & ab eo non cum exigua lachrymarum copia petierint, Vt Societatis Issu Patribus uniuersia Tepos Otianae re-
fionis oppida Garistiana dbctrina & Ecclesiae prae
ceptis erudi eda committeret Eruditionis ac disci-vlinae causa ad nos commeantium hoc anno longe maior multitudo fuit: nostrorum enim industria ac labore omnium vicorum remotissimorum
incolς, cunctis posthabitis dissicultatibus, in pauca o pida sunt trasscripti. ast magnitudini laboris par utilitas res podit Hinc e nostris aliqui ad Hispanos indigenasque, qui in disiunctissimis pagis agrisque vel santur, missionis gratia profecti sunt: quorum
aduentu incolae tantam morum ac vitae conuersib- hem, tantum Virtutis cumulum, ac vitiorum extirpationem, tantam denique Sacramentorum frequentiam sunt experti, ut sibi maiorem in dies fructum affore persuadeant, i nostri inter eos velint
270쪽
PROVINCIA MEXIcANΑ. diu commorari. Atque hoc impulsi feruentissimo desiderio magnam aureorum copiam,ad quotidia-3num aliquorum e nostris victum reliquaque n . cessaria, fundationis instar assignant. a
Anta es: hac in urbe Societatis reuerctia, ciuiorque erga nostros beneuolentia, ut Praeses resia quique regalis curia: Senatores Regis iussui parenteS, Velint una omnium sententia, nostrorum hac in urbe residenti um humeris,latum satis infidelium campum Christiana fide & moribus excolendum imponere. ampla cnim in hac nouet Galiciet prout icta infidelium natio insanod monum cestui & veneration 1 dedita: cuius haud unquam oculis sacrae, fidei lumen assulserat. Reperia est messis quidem: multa, operarij pauci speramus tamen copiolani satis ac uberem animarum fructum,& maximum: Christianae religionis cumulum, nostrorum illuci aduentu futurum. Reliqua huius Collagij ministeria ingenti cum virtutis seruore, & incolarum inireligione prouentu, ut pretierito anno scripsimu , ,
P Eculiare in hoc collegio.nostrorum studium
k in Indorum tutela eorumque erudItione&:dOctrina versatur. Incredibilis est messis ubertas, nec minor sane in mes se utilitas. visi sunt enim hoc anno tu Dominicis tum celebrioribus festis diebus,in patenti sancti Iosephi templo tria,&eo amplius Iu-dorum millia magno animi sensu, & lachrymassium. effusione cocionatori nostro operam dare: Eximia erga Beatissimum Patrem Nostrum IgnatiumxamiIi-