Litterae annuae Societatis Iesu, anni 1602

발행: 1618년

분량: 775페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

PROVINCIA LusITANIAE.

nos; breuius deinceps de externorum in nos beneuolentia. Illa communia, quod nos ubique quς- runt, consulunt, venerantur. Haec plane singularia, rudd tam innumeris beneficijs prosequuntur, ut ubitem, si ne magis modesti animi reticere, aci rati depraedicare. Fratrem e nostris, cui obsonani munus,sector zonarius expoliauit paucis nutri- mulis, quos in obsonatum deferebat. factum resciuit matrona nobilis, Fratrem accersit,& leuem ia-

cturam nummulorum quinquaginta aureis retarcit. Sublatum nostro e templo stragulum textile, diu quaesitum, nunquam inuentum. Vnus e Soch sillicose ad diui Antonij simulacrum, &pio quodam tu drico ab eius amplexu crucem eripit, nouredditurus, ut aiebat, antequam stragulum redderetiir. sed mox veluti audaciς in Diuum poenitens, ereptam redhibet: quo facto duplice a Diuo intuit:ratiam, alteram pro erepta cruce, alteram pIo re-tituta. na vir dignitate Comes, liberalitate Princeps,simul ac damni conscius fuit, duplici stragulo maioris preth dono dato unius furtum compensavit. Oblata ad sacrificalem apparatum, vestiendumque suggestum ornamenta ex argento textili, opere non vulgari: ad Eucharistiam continenda aurata pyxis, artificio antiquo pariter & visendo: ad ornandum templi adytum lautae vestes ex auro textili, purpureoque bombycino villoso, partet aureis quinquaginta supra sexcentos: ad Diuorum reliquias tegendas, quarum magnus thesaurus abac domo, capsae gureae, Sc argenteae nonnullae: ad praelucendum diuo Gregorio Thaumaturgo sychnuchus pensilis, fabre ex argento factus, redimitus multis flosculis exserico discolori artifieiose ductis; opus trecentis circiter aureis pretiosum. Mira religio ciuitatis in omnia Diuorum li-psana,seorsim veroThaumaturgi, cuius vim beneficam

82쪽

ficam sanandis aegris, leniendis doloribus ampr libus foecundandis multi testahtur experti; plures ut experiantur , sacri Pontificis tiaram certatim exposcut. Iam vero penetralis templi pars elefantius exculta; illusis auro sacellis, in quibus Diuo-rum ossa continentur: nec minori cultu reliquum templi illustratum , appensis ex ytrouis pariete quaternis tabulis picturae singularis , in quarum me dijs hinc inde quatuor Ecclesiae Doctores exprimuntur; in extremis vero totidem Angeli, tres diuinis Literis celebres, unus Lusitaniae custos α

patronus. Quibus oculorum illecebris ita homianes tenentur, ut dicant nullum esse templum religione par, decore expolitius, amplitudine augustius, suaque sponte adducantur ad maiorem in- dies ornatum ex suo conserendum. Celebritas diui Rochi, qui vi suum nomen huic templo, ita& patrocinium commodauit, gratior hoc anno il- .luxit. nam & finem attulit pestilentiae, quadriennium iam grassat , clausis tandem ab eo die publicis valetudinarijs, & expletis: & initium publicae tu cundi tatis, duabus ex India nauibus ad stationuappulsis. omnes utrumque beneficium sanctissimi viri patrocinio acceptum retulerunt. Ac de priori quidem quotus quisque est, qui ambigatὶ cum diui Rochi vis pestilentium morborum expulmtrix,& sit,& habeatur. De posteriori verb nequis dubitet, res ipsa fidem facit: nam cum in Diui peruigilio vespertinae preces nostro in templo de more funderentur, cantu florido, Pontificio ritu, omnium rerum , quantum in amplissima urbe fingi potest, apparatu: illis solutis, plausuque exceptis tibiarum; ecce tibi in confertissima corona quidam de plebe sublimem locum capessit, & colenta voce, Grates, inquit, Lusitani, grates summo Deo immortales. Duae vobis ex India naues thaud vana

83쪽

το PRovi NCIA LUSITANI R. fidest iam sunt in ostio, crastino erunt in portu

Nec plura: omnes in illum oculos: mendacium putarent, an Vaticinium; dolum, an oraculum ξ proripiunt se plurimi ad littus impigri, rem explorat, veram renunciant.luce postera Diuo Rocho nuncupata duae in urbem naues inuehuntur. Vix dici

potest quantum gaudij sit urbi obiectum ex tristitia ac desperatione consecutum: nam de harum quidem nauium ad urbem appulsu plerique desperauerant; cum viderent Oceanum late piraticis nauigiis infestatum, in quae tandem is ale ominabantur incidendum: de priorum' vero iactura ad- , huc recens vulnus i rebat animo nimirum duae, quae hoc anno praecucurrerant, a praedonibus oc- cupatae, & in Angliam auectie; altera quidem ab insula Diure Helenae, altera vero pene ab ho portu, militum incuria, an ira Numinis, vi auulsa. qua iniuriam tam grauem, tam atrocem, tam denique Lusitania insolentem , ita omnes iniquc acceperunt, ut nemo bonorum ciuium fuerit, qui illam' vel proprio sanguine deletam no optarit. Sed cuiuiduae in urbem naues ex tot periculis sospites illaberentur, linior post infortunium fortuna visa , &praesentis prosperitatis medicamine superioris calamitatis vulnera; licet eatenus cruda effetit, bona ex parte coierunt: quam felicitatem omnes Diui Rochi meritis tribuebant, vel unico indicio, quod in eius celebritate subito erumperet, & ab eius templo primum in totam urbem vulgaretur. Sub idem tempus alia urbi felicitas nata esst, quinque virginibus claris genere , virtute clarioribus ex Anglia huc aduectis, ea mente, ut ab haereticorum

commercio expeditae, liberius ad Christianam pietatem niterentur. Quod quia a nostris diligenter curatum est, & a Deo mirabiliter perfectum, scitu erit non iniucundum, ac plane dignum, quod

curatius

84쪽

. curatius differatur. Sunt hae virgines loco inprimis nobiles, catholicis ortae parentibus; tque hoc uno nomine multa ab haereticis detrimenta aequo animo perpessae. Ab ineunte aetate virginitatem ac fidem non modb coluerunt, sed habuerunt etiam rebus omnibus cariora. Virginitatem ut illibatam

ad extremam vitam conseruarent, perpetuo votomun erunt: ad quod nuncupandum nullo humano consilio inductor, sed diuino: imo parentibus longe diuersam in sententiam impellere cogitantibusin iam sponsos nobiles pariter, & opulentos obtrudere ρggressis sortiter obstiterunt. Fidem ut integram & illissam retinerent, 'procul se auert bant ab haereticorum consortio, &in Catholicorusocietatem proxiiij ingerebant; hos adibant carceribus inclusos, iuvabant inopia oppressos, erran tes tuta in hospitia deducebant, ubi sine arbitris. immunes a discrimine sacerdotibus Deo operantibus adessent. Harum una Thomam Antistitem Cantuari essem acerrimum fidei defensorem, sicuti cognatione attingit, ita moribus imitata est: nam sexies traditam in vincula nunquam haeretici magistratus fide mouere potuerunt. Altera Lepius in carcerem detrusa, γna cum fratre alijsq; cognatis, specimen constrantiae praebuit singulare, nullis neque minis deterrita , neque blanditiis auocata a. Christiana religione publicὰ profunda. Neque

vero tertia animum induit degenerem ab utraque:

nam & paternis bonas ob fidem publicatis non

succubuit,& matre Olb eandem capsam in ergastulum inclusa, non indoluit: imo vero gemitu sol batur aegram , adiuvabat inopem, currentem ad certamen fidei acrius incendebat. Extremae duae in aula a primis annis emitrit :& ubi summa licentia morum esse solet, ibi flammam vivendi continent iam seruauexuti E quibus a tera, vi Clitistiana os

85쪽

ficia obiret, & nulla sui suspicio haereticis incide- . Iet, mundo Ornatu. muliebri regio exibat e gynaeceio , & in Catholicorum. aedes tanquam aliud actura penetrabat ubi splendido cultu corporis ancillarem in habitum commutato rebus diuinis aderat cum incredibili sensu pietatis; quibus tan- . dem absolutis eodem, quo venerat, ornatu vestiuauro gemmisque fulgentium, se adauiam reserebat, solita Reginet obsequia praestitura. Praeerat his virginibus ad Christianae pietatis normam imbuendis sacerdos e societate Pater Michael Rogerius vir quidem spectatae doctrinae pariter & vi tutis: qui de illis Olysiponem transmittendis cogitabat, ut ibi nomen suum darent in diuae Brigi rae parthenonem, quem de Sion vulgus appellat. Est autem hoc coenobium, ut leuiter perstringam,

vestigium quoddam illius augustissimi, quod in Anglia floruit prope Londinum, sub eadem divae

Brigittae tutela constitutum & eodem Sionis cognomento insgnitum: quod licet Henricus Anglorum Rex huius nominis octauus fax & incendium patriae. bustumque religionis demoliretur;

essicere tamen non potuit , ut eius memoriam se peliret, aut sanctitatem aboleret. nam paucis abhinc annis Olispone institutum hoc coenobium, quod illius veteris Londinensis simulacrum esset ac monum estum, ut profugae ex Anglia virgines in externo solo patrium domicilium inuenirent. Sed hanc virginum profectionem minus Vrgere poterat Pater Rogerius ab haereticis causa fidei tr)ditus in custodiam;inde, ut sperat, ad Goronam martyrij propediem efferendus. Igitur diuino, Vt . par est credere, consilio factum est, vi nostri qui proximo anno Olis pone soluerant in Brasiliam, a luxatis intercepti in Angliam aueherςntur , Ut uam quoque operam praestarent his virginibus

86쪽

in Lusitaniam prosecturis. Nani Pater Ferdinandus Cardinus cum reliquis Sociorum captus a praedonibus, Londinumque abductus, virgines alloquitur , literas dat Olisiponem commendatitias, & ad maturandam profectionem adhortatur. quare fugam ornant, collecto viatico, certe quod possint, si non quo indigeant; nauem conscendui exiguo cbmitatu,ne maior proderet fugientes, nauiculatori se committunt, licet haeretico, pecunia tamen ad fidem praestandam subornato. Et pri-ianum aduersa usae tempestate, senos tandem post dies Caletum incolumes evadunt: inde recta Au- domarum, ubi a matrona nobili liberaliter exceptae, a nostris, qui ibi degunt, non mediocriter adiutae, acceptoque in reliquum itineris duce probatae fidei, bonam Francis partem praelegerunt. Rhotomagum ingressas haeretici rem subodoratiambiunt ad colloquium, non exorant. Aduecta: Parisios cautius se gerunt, ne haereticis, qui legato ex Anglia ibi adhaerebant, proderentur. Aureliae honorifice excipiuntur, cum a Religiosis, tum a primoribus viris ciuitatis, in debitis nonoribus deferendis, nemine cuiquam secundo Denique quacumque eunt, Dementibus haereticis, a Catholicis perhumaniter tractantur. Sed dum Burdigalam

nauigatur, saeua cooritur tempestas, nauis compages paene dissolui, nautae exanimari, omnes de salute sua actum credere, virginibus nullo metu per

culsis, sed orationi iugiter assiaeis rogatae in media procella a sacerdote viae ductore , qui habet sv ,

Bene, inquiunt, Pater, Dei munere,& te aequo an

mo esse oportet. nam ad Sion hac via itur : quo si antequam peruenerimus,occumbamus, id parum Cura; vivae, mortuae, Sionis membra sumus: hic haustis corporibus, illo animi conuolabunt. Tandem reddita serenitate , Burdigalam deferuntur.

87쪽

Effusa ciuitas in obsequia, fausta gratulatione excipit venietes, amplissimis muneribus afficit commorantes, omnibus ossicijs prosequitur abeuntes. Inde in alias, atque alias urbes ingressae, fide publica, viatico abundanti, pedestri & equestri comit tu liberaliter donatae: at haereticis , qui cum illis sermonem inire cupiebant, semper elusi si veniunt in Cantabriam; unde vix vi avelli possunt, omniabus ad resistendum pene cogentibus. Hinc Burgos iter : ubi celebre illud Christi morientis simul

crum, seu miraculum, uti vocant, veneratae, Valli- soletum abeunt. tres earum a Nuntio Apostolico sacro Confirmationis oleo inunctae: omnes a femina principe hospitaliter exceptae, a Regina honorifice compellatae, reliquum itineris Olisiponsi versus feliciter emetiuntur.Vrbem ingressuris venitit obuiam primates, & quaesitissimis honoribus in coenobium prosequuntur. Magna deinde per eos dies concursatio nobilium virorum ac feminarum, gratulantium laetos ab A talia exitus, felices in Lusitaniam ingressiis. Iam *ero lautia per id temporis prEstita non vulgaria, sed q Me donantiu liberalitas accipiςntiumque dignitas exigebat.

Prius tamen quam in coenobium abderentur, religiosae vitae rudimenta initurae, e re visum Nuntio Collectori,uti nostrum templum adirent: quod in eum diem lautius, quam alias excultum, serico peristromate conuestitum, amplissimo omnium ordinum concursu frequentatum. Iamque adsunt carpento Vectae, celebri comitatu, nobilissimis fe- ininis circum obeuntibus, omni vocum neruorumque concentu auribus blandiente : Diuorum reliquias patefactis sacrarijs inspiciunt, adorant, venerantur, omnibus bene fauentibus, pariterque mirantibus tam insignem erga res diuinas pie

talem in sterili solo h reticorum diuinitus enutri

tam .

88쪽

- --

PROVINCIA LUSITANIAE.

tam . Ad coenobium reῖresse diem statuunt,in quo rebus humanis valere iussis aditum sibi ad religiosam vitam molian tur.Is fuit in hac urbe celebratis. simus Proregis , Dynastarum, Religiosorumque

conuentu. concionem habuit unus e nostris fa- cup de doctus, qui cum alias beneuolentissime audiatur, tunc extraordinario plausu audientium fuit acceptus. Deum precamur omnes ut Letis o

tis successus prosperos det.

FRequens in hoc Collegium hospitum concur

sus,hoc anno maior, quo sexageni de nostris in Indiam, undent in Brasiliam concessere, erga quos diligenter obita ossicia charitatis. Parenti nostro natio dicatus dies tanta religione celebratus, Ut si iam Diuis additus esset, non maiori studio prosequedus videretur. Princeps industria magistro Ium, qui praeter cultum & varium carmen sermonem praeterea de sanctissimi viri laudibuς composito meditatum ultro citroque habuςrunt, ea pietate, ut lacrymas excuterent audientibus, ea rerum& verborum dignitate, ut multi primorum Patrii, qui aderant, negarent se quicquam grauius audi-uisse. Gymnasium floret auditorum numero , dc virtute, multi se in alios, nonnulli in nostrum Ordinem abdiderunt. Omnes tollendis bacchanaliabus a magistris educti, in suas quique classes desecuitati, praeeuntibus qui tibias canerent coronis redimiti; secuti triplici interuallo, qui suaves concentus funderent,vernantibus pariter flosculis coronati. Fructus eo maior, quo ciuitas amplior, & in orgia effusior. quacumque ibant, fiebant alcedonia, & ne in eadem ludicra reuoluerentur, multi se pompae comites adiungebant. Caeterum

FEF 3 quod

89쪽

quod lucrum animarum consequatur ex carceri bus, nos coii js ac triremibus inuisendis, mitto ducere, quia vulgare. Aliarum rerum capita, quia maiora lunt quotidianis, omnino recessenda. Quidam ex aliena domo tantum faeti infectique argenti compilarat, vi aureis bis millenis aestimaretur. ab hoc unus e nostiis clauem imprimis adulterinam extorsit; deinde caelatum argentum totum expressit, magnaque ex parte impolitum; tandem quod reliquum erat , uti a domino remitteretur, exorauit. Alius uno e nostris suasore, sex millia aureorum, quae debebat, exoluit. Fuit, qui bonam pecuniae summam mallet amittere, quam eam jniqua ratione squae unica illi patebat viat a debitore extorquere. Litigium de binis aureorum millibus

nus c nostris optatus arbiter, prorsus diremit. Sccum se alter disputatis rationibus quadringentOrum aureorum debitorem fateretur; creditor bonam partem remisit, alteram cum solui commoduposset,recepturus. Vnus vel δ terculum aureorum debitori inopia presso, nostrorum oratu semissem condonauit' Sex viri ob aes alienum in carcerem

dc trusi, inde collectitia stipe liberati. Puellae &egestate & orbitate periclitanti matura ope subuentum.Viro inopi ad extremum, tolerandae vitae subsidia abunde praestita. At confitentium numerus certat cum fructu; uterque magnus. Quidam certus exiiij annos quaternos denos nullum in flagitium nomen non dabat;& quod extremae fuit dementiae, a consessionis praecepto se credebat immunem .sic enim cum eo visus est antiquus ille veterator ratiocinati, nemini fas esse trudere quempiam in ruinam,praesertim animi, cuius quo status pretiosior, eo lapsus exitialior : at illius criminatam esse grauia, ut cuiuis confessario detecta, sub

ditura essent illecebram peccandi, ac demum innocentem

90쪽

nocentem consessorem transuersum actura viderentur; ergo praeter ius & aequum aperienda fore, etiam cum urgeret necessitas moriendi. Sed cauillum quod inimicus fabre cuderat , unus e nostris elusit,&praecipitem hominem ad interitum, Deo. auspice, ad meliorem vitam reuocauit. Femina, ut alteri nuberet, quem deperibat, varo suo semel atque iterum toxicum propinauit sed & hic eleti , faucibus ereptus, diuina ope; & illa a peccandi libidine coErcita, nostrorum hortatu; nec minus di- iligens modo est in salute coniugis fouenda, quam iante fuerat is interitu machinando furiosa. Plures quindenis virginibus, clam parentibus suis matrimonia agitabant; inde quidem sibi exitio, maioribus suis dedecori futurae: sed uno e nostris duce,

cum parentibus rem communicarunt, quorutri ar-

bitratu multis se periculorum plagis exuerunt. Sacerdos noster, ut ex uno quid dereliquis putandum sit, consciatur , pluribus quam centum hominibus, aures commodauit, ea peccata confitentibus, quae nulli antea confessario crediderant id gmultas syngraphas conciliatrices incontinentiar, , Versus innumeros illices turpitudinis flammis aboleuit. Homines non pauciores quinquagintac coeno libidinum, in quo palam ac diu iacuerunt, excitati. Mater, quae faciendo quaestui, tres filias prostituerat , cum nollet resipiscere, urbe pulsa. Nonnulli qui irrito matrimonio utebantur . vel penitus dirempti, vel legitime copulati. Verum &distidia quae videbantur immortalia, tandε emor- :. tua vir unus ut stomachum diu reconditum in alterum euolneret, falsam calumniam ingerit, latrocinij palam arcessit. Sanatura nostris unius in f mia, alterius conscientia; turri calumniator impellitur ad probrum recantandum,& veniam e Xlgendam: qua data innocens ne in posterum pateret si-

FFE milibus

SEARCH

MENU NAVIGATION