장음표시 사용
91쪽
anilibus malevolentiae vulneribus,totius vitae maculis expiatis, vitro sese abdit Religiosi ordinis in recessum. Principes familiae duae sic auersae, ut si
ubi occurrerent, in pugnas ruerent; &iam utrimque in promptu erant aeneae fistulae ad manum, primo quovis tempore in obuios ex altera factione displodendae; cum sacerdos noster auctor fuit, armis abhciendis, & animis in veterem amicitiam reuocandis. Discordantes duo nouis saepe iniurijs veteres refricabant: alterius praetei ostium alter ingressus insolenti conuicio prouocat intus latentem: emicat ille cum globo famulantium, in- lat. facto ad ianuam con-lirii initur, sed irae in animo sine dubio , clini primum tempus daret, expromendae: nisi sacerdos noster compressis et, ea lege, ut qui prior ad pugnam lacessiverat, prior ad veniam prouocaret. statum pactione, atque alterum pronu in genua, & Veniam obtestantem in frequenti circo, alter benevolo excipit & alloquio & amplexu. Ab his non longe abest inita inter alios concordia, Morum Vnus pladiatorio animo affectabat ad alterum viam, illius uno verbo offenius, quod plane alio uersum, quam acceptum fuerat spectabat:sed a nostro edoctus incallidii dictum ab ira deferbuit. Mira quoque unius erga nostros obseruantia, stricto mucrone ferebatur in hostem nota solitarium, neque ipse singularis; cum subith reuocatus a nostris illa forte praegressis, tanquam voce de caelo hausta, pedem sistit, ensem abij cit, ad sacerdotis genua procumbit, pollicitus quidquid iuberet, gnauiter obiturum. Repressa unius audacia nimi opere cupientis dari sibi cum honesta virgine clandestin
synodia, eoque illius fores cum examine armato
Ium intempesta nocte obsidentis. Nam illi quibus negotium
auriam Vt iuria repelcursu pugna quidem cno' mitescunt, acrius
92쪽
negotium curae esse debebat, admoniti, α tutan- .da: virgini , & arcendo hosti diligenter excubarunt. Sed & inter moniales virgines dissensionum scintilla, antequam excitaret incendium, consopita: cum enim duae a caeteris alienae de vertendo coenobio cogita ent, & ad id propinquorum ope terentur; coepto destiterat, in pristinam cum alijs gratiam restitutae. Factum celebre unius feminae,quq primum exosa adolescentem filio suo iniuriosum, postea saluti suae consulens, odium ex animo erasit: & nacta tempus dandae accipiendaeque Veniae opportunum, feriam sextam Quadragesimae, inqua, ut iam dixi, ciuitas effunditur uniuersa ad lustranda ea loca, in quibus videre sibi videtur exprest, Christi vestigia ad supremum supplicium
exeuntis: id, inquam, temporis congruum rata
abhcit se ad pedes iuuenis eadem loca collustrantis,precata, ut quam illi veniam libens dabat, eandem ab eo, ob illa, quibus insistebat, Christi vestigia, exoraret. Sed videte factum illiberale, ne diacam inhumanum. homo vecordissimus, & seminae, & supplici, & ad Christi merita prouocanti alapam infringit adeb violentam , ut sanguine Enaribus expresso manum retraxerit cruentatam.
Accurrit sacerdos noster qui prope aderat, & commotam feminam confirmat, ut quae veterem in iuriam patienter remiserat, remittat patientius αrecentem. facit illa ex animo, iubetque, ut omnes criminationis tabulae, qu iam erant,illico expuu-gantur. Haec eum indigenis, cum aduenis non minora: quorum paupertati subleuandae collecti bis centum aurei. At unus haereticus ab errorum tenebris laudabiliter emersit: sexagenarius erat, Scotus genere,opibus copiosus: diuino tamen afflatus instinctu, & patriae, familiae, & opimis facultatibus remisso nuntio , in Lusitaniam contendit;
93쪽
icto PROVINCIA LUSITANIAE. mox in hoc Collegium, ubi initiamentis fidei probe i istitutus, meliorem vitam auspicatus est: αeium religio incesseret, Compostellam ad diui Ia- cobi aedem peregrinandi, collato viatico demi Di sus. Alter quoque huic congener parem exhibuit in euomenda haeresi, haurienda fide pietatem. Iam vero Angli viceni bini, postquam fidei elementa
didicerunt, Ecclesiae restituti, quorum Vnus non multo pbst, necellarus Sacramentis expiatus, ad superos, ut inanitasta indicia fuerunt, euolauit.
R Scruduit pestilentia, quae superiori anno videbatur ex tincta. Dilapsi bona ex parte auditores: magistri loco & ossicio nunquam moti. . Duo e nostris, qui aegrotantibus adessent, Colle io sepositi, mortuis fuere subsidio, vitiis exemplo. estilentiae comes inopia aegris depulsa, cibariis ex Collegio in dies singulos viritim distributis. Irruit quoque in domesticos contagium , adeo repentinum, ut non ante praeuideretur quam in Collegio fieret celebris Academiae conuentus, thesibus ex tota Theologia defendendis adfuturus: qui subito diremptus indicta causa , nouitatem pers xii ea tamen rescita & prudeliam nostrorum in tacendo,&charitatem in demittendo commendauit. Nam ex vulgata causa inanis timor ad omnes peruaderet, ex retento consessu lues fortasse ad nonnullos funderetur: non tamen late ingruit incendium, fratrem visum corripuit, pepercit caete ris, Utrumque aeque mirum: nam illum cui nulla consuetudo cum externis, securum crederes: hos, quibus familia iis usus cum aegroto, diceres infectum iri; sed & ille conualuit, & urbi sanitas re-
ututa, & actio Theologica in frequentia non mi
94쪽
nori instaurata . sacerdos tame decessit unus morbo extinctiis mitiori, quam pestis sit, caetera dissicili ac laborioso. is fim Pater Gondietatus Dinisus, qui quinquagesimo octauo aetatis anno, trigesimo septimo Societtatis expleto, visus plane est
Virtutis numeros expleuisse; mira vir simplicitate ac pietate ad res duiinas. Caeterorum ad virtutem studia inualescunt insita omnium animis re-
ligio in beatissimum parentem nostrum Ignatium in dies adolescit; ex quo eius stola a Patre Nostro Generali huic Collegio dono data cuius praesentem vim sentiunt multi; sacerdos unus plane eo pertus , cui letaliter aegrotanti brachium sic intumuit, ut periculum esset, ne resuso ad caput veneno, aut ad cor sensim permeante extingueretur;
sed stola brachio obuoluta tumor emoto pure paulatim resedit, vis morbi dolorisque remisit, ac tandem valetudo in priorem statum restituta, non dubio fuit argumento, ab stola remedium defluxisse, cui ferendo impares medicorum vires videbantur. quare venerationis au endae inclusa est in argentum fabre caelatum, & cum ea pariter inserta illa de obedientia epistola, quam parens Ignati in hac prouincia miserat,& ut m nemo synon caritatis , & adhuc propria illius manu subscriptam lioc Collegium conseruabat quare non immerit5visa est ab archivo ad sacrarium reserenda. Vtrumque parentis nostri monumentum sub eius anniuersariam celebritatem propositum in sacello magnifice exornato sestiuissimum declamadi thema praebuit domesticis Rhetoricae auditoribus, caeteris verδ qui metricam artem callent, argumentum iura plissimum poetandi. Verum externis data opera non inutilis; multorum indigentiae subuentum; occursiam odij si peccandi periculis obuiam itum; moribus iussu ite improbis consultum ue pridie Quadra-
95쪽
92 PROVINCi A LusITANIAE. Quadragesimae debacchantium furor coercitus, icos omnes ciuitatis catechistica pompa obeun- . te, sum plausu tibiarum, festiuo sti epitu cymba-Iorum,bis millensim circiter hominum comitatu. Qui nobis dant operam in litteris proficiunt &iu moribus: inter eos unus est regis AEthiopici filius natu maximus & regni haeres. Cuius regnum, Oerio nomen est in extrema AEthiopia situm ab AEquatore ad Aquilonem vergit, centum cictiter
leucas secundum maritimam oram extensum: totidem fermὰ anni sunt, postquam Christianae ve-bitatis luce collustratum est,& cum Lusitanis Regibus sociali foedere coniunctum. Nunc tamen princeps adolescens parentum iussu in Lusitaniam conscendit, ut hic litteras disceret ac virtutes, quas in patriam referret. Quare a Philippo Rege hono- .rifice exceptus, & in hac urbe sustentatus, apud nos Grammaticet incumbit, nihilo ad virtutem minus habilis, quam si in Europaeo solo nutritus eΩset. Plurimi ex longo tempore, nonnulIi Uc vltima
memoria vitam confessione replicarunt. Vnus vel
iter cubitum discessuri, cum invitam anteactam inquirerent id enim salubre factu ex nostro concio natore non ita pridem acceperanti inueniunt nescio qua labe sordidatam: negant procrastinan- ldu:illico ad Collegi uaduolant, expiato animo reuertuntur, securius dormituri. Carceres frequeteraditi cum epulo, nostris tunicatis praeter omnium ora sportulas desexentibus. Qui flagitiosam vitam capitali supplicio luerunt, ad bene moriendum animati: in his unus h reticus perfidiς tam prote uae, ut vivus in flammas tradendus esset, nisi nostrorum cohortatu resipisceret, mitioris leti poena
subiturus. Singulis quarta & sexta ferijs Quadrasgς simae nostrum in templum ab utraque schola concurritur: & ob Christi vapulantis simulacrum
96쪽
acriter vapulant ad nongentos: ubi multos tantus amor melioris vitae incessit, ut eodem loci ac temporis contractas noxas apud confessarium detestentur. Catechismus non sine fructu explicatus in ijs locis ciuitatis, quo maior frequentia audientium incumbit; nostro in templo Dominicis Aduentus ad confertissimum auditorem, non modo plebis, sed maioris Academiae; numeroso concentu fastidium, si quod incidit, per interualla minuente , ad quem Praesulis iustu totus ex maiori templo musicorum chorus euocatur. Et nequid desit auctoritatis actioni puerilibus ingenijs institutae, ipse urbis Antistes, Rector Academiae, Princeps Oerius , virique e religiosis familijs quana plurimi sitientes aures afferunt ad audiendum, animos ad praestandum, quae audierint paratiores Parthenia Congregatio crescit in dies S bd si ii numero,& virtutum. Inde multi ad alios, nonnulli ad nostrum ordinem aggregati; plures, si vota spectentur, cooptandi: omnes quiplodecimo, nonnulli octauo quoque die caelesti pane conuiuantur. Quo die triuii lius celebratur Christi in cae- Ium ascendentis, indicta supplicatione pomeridia-
. na, frequentes coierunt in sacellum eleganter expolitum, & alterno vocum ac neruorum modulatu ad pietatem excitati horam integram in stata-rijs precibus cpllocarunt. Ad haec initium habuit . hoc anno non minoris utilitatis Sodalitium ex urbanis opificibus conflatum : quod in primo satuconati sunt opprimere Missericordiae Sodales, veriti, ne una florescente, altera exaresceretCongregatio ; sed irrito labore tandem cognouerunt nunquam germanam pietatem pietati inimicam. Nata igitur est noua Sodalitas tam laetis auspichs, ut sub ipsa primordia ducentos quinquaginta alumnos complectatur, plures habitula, ii candidatis' . . omnibus
97쪽
Omnibus pateret, quorum magnus numerus, stu-cntibus ubertim lachrymis obtestantium, uti in hanc arcem recipiantur, intra quam sperant daemonum insultus facile eludendos. Duo inprimis auidi,alor de cuius moribus, alicr de cuius n talibus laeua suspicatio obsistebat, quo initatis admi terentur. Vterque publica auctoritate conficiunt. instrumentum tur is testibus firmatum, quo se asinistra fama vitae a generis eluunt & expurgant, ne aditu Sodalitatis arceantur. Frequens in ter eos usus Sacramentorum, vis,pe duodeuiginti sacerdotes ab alijs vacui, his satisfacere nequeant confitentibus: quo incredibilis facta est: morum instauratio, ludis,iuramentis, inimici ths in totum abdicatis: & ex patrum moribus familiarum studia ad
pietatem reuiuiscunt. Hoc plane mirum, quod in- . ter tam multos eiusdem conditionis homines, vix inuenias unum alteri subiratum , ut in hac solum Cogregatione, nec figulus figulum oderit, nec faber fabrum. Ex unico exemplo pronum exit caetera
intelligere. Erant inanes eligendo Praesidi intenti: unum ferentem suffragium Proes cessurus eligendo, ponte deturbat. Qus iureZ inquit ille. Audit, Quia unius e Sodalibus fugis alloquium. Fateor, rursum inquit, seὸ iam consulto consessario, quidquid visum est optimum factu, facio. Denique accepta facultate suffragandi adeo non infensus fuit interpellanti, ut secundum illum ad repetendum
munus ferreisentetiam. Sed quantum hic nostrorum labor nobis plebem conciliauit, tantum alius. quem iam narro ciuitatem. Exeunte Maio, pirata maritimam oram Lusitaniae vellicantes sub auroram sereno cano, tranquillo mari in littus emicat:
de in oppidum Buarco nomen est in ostio Mondet situm procul ab hac urbe septenas leucas tam re- Pentem faciunt impressionem, ut incauti oppida-
98쪽
ni non asite euigilarint, quana strepitu exciti fores
pulsantium : quas clim incogitantes reserabant, hostes irruentes admittebant. Breui facta est inges compilatio, neque pretiosis rebus parcente auaritia, neque vilibus barbara diritate: illas ad naves exportabant, has in plateis, 'e cui usui forent, pro terebant. Quae iactura serenda esset si a templo viscinoque coenobio abstinerent: sed huc etiam eo-1um prolata audacia, quorum ex animis abiecta religio. Nihil non corradunt ex sacris locis, quod vellent;nihil quod nollent, non euertunt. Aras exuunt, sacraria denudant, auri & argenti crustas Epictis tabulis refigunt, Diuorum caelitum religiosa simulacra illotis manibus diripiunt, trahunt, lac
xa rit, consputant; & ne in prςsens tantum nocentes
sint, irreligiosis inscriptionibus profanant. Quinetiam naud scio, an aliquid licentius sacram in Eucharistiam moliti fuerint: quod cum factu turpisi simum sit, mihi plane videtur etiam dictu indeco-
Ium. Res in urbem nun tiata ad iustas iras omnes excivit: & quae una esse debet in rebus nouis constantia, rapiuntur consilia,non quaeruntur Postero
die, quam haec sunt, utriusque scholae auditores duce Academico Rectore in aciem educti , eunt composito agmine, hostiles iniurias ultum , aut maiores impeditum. Comitantur duo e nostris sacerdotes, curandis affectis, integris animandis, omnium consessionibus audiendis. Et quia re im- , prouisa, periculum erat, ne miles magis libris
quam armis suetus, prius fame quam hoste promeretur liberalis E Coilegio suppeditatur annona, ut merito visus fuerit nostrorum labor , non minus corporibus, quam animis profuisse. Sed deli stis ubi sentit militem auxilio subeuntem , ne parta perdat, eadem sestinatione, qua Venerat, rocedit non incxveat s , xclicus in littore duobus
99쪽
96 PROVINCIA LUSITANIAE. pueris,incautὰ palantibus, qui Episcoponn fartiui tum cesserunt, libertate filiorum Dei donandii dedocentur enim haereses & rapinas, ad fidem &pietatem informantur, erroribus, quos cum lacte nutricis laxerant, solenni ritu abiuratis. Suus hic Iocus esto rei miraculo non eximendae: quam eo libentius narro, quod multorum fidem sacram in Eucharistiam excitarit; quam haeretici hoc anno partim violare factis , 'artim elevare dictis ausi sunt. Vir unus sacerdotio nuper initiatus in quodam urbis templo primum Deo sacrificium offe- rebat. calloem hausturus, dum trepidantius, ut fit ab inexpertis, cum illo ob pectus de more crucem signat; una vel altera stilla sanguinis ab imo foras
exilit & in primam in appulam Eucharistiae substerni solitam refunditur, ac forte ad alteram, quae subter esse. solet loco subtegminis, transmittitur. commouetur interim sacerdos; sed dissimulato cet-su Sacrum peragit: tunc qui praefuit sacrificanti serat is illius curiae praefectust colligit utramque mappulam, & reponit in labro infantibus Christiano ritu abluendis, uti postea quantula nota inesset elueretur.Diuisit itaque posc, explicat, inuenit utramque sanguineis litam guttis 3 priorem quidem crebrioribus, ac toto albo lintei aequabiliter fusis; posteriorem vero rarioribRS, & propter
ultimas oraS tantum expfessis. Haeret primum animi pendes; deinde utrumque linteolum, Eucharisticum abdit in sacrarium tandem obortis lacry-
.mis ad nos venit, quid agendum in re noua quaesiturus. Sacerdos noster cum Illo paru*r petit templum, rem expendit, renuntiat dignam cile , quae ad sacrorum Antistitem referatur. Antistes no-
strum in Collegium mappulas censet deportadas: ubi diligenter inspectar, ac mirabiles plane visae argentea in capsula asseruantur; interim dum in rem
100쪽
totam altius inquiratur, & veritas posteritate ipia valescat. Haec in urbe: quae foris gesta sunt, deinde
cursim. Varia oppida obiere duodeni e nostris. Confitetium numerum nemo facile putarit. Hinc fratconiectuta , i quod ex una concione paruo in
oppidulo suodeuiginti inducti sint ad totam vitam confessione relue niuam. Multi audita concione ad eorum, quos laeserant, genua prouoluti, ertati veniam exorarunt.Vnus alapa in os caesus nori
solum abiecit praecipitem animum ad vindictam, sed etiani in templo multis spectantibus ad verberantis pedes accidit, veniam precatus iniuriae, qua prius illum prouocarat. Satores falsorum crimianum, segetem, antequam cresceret, eliserunt in semine Lites in seditiones abiturae, litigatium com-imodo e stinctie. Multi alibidine reuocati. Nonnulli ab adulterio ad cotLugium regressi. Faemina
quae salubriter monentem audire noluit, dum vi-stiti poenas luit moritura: nam voce interclusa antequam confiteretur, supremum expirauit. Multiplex superstitio cum religiosa consuetudine commutata. publica in templo verberatio singulis quadragessiae hebdomadis instituta. Aurei circiter quadringenti ad veros dominos reuersi. Quidam qui salsis testibus planum fecerat liberum te ab aere alieno, soluendo debito in quo erat ipse se sua sponte damnauit, meliorem vitam orsiis a totius anteactae consessione. Nonnulli in soluendis decimis negligentes, reddiderunt debitas, reddituri in posterum quae deberent . clerici animarum curatores ad Sacramenta ministranda satis instructi: uni, qui censibus ex Ecclesias moniaco parta fruebatur, ita consultum, Ut neque rem amitteret, neque conscientiam pessundaret. Aliqui spiritualibus commentationibus ad meliorem fiugem exculti,
Quodam in oppido de Misericordiae Sodalitio in- G G G stituendo
