Dilucidatio speculi apologetici, sive Propugnaculum historiae annalium P. Zachariae Boverli, ordinis fratrum minorum Cappuccinorum. Authore F. Antonio Maria Galitio, theologo Cappuccino, Brixiano

발행: 1653년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

ordo Capriccinorum , antiquissimus Patrum Conventualium,medius Patrum de Oblervantia. Itaque ubi asseritur, ad

veram reformationem rectu iri, ut repatetur Ordo antiquus,

non novus instituatur, antiqui nomine intelligitur simpliciter primus, sub suo scilicet institutores, Funeatore unde reformare est reducere ordinem ad formam illam , id est, Re gulae Observantiam, quam primitus habuit a suo, iub suo institutore: Non vero reducere ad formam, quam habuit postea, nisi fortasse haec posterior adhuc eadem esset cum illa priore sui m nullo, altem substantiali est immutata

Et ita reformare ordinem, quantum ad formam habitus est, restituere ordini eam habitus formam , quam habuit pia mitus lubriti stitutore S Francisco non autem illam, quam habuit a diebus, v. g. S. Bernardini , sive Patrum de Observantia, nisi adhuc in ordine Patrum de Observantia eadem habitus forma immutata servaretur. Quod an italit, infra proprio loco explicabitur Interim ad rem nostram. Illud solum potest impedire veram reformationem, quando aut ordo novus aliam ab antiquo susciperet regulam aut etiam, quando eandem quidem regulam assumeret nullam tamen cum antiquo servaret unionem Et hoc modo utique intendit peculator negare , Congreoationem Ca- puccinorum esse velam reformationem muta nimirum nullam cum antiquo S. P. Francisci habet unionem : Nam ordini antiquo per continuam . nunquam interruptam successionem minii ne conjungitur non enim conjungitur antiquo immediate , hoc ei clarissimum Quod vero neque conjungatur mediatu, ea ratione demonstratum putat,

162쪽

1 o Di LucioArio spECur Apor o GETICI. quia non conjungitur medio ordine observantium Q demum non potest alteri conjungi per continuam successsonem , superstite adhuc ordine observantium jam nemo alteri succedere potest, nisi altero locum cedente sicut successisse ordinem Observantium, cedente locum omine Patrum Conventualium, juxta Decretum Leonis in Bulla unionis, praetendit peculator pag. 27. Caeterum, ordinem Capuccinorum reipsa conjungi per legitimam successionem ordiniantiquo Fratrum Minorum satis probavimus testimonio Christi ac item Patrum Tridentini Concili), ac Pauli V. Vrbani VIII summorum Pontificum, indistinete ordinem Capuccinorum ordinem S. Francisci appellantium , quin Urbanus VIII per continuam nunquam interruptam lineam a S. P. Francisco descendere his expressissimis verbis testatus est. Hac nostra perpetu 2 alitura Conjlisutiove declaramus, Fratres Capuccinos praefatos,hisee eta esse ex 2 era, ex nun p am inle . rupta linea , ac Peros, C indubitato Fratres ordi. S. Francisii. Quibus Pontificis verbis stantibus mirum plane est quomodo peculator de Capti inorum Congregatione verba faciens, talia contra Boverium, legitimam successionem adstruentem, c. in medium afferre potueries quae de directo praedicti s Vrbani verbis contraria esse videntur talis Congregatio legitimam successionem habebit a B Francsco ejusque ordines tale corpus aB Francisco institutum Z tales Fratres Peri, indubitati

Fratre or unis . Francisci semper fulse fine aliqua interruptione, σὰ sione censendisenti c. Haec ille, qua . an Vrbani diis nitioni repugnent , legenti, a quae legit intelligenti judicandum

relinquo.

: di

163쪽

D claratur melitis adhuc na postas iration eri ordinis, ac legitis juccesentiis in Religioue Fratrum Minorum per comparationem hujusmodi in Ecclem. I tentavit Speculator delumbare illud Boverij, imo po-' tius Christi responsum, quod scilicet legitima ordinis, ac

Praelatorum successio ex Observantia magis, quam cantiquitate, aut diuturno annorum ci :rta cuti primatu censeatur, similitudine successionis in Ecclesia, sic fatus sol. o. Veri nisi illud commenti tum mali fundatum argumentum, vel ex eo patet , quod eodem modo Arretici non cura tisi Episcoporum ccc isnem , . Ecclesasticarum ei maxum continuam unionem, ex fide, quam praetendunt , se eandem cum chris , . Apostoli habere,areunt se erum Ecclesiae chris corpus consituere. Non ita tamen in praefata similitudine pedcm gere voluit, quin statim, levissima tamen ratione, quia nimirum comparatio ejusmodi odiosa videri posset, pedem tantisper retraheret. Quare ad aliud argumentum se protinus convertit Ponamus, inquit, aliquem rivi S. Francisci innis extraneum, emine Superiorum agnito, sed permittente Iolo Pontifce, assumere habitμm regulam S. Francis , scis congregare, corpii aliquo Religionis constituere talis Cong e-gati legitimum succisionem habebit S. Franci co ejusque ordine Z tale corpus B. Francisco insitxtμm tales fratres veri indubitati Fratre ordinis . Francisci semper f*spe , sine aliqua interruptione aedisione censendi sunt credo nec Bor 'erium hoc admissurum daebet tu-

164쪽

vponimus eos babere luccessi petenda sit. Caeterum non debuit

Speculator ab illa comparatione, subprie texiti quod Videri possit odiosa, recedere ruere enim argumentum ab Ecclesiae similitudine hietum, omniuinin hac re potis stimum, censeri debet nec est,quod aliquis nostrum aegre ferat,fieri comparationem inter Ecclesiam, Religionem Seraphicam , quae est aliqua particularis Ecclesia, aut pars Eccles Revertatur itaque, obsecro, nobiscum Speculator ad argumentum ab eodem quidem attinetum, hauci fatis tamen, ut par erat, declaratum; Et ut inutilibus parcamus disputationibus, ultro,ac libetitisse si me concedimus majorem propositionem , talem nimirum esse fuccessionem in ordine, Falis reperitur in Ecclesia Ve-τum partes peculatoris erant , aliquanto clarius minorem reserare propositione, in quo nimirum vera Ecclesiasticarum personarum successio consistat; quod qua ratione ab eodem ornissum fuerit, ignoro, nisi forte, it eam sibi notam acquirat, 'iliam Boverio illis verbis fol. i inurit Ita bonus hi Auctor secum

1 ignorantibus, dum veritatem dissimulat rat re Fcum, eIeη- tu Aut ne rem uti e habet, nou intesigit, aut intellectam non aperit.

Qiso igitur ratio successionis in Ecclesia clarius percipi queat. Supponendum est , tria necessario ad veram successionem requiri, ut patet ex toto stulo de successionibus ex testamento, ait: ab intestato Primo ,requiritur persona quae succedere debet: Secundo,persona, cui succedendum est tertio,res, in qua quis duccedere debet ut v. g. bona fortunae in successionibus testamentari)s haeres enim succedit testatori in bonis ipsius testa-t0ris Vt autem una persona succedat alteri, necessario requiiuur,ut illa, cui succedendum est,moriatur,aut morte natura

165쪽

li aut saltem civili quamdiu enim vivit, superstes est is, cui

legitime alae succedere debet,nunquam aetii luccedere potest. Haec sunt trita apud omnes, apud ipsum Speculatorem. Porro in re nostra persona, cui succedendum est in Ecclesia est Petrus, veluti caput Ecclesiae a Christo Domino constitutumo sunt etiam respective caeter Apostoli ab eodem Christo. Spiritu sancto ad Ecclesiam regendam primitus politi, ex quibus Veluti praecipuis membris Ecclesiae corpus

constituitur,cum hoc discrimine quod Petrus tenet rationem

capitis, ac supremi Pontificis aliivero Apostoli sunt potius membra sub capite, sive potestas sub potestate, ideoci; in Eccles Epilcopale manus obtinent: In ordine vero Seraphico,persona, cui succedendum est, fuit, est S. Franciscus, tanquam

primus Religionis Pater a summo Pontifice constitutus irimi autem Provinciales ab ipso Seraphico Patre ad similitudinem Episcoporum ad regendam Religionem positi sunt, quibus alii provinciales luccedere dc bent: persona vero, sive personae succedentes Petro,aut Seraphico Patri,aut caeteris Apostolis. Provincialibus,sunt quicum i mortuo Petro, reliquis,in eorundem locum legitime substituuntur. Haec pariter sunt plana, S unicuiq; de plano Onfessa.Tota et go dissicultas,

si quae subesse potest, consistit in tertio,quid nimirum proprie sit, in quo Pontifices Petro Episcopi caeteris succedunt A postolis. Non potest sane dici, Episcopi , sive Pontificem esse .l, in quo succeditur Nam Pontifex, Episcopus potius linter sonte, quae succedunt asserere etiam eis ossicium, sive di nitatem, sive Episcopatum, Sontificatum, sive primatum, rout loquitur peculator pag. Ior ibi primatus enim, Scc

ri est

166쪽

11 Di LuCIDATI SPECuLI APOLOGETICI. est quidem verum, at non fatis adhuc explicatum. Quid est ergo Pontificatus, apiscopatus, sive munus Episcopale, kPontificale, ut quo Pontifices Petro in Episcopi caeteris succedunt Apostoli. Dicamus, uno verbo , esse jurisdictionem, sive potestatem regendi Ecclesiam cum omnibus juribus, quae Pontificalia , sive Episcopalia nomen clari solent. Itaque tandem Pontifex Petro, apiscopi Apostolis in his omnibus, quae eidem Petro, C Apostolis, tanquam Pontifici, Episcopis a Christo Domino ad Ecclesiam regendam tradita sunt, succedere perhibentur. Praeter haec omnia ad ijciendum est, neminem posse succedere Petro, aut Apostolis, qui non sit de Ecclesia quia non succedit aliquis, nisi sit Pastor Ecclesiae. Vnde Pastores sunt in Ecclesia , acclesia in Pastoribus i nec potest esse Vera Ecclesia , quae aut nullos , aut non vero Pastores lia lbet ut optime ex Patribus ostendit Bellarm. lib. . de Notis Ecclesiae nota, sive cap. 8 nullus autem est de Ecclesia,nisistianus in fides; infideles enim , etiam haeretici, saltem manifesti, non sunt proprie de Ecclesia, ut per eundem Bellarm. lib., de Ecclesia militante cap. y q. Io qui ex eo probat: quia omnis infidelis , saltem manifestus, caret quacumquc potestate, sive jurisdictione Ecclesiastica, ut per eundem Bel tarm eo c. o. ubi han formalia verba habet Patres commutilconsensu docent,eos,qui sunt extra Ecclesiam nusium habere auctoritatem aut juri bEctionem in Eccles n. Eadem fere repetit lib. 1. de Rona Pontific. cap. o. ibi. S. Patres concorditer, nousolum haereticos esse extra Ecclesiam ed etiam U DP carere omni uri distionera dignitate. Et rursum Me inquit Est sententia omnium Ieterum Patrum, cui

167쪽

iterum hepti, si tentia dicit in eis, qui dipesserunt ab Hae is , nullam prorsu remariere piritualem potestatem super eos, qui sent de Ecclesia. Et

idem Bellarm. advertit,hanc Patrum sententiam procedere ex ipsa natura haeresis, seclusa etiam excommunicationes: Cum

ergb non posset esse Pastor sine potestate, vitai dictione d infidelis, etiam haereticus, saltem manifestiis, eo ipso careae omni potestate live iurisdictione; implicat esse verum Ecclesiς Pastorem, ac proinde succedere Petro, Apostolis: Quia non potest succedere, nisi qui est verus Pastor, cujusmodi non est infidelis,etiam haereticus,saltem manifestus at e aciem ratione, ubi manifestus haereticus succederct pii copo Catholico, illa non est et vera successio, imo interrumperetur vera successio ut per eundem Bellarminum,citii haec omnia clarissime docet,e cap. d. nota, ubi inter alia h.xc habet: omnes ilia Foctu Fiat, chales habuerunt Epycopo manifestos Loeticos, cta proinde interrupta est Pete ripa nim iacesito. Et quia non solum succedit Pastor Pastori, sed etiam Ecclesia Ecclesiae Ideo ubi in aliqua Ecclesia manifeste deficeret vera fides , desceretia iter vera successio quia non potest succedere ver.e Ecclesiae , nil vera Ecclesia, cu)usmodi non est,quae non est fana in fide icclesia enim non est praecise congregatio hominum, sed congregatio hominum fidelium, qui nimirum in una verae fidei professione uniuntur. Vnde Fides se habet ad Ecclesiam,ut forma, sive

anima congregatio vero hominum, sicut materia, corpus: ita ex utraque, tanquam ex parte essentiali, resultat una vera Ecclesia, sicut ex anima, corpore unus verus homo. Eodemodo proportionaliter philosophandum est de vera Relidio ire:

168쪽

De Religio enim non est sola congregatio hominum, sed taliuliona inum, id est, Religiosoru,qui nitorium in una Regulae religios; professione uniuntur,in quo discrimina Religio proprie nimi ta ab Ecclesiam Religio essentialiter in sola fidei profes sone minime o sistit, imbea hipponit: Nullus enim potest esse Religiosus professus,qui nolit fidelis per verς fidei professione: Ideo etia pulchre appellatur Religio, per qua qui emet seipsuligavit Deo per fide, iterato se religat per religiosae requie professione:& quia fidei professio per se primo articulos eo ut

ver professio per se primo Obligatione Otortam,praeceptorti, aliorum ci ritu in ipsa Regula piaescribiliatur,respicit: Ic eo lata clasia vera dicitur,in qua vera fides Oscrvatur jeclusa etia mandatorsi obtervanti LContra Vero, falsa Ecclesia,quae ecia in fide, dato etia, quod in reliqUO mandata servaret: Abno potest dici vera Religio, prout de ea localli imur in praesenti, absq; observantia, alte habituali,modo superius explicato: quiaReligio noest sol co gregatio caeli u,ncq per lotam fidei professione efficitur aliquis religiosius sed est co gregatio religiosorti,de qua quis etficitur per Regulae professioni sive religiosorum votoruemissionem,sine quibus Vera,ac propria Religio, ac retiolosus subsistere minime potest; hi per .Thoma comuniter receptu:

i Quare proportio inter Ecclesia. Religionem in eo posita est quod scutio potest esse quis de Ecclesia, nisi per verae fidei pro

sessione me vera Ecclesia,ubi non est vera fides: Ita non potestes verus religiosus, nisi religiosa vota profiteatur : Nec vertis ordo aut Religio, ubi non est Lma eorundem votorum obser

antia: observantia,inquam,non actualis,sed habitualis, modo

superius explicato quae quid cin habu ualis observantia facilius

169쪽

deficit in Religione S. P. Francisci,praesertim clitantum ad pati pertat in citra Seraphicus Pater tuae Regillae proscit res pluribus obstrictos est voluit, de re ipsa obstrinxit, ut patet,

tum ex ipsa Regula, tum ex Cymentina Exinu. . cap. Xyt de Perb. ignis. i. Ac proin te facilius oc scit ordo eraphicus: non quia cna a vera religione in communi sed a vera religione hac in particulari, nempe Seraphica de ordine Seraphicol Quare ubicumque ita relaxata foret Regula S. I a rancisci, live per ab uius , live etiam per privilegii, ut Fratres regulariter te obligatos non agnoscerent, aut liaberent ad Regulam, prout a Seraph o Patre fuit instituta: ac re ipsam proscisione te minime ad Regulam primam scd potius ad cam,aut relaxata per abusus,aut lier privilegia , minae obstrictos intenderent. ille utique simpliciter,de absolute verus sancti l Fraiicisci, ii veprim regul aratrum Minorum ordo center minime pollet. Quod ita certum esse videtur quemadmodum certum est,eam

non polle amplius vera censeta religionem, etiam 4 Ol Titani, ita

qua tanta cise relaxatio introducta ut passim Oinnes haberetude proprio nec aliam emittercia professione luamilius vitae relaxatae, prout repererunt: nam religio deficet et in substantia.

bbus,ac propterea implicat eam vera appellare cligioncm, lue

ad tantae relaxationis statum sic deducta: quod tam csa in aliis religionibus vix contingere potest, ctim nil aliud voveant,qua non habere propriti in particulari facili unc vero cc tingere po testin Religione Seraphica, in qua non Olum in particularii sed etiam in communi omnis proprietas,im, usus luta Cita,

170쪽

successio continua, ubi Ecclesia pro tempore a fide manifeste deficeret, ut per Bellai minii alias citatum ita proportionaliter non potest bene consistere iugis successio in ordine sineRegulae observantia,sine quaReligionis corpus mortuum esset;ut in proprijs terminis ipse quoque peculator affirmat. Asserendum itaque,nullum infidelem, etiam haereticum, saltem manifestum,esse verum Petri,aut Apostolorum siccessorem. Est expressa Bellarmini,probaturq; evidentissime.Non potest succedere Pastori nisi verus Pastor sed infidelis, etiam hereticus,saltem manifestus,eo ipso non est verus pastor:Nam quomodo potest esse caput,qui non est membrum nulla pro sus ratione sicut non potest esse caput,aut Pranatus,qui qualibet ecclesiastica privatus manet potestate , sive iurisdictione: haereticus autem manifestus eo ipso amittit omne iurisdictio nem, desinit esse membrum Ecclesiae. Ex hoc ipso praecise,id

est,ex natura heresis, seclusa etiam excommunicationes ut ex communi Patrum sententia idem Bellai minus advertit: eroo.

Confirmatur. Nam dato, etiam,aliquem infidelem,aut manifeste haereticum eligi in Pontificem,aut Episcopum,quia i moratur esse haereticum,aut infidelem, ejusmodi electus non esset legitimus Petri successor quia omnis electio infidelis, aut haeretici manifesti, ex ipsa haeresis natura precise , nulla est:Nam hae reticus,saltem manifestus,ex ipsa haeresis natura, non solum privatur iurisdictione illa, officio quae habuit,dum erat Catholicus: verum etiam inlaabilis incitur ad alia iurisdictione&beneficia in posterum obtinenda quae inhabilitas tamdiu' permanet, quamdiu is persistit in infidelitate, aut haeres mairueita Implicat ergis,quem esse superiorem, proinde succedere

SEARCH

MENU NAVIGATION