Scholica Hypomnemata scripsit John Bakius

발행: 1844년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ipse praesens commendari fidenterque demonstrari videret ab eo, cuius magna esset auctoritas apud

Haud inepte praeterea Heindorfius ad illum Platonis Euthyd. locum excitavit haec Isocratis verba Philipp. p. 84. E. ubi perstringit τωiς νὼ-

μους καὶ τας πολιτείας τας ἱ- των σο ιστῶν γεγραμμένας. Utrum vero intellexerit Heindorsius significari ab Isocrate maiores illos Platonis dial gos, non diserte profitetur. Poterat sane per aetatem i Platonem cogitare Isocrates, siquidem Πολιτεία certe edita est Ol. circ. C, ista autem oratio, quae Philippi nomine inscribitur. Ol. CVIII. 3. : attamen possunt etiam aliorum Sophistarum cogitari leges, quas alius alius civitatis rogatu scripserit, tum Critiae πολιτείαι, de quibua videatur Bachius. Quaesitum nuper est de tempore, quo scriptum esset ab Isocrate Helenae Encomtum. De quo periculo, sive potius de qua praeceptione nunc quidem nondum explicabo quid sentiam: sed quae in principio leguntur, ubi tanguntur οι διεξιοντες

εύς ἀνδρία καὶ σοφία καὶ δικαιοσύνη τρωτον ἐστι, καὶ ψηχει μἐν ουδεν - των ερομεν, μία δ' o καθ' ἁπαντων εστι,. mihi certe videntur pertinere

ad disputationem in Platonis Protagora expositam, cuius dialogi operae pretium est conserae et alia

112쪽

.nulta, et p. 36 i. neque enim absolvitur tota illa controversia, utrum doceri possit virtus nec ne.

Atqui probabiliter disputat Siali baumius Protago ram pertinere ad Ol. LXXXX. 3. itaque si post

Protagoram editum scriptum sit Encomtum Helenae, tamen ad priores ab Isocrate editos libros pertinebit, sed ita, ut iam tum coeperit in Sophistas , qui sua aetate prodirent, i. e. mallime in Platonem invehi. Quid enim Z In eiusdem Encomit exordio non tantum Protagoram et Gorgiamiet Zenonem et Melissum carpit, sed indignatur quod post illos ετι περι τον τοπον, τουτον διατριβουσι' quibus nulla alia nisi Platonis disciplina significatur. Suspicatus sum posse harum rerum considerationem sortasse usurpari ad. eius quaestionis investigationem, , quae adhuc virorum doctorum dubitationibus et dissensionibus agitatur. Alios di logos Platonis non attingam; sed Phaedrum tamen et Gorgiam ex hac, opinor, cum Isocrate contentione quodammodo accuratius desinire licebit, quo tempore scripti sint. Iterum autem hoc ponendum arbitror, verisimile non videri Platonem non nisi aut de LIsia cogitavisse, aut de Gorgia et Callieser contra aequum est ut dicamus eum his, qui iam extincti essent, traducendis, notare voluisse eam sententiam, quae inter aequales ab

113쪽

eo defendi nosset, qui multum fama et auctoritate et disciplina valeret, quem nullum alium cogitari posse praeter Isocratem, cuius libri editi in magna omnium admiratione essent. Quod igitur supra dixi, tecte in Phaedro exagitari mihi videri lentam et diuturnam operam, quam in componendispoliendisque Orationibus ponere soleret Isocrates , ea certe ad Panegyrici reprehensionem optime pertinebunt. Edita autem est Panegyricus Ol. LXXXXIX. 4. , quum, ut sertur, decem annos in hoc opere persciendo consumsisset. Itaque Phaedrus eodem circiter tempore conscriptus videtur, non a tu ene Platone, ut Heusdius aliique statuerunt, sed quum is iam sextum et trigesimum ageret annum. Qua opportunitate dicendumeliam de ea Isocratis oratione, quae adversus Sophistas inscribitur, quam video a Clintono reserti ad ol. LXXXXIV. 1., nescio. quo argumento. Nam quod in Antidos. 206. Behh. dieiide sese orator, se orationem illam edidisse OEῆρχετο περὶ ταὐτον εἰναι τὴν πραγματείαν, non ita

accipiendum est quasi nullam aliam ante orationem scripsisset, sed initium indicatur mutati consilii , quum, relicto instituto iudicialium orationum scribendarum , totus se disciplinae, quamUdein professus est, traderet, susciperetque suam philosophiam libris scriptis commendare. Itaque haud

114쪽

multum ante Panegyricum illam orationem editam esse suspicor, recentemque fuisset illam oratoriae

facultatis deseriptionem sibid. p. 294. c. D.

quam a Platone in Gorgia traductam esse supra ostendi. Rursus, si vera sunt ea quae disputavi, in Gorgia Platonis corrigi et resutari illam artium distributionem, quam in Antidos. posuisset Isocrates, necesse esset Gorgiam post illam orationem editum esse. Sed quum Antidosin scriptum esse constet Ol. CVI. 3. , nec verisimile sit Gorgiae scriptionem in hanc postremam vitae Platonis partem abiiciendum esse, credibile est eamdem sententiam positam fuisse in oratione adv.

Sophistas, cuius hodie non nisi particulam habemus, indeque excerptam exstare tin Antidosi. Non ignoro totam hanc disputationem vel suspicionibus tantum, vel non nisi levissimis niti indiciis, unde conficiendum mihi videatur contentionem quamdam exstitisse Platonem inter et Isocratem. Neque tamen non complura mihi reperisse videor, quibus illam suspicionem firmem . Tantum constat de Platone eum ex itineribus Athenas

rediisse, ibique docere coepiise 0l. LXXXXVIII.

init. Sed eodem tempore modo iuventutis eruditionem susceperat Isocrates: praeter hunc multi sane erant alii, tum sophistae qui appellabantur , tum politici oratores, qui omnes mercede

115쪽

docerent; sed nemo 'tanta scholae eelebritate diascipulorumque numero, quanto Isocrates. Quodque caput erat, quum reliqui intra artium sere

elaustra et ineptias consisterent, quasi ex hoc lante omnis oratoria virtus derivanda esset, aut iudicialium actionum componendarum artificium prae se ferrent, itaque rerum gerendarum auctores adiutoresque haberi vellent, Isocrates suam

disciplinam bene dicendi quum argumentorum

delectu rerumque tractandarum gravitate, tum animi ingeniique emolumento commendabat, postremo hanc ipsam virtutem ad ' patriae totiusque Graeciae salutem conferri demonstrabat; ita ut, quamvis multos nancisceretur obtrectatores, clarum in primis eius nomen evaderet. In tantam

viri famam quum Plato incurreret, statim ei hunc opposuisse puto illos dialogos, qui vitae regendae sententiam explicarent, Phaedrum dico et Gorgiam: quumque in Phaedro mentionem Is eratis faceret, qui ingenio certe et animi altitudine multum superaret Lysiam , posuit illa verba, φώ- ενεστέ τις φιλοσοφία τῆ τω ανδρος διανοι , i. e. discendi studium et quaerendi iacultas, quasi ad maiora uteretur cunctos superaturus esset

qui in scribendo versarentur. Sed ipsa illa conditio inam, ut recte monet Cicero orat. 13, 41. scribia ista de s iore Plago, es scribit aequa

116쪽

lis mirifice temperat eas, quas tribuit laudes.superare reliquos ingenio dicitur Isocrates, sed satis perspicue significatur non tenere eum illud iter, in quo veram bene dicendi et omnino er ditionis laudem explicare posset, itaque non vere philosophum esse, qua una appellatione Plato omnia complectebatur. Alia multa supra indicavi; sed ne hoc quidem negligendum est, praeclarissimis laudibus, quibus in Antidosi S 246.

sqq. ornavit Isocrates veteres oratores et dem

gogos, similibusque 'quae ante, ut videtur, i in eodem genere disputavit, de industria oppositam esse acerbam reprehensionem, quam in Gorgia p. 517. sqq. posuit Plator neque enim Astio

dum esse puto, qui istam acerbitatem ita intem pretatur , ut librum ipsum scriptum esse dicat quum Socrates in ius vocatus et damnatus esset. Quidquid sit, non temere mihi statuere videor, quum nou. tantum aequales suerint Isocrates et Plato, sed eodem etiam tempore in eademque urbe tum iuventutis disciplinam susceperint, tum eamdem scriptis editis explicuerint, quumque utriusque et bratio et sententia tam longe ab altero distaret, necessario discidii mutuaeque reprehen sionis indicia in horum libris exstare opor

117쪽

Quaeritur de Theramene et de Archinortum de Panegyrico. Duo scriptores nobis reliquerunt brevia commentaria de vita Isocratis, quorum alter est Plutarchus qui dicitur, alter is, quem Andr. Mus- toxydes ex codd. Laurentianis edidit: quamquam tertius addi poterit Photius cod. CCLX. Et in Photio quidem mirum accidit, quod in cod. CLIX.

Isocratis orationes tantum unam et viginti se legisse memorat, qui numerus hodieque servatur; contra istio φέροιεται αυτ λογοι ἐξἡiκοντα dicit,

plane ut apud Plutarchum) quarum Dionysius

118쪽

veras iudicat viginti quinque, Caecilius viginti

octo. In ipso Photio leviter turbatum esse su

Sed haec ex alio sonte hausit. Nam non omnes illas sexaginta orationes legisse Photium, etiamsi non tam diserte supra minorem illum numerum posuisset, coniicere liceret ex proxime antecedentibus in Cod. CCLX , ἀνεγνωaθησαν 'Doκρατους λογοι διαφοροι. Quartus accedit Suidas V. 'Doκ. apud quem haec leguntur: δίκας Ουκ εἶπεν, εδιδαξε δἐ πλείστους, καὶ λογους γέγραφε lumin fine adiicit, si di λογοι αυτου πλεῖσrοι. Haec postrema vere dicuntur: Contra, scripsisse eum duas et triginta orationes, nec potuit assirmare, nec nunc quidem voluit ullum numerum definire: non nisi haec tradit, causaS eum non Oravisse, sed plurimos docuisse, et Orasiones scripsisse, quas scilicet non pronunciaret, sed ederet tantum : ita vitae institulum declaratur Isocratis, numerus orationum huc non pertinebat: quapropter

istud delendum esse puto. Defendant hanc suspicionem qui velint, vel inde quod βαυσας sequitur, vel aliis rationibus palaeographicis, quas excogitare facilius est quam persuadere; dummodo ratio vincat, cuiuscumque numeri des ni-iionem ab isto loco alienam esse.

119쪽

Videamus de iis, quos Isocrates audivisse traditur. Plutarchus memorat Prodicum, Gorgiam, Tisiam et Theramenem, eosdemque Photius Cod. CCLX. Sed fluonymus ex edit. Mustoxydis haec

νου. Sanam sententiam restituere conatus est

Din dorsus, parenthesi inclusis verbis του μ αθητω usque ad Τισίου' sed hoc praesidium vel negligentissimus scriptor, qualis iste 4nonymus est, repudiabit, quippe alio loco rite aliorum doctorum mentionem iniiciens, quibus usus esse diceretur Isocrates, p. X. 3 l. DindorL: ῆκουσε di κατατινας καὶ IIροδίκου του Κίου l. Κείουὶ καὶ Γοργιου του-οντίνου. Coniicimus hinc scriptori non nimis polito nec diligenti istam tamen ineptam traditionem adhaesisse ex scioli ineptioris etiam annotatione. De reliquis Isocratis doctoribus nil attinet quaerere. Sed quo iure tum Theramenes, tum 4rchinus cuius nomen, pro corrupto 'Εργῖνον,

in Suida restituit Bulinhenius Hist. Crit. 0r. Gr. p. XLII. in in iis numerentur, quaeri potest. De

neutro constat disciplinam quamdam habuisse adolescentibus tineo levia sunt argumenta quibus conficiatur contrarium. Demagogi erant et politici oratores, qui, quod de illis temporibus omnino

120쪽

51 affirmat Phaedrus apud Platonem - p. 2b7. D.

αἰστάνονται Vγους τε γραφειν καὶ καταλείπειν συγ- γραμματα ἐαυτῶν, δοξαν φοβούμενοι τλ επειτα χρονον, μὴ σοφιωταὶ καλωνται. Itaque Iure quis

statuat eos abstinuisse quoque a disciplina iuventutis. Theramenes quidem si iuventutem erudivisset, obiici hoc ei oportuisset a Critia apud Xenophontem Hellen. II, 3. Et fuerat praeterea Theramenes perpetuo in rebus gerendis et in imis periis militaribus occupatus; itaque sedulo eum ab Antiphontis vitae instituto discernit Thucydides VIII, 68. Ne apud Isocratem quidem ullam huiusmodi disciplinae, quae esse soleret ipsorumdem agogorum , mentionem reperio , niuitumque ab his diversi sunt. verbi causa, οἱ τους πολιτι- κορῶ λογους υπισχνούμενοι, qui mercedula artem tradebant, et orationes scribebant, sicut enunciat

Adv. Sophist. p. 292. D. Eadem valent de Archino, Thrasybuli in restituenda libertate socio consiliorum: quamquam ne certissima quidem est illa Buhnhenii correctio. Et de Τheramene recle iudicavit idem i. c. p. XL. sq. , declamationes illas, quae ei apud Suidam tribuuntur, convenire potius alii Therameni sophistae, qui diu post floruit. De Archino ne hoc quidem traditur, quod de Theramene, eum operam dedisse Prodico. Νee tamen intercedo quo minus audiverit Isocrates

SEARCH

MENU NAVIGATION