Scholica Hypomnemata scripsit John Bakius

발행: 1844년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

22 tractiA quasi quaestum industriae saceret.

rabili meaeitato emendaverat Platonis orationein, quae iε eodicibus iassinisque editionibus, innutilo irabilibus locis em is erat, atque ita superaverat ut hoc genere interpretandi Beindorsum, qui

eodem sere tempore selectos Platonis dialogos edere iugiitnebat; itaque vere eorum, qui post secuti sunt, quamvis abundantes doctrina et i ingenio, Heusdius dux et antesignanu' et erat et a multis habebatur. Neque tamen hoc erat, in quo aut sinctum industriae, aut pabulum animi quaereret et voluptatem. Quid ageret, si minus explicuit in Praelatione Speciminis, lacile tamen non divia nandum sed agnoscendum aliis reliquit. Ipsum Platonem animo complectebatur, eiusque phil sophandi rationem. Hanc primum penitus cognosti non posse videbat, nisi exploratis omnibus

rationibus, quae cum temporum illorum et opinionum et rerum publicarum et doctrinarum condiatione coniunctae essent; cognitam iudicabat non inanis voluptatis ministram esse oportere, nec iureliqua doctrinae tamquam supellectili censeri, sed gravissimarum per eam iacta esse landamenta doctrinarum, quae Platonis nixae philosophia melius et intelligerentur et ad praesentem nostr rumque hominum usum explicarentur. Baius sententiae demonstrationem per omnem reliquam

92쪽

vitam cogitabat, eoque reserebat cuncta non tantum quae legeret et meditaretur, sed omnem etiam sermonem omnemque disceptandi cum sa- miliaribus opportunitatem. Habebat enim hoc mature animo conceptum, non circumscribi oportere Platonis cognoscendi studium et fructum intra bibliothecae umbram et recessum, sed ad nullum non disciplinae hodiernae genus regendum, ad nullam non vitae partem moderandam proserri.

Itaque non despiciebat ille quidem eam operam, quum ipse in Platone emendando posuerat, sed non praecipue, sicut alii facere solent, hoc interpretandi genus sectabatur. Quid mirum igitur si muliorum sesellit exspectationem, qui ab illo prae claro initio aut integram Platonis editionem, aut unius alteriusque dialogi orituram sperabant: ipsi Wytten bachio, hortanti subinde et sagitanti ut institutum iter persequeretur, nondum sibi satisfacere se respondebat, et maturitatem quamdam exspectare. Quid vellet, et quid ageret, apparuit aliquot demum annis post desideratissimi doctoris mortem, editis Initiis Philosophiae Platonicae. Hanc ita explicabat, ut omnis liberalis eruditionis et sons et fundamentum esset: idque descriptione prudenter instituta consequebatur, collectis et compositis ex omnibus Platonis voluminibus praeceptis et demonstrationibus, quae singulos philosophandi

93쪽

locos aperirent et constituerent, omissa quidem altercatione eristica, sed designato tamen singularis cuiusque sermonis cursu. Itaque non, quod alii lentaverunt, in artis formam et brevitatem

contrahebat philosophi, placita , potiusque philosophandi viam et rationem monstrabat, nec tam historica explicatione, quam cuiusque argumenti et peculiari egpositione et cum reliquis compositione. Raro in hac opera descendebat ad singularium locorum expositionem aut emendationem: et prosecto minus ista desiderabantur in iis, in quibus solis ille mentem deligebat, quaeque ita intimo sensu omnique cogitatione complectebatur , non ut interpretari Platonem, sed eius tamquam affatu regi, non ut insinuasse in philosophi doctrinam, sed eius captus amore videretur; prout Socrates ludens ad Calliclem dicebat, ea se loqui, quae philosophia vellet, cuius se tamquam amatorem esse 'in . Neque tamen nihil erat quod in iam ardenti Platonis studio'reprehenderent alii. quidni enim; aperiam vobis quae ipse viro amicissimo coram obiicere solebam 7 divinam profecto esse Platonis Firtutem, nec tamen nostrae convenire simpliciter aetati: alia postulari in hae et ingeniorum eruditione et doctrinarum progressu: iniuria quidem illa volumina ad meram animi

94쪽

oblectationem reservari, plena quippe essicacissi- Inae rerum gravissimarum disciplinae: verum tamen, qui talia tractet et cognoscat suum manere oportere, neque in aliena auctoritate delitescere corruptum blanditiis venusti ingenii, occoecatumque tralationum audacia aut sabularum quasi temulenta enarratione: plurima inesse in illis dialogis quae pulcherrima se specie commendent,

neque tamen eo minus severae diutecticae adversentur: postremo ut dicendi, ita cogitandi elegantiam ita nos venari oportere in veterum scriptis, semper ut eorum virtutes reserantur ad quoddam exemplum persectius, cuius praestantiam animo complecteremur, aut certe Suspicaremur ; quapropter ita: veteres a nobis legendos et explorandos esse, non ut ab iis pendeamus, sed in hodiernarum literarum turba et colluvieiet strepitu et tumultu ne corrumpi patiamur mentis tamquam Sensus eos, quibus rectum et decorum quid sit cernimus et iudicamus, utque corroboremus veri et intuendi et agnoscendi insitam a natura facultatem, itaque emendemus vitiatum multitudinis consensu et auctoritate quod a natura haberemus

bonum: postremo in hoc potissimum imitandum esse Platonem, quod neque Socrati se totum addixit, neque cuiquam de reliquis omnibus quos summos audiverat doctores, sed nova, in qua ver-

95쪽

saretur, opinionum conditione bene perspecta, suo ingenio indulsit, eaque condidit, quae universa nemini uni deberet. Talia quum disputabam, verecunde tamen iaciebam et prope invitus. Neque enim non diligere quisquam poterat Heusdium, qui recti honestique

amans esset, neque non admirari acerrimum illud, quo Platonem complexus erat, studium, qui quid esset veterum praestantissimos quosque intelligere recte perspiceret. Frustra profecto quamvis incredibilis doctrina aut excellens industria conser tur in haec studia, nisi simul accedat quaedam sentiendi similitudo, quae arctius nos cum illorum ingeniis coniungat, quorum monumenta interpretari velimus. Hanc castitatem asserebat Heusdius, non magis in studiorum instituto, quam per omnes vitae rationes, in omni sermone, in ipso ore et vultu conspicuam. Cuius viri et iacturam aeger rime seri patria nostra, et memoriam, in tam raro bonorum proventu, pie tuebuntur quotquot optimarum artium ipsiusque humanitatis amantes sunt.

96쪽

se cremulatione Plaι - λυπel Isocratem. quod in priori schola suspicabar magis quamvdemonstrabam, discidium illud, quo a philosophis segregati essent oratores, ex aemulatione omtum esse, aut certe initium habuisse ex aemulatione quae fuisset inter Platonem et Isocratem, hoe nuno pressius inquirendum est. Non satis est enim tenere aequales eos fuisse, quum septem tantum annis Platone maior fuerit Isocrates, nec divese Sam utrumque secutum esse philosophandi rati nem et disciplinam instituisse, quarum alterutram tum adolescentes sequerentur. Conquirenda sunt ex utriusque scriptis ea, ex quibus necessario con-

97쪽

ficiatur alterum alterius doctrinam moremque aut eragitasse, aut certe tecte obtrectasse: nam factum esse hoc sine eo, ut appellaretur, is quem quisque tangeret, tribuendum est utriu que mori et instituto librorum. Omittam autem eontrove

fiam de tempore, quo quisque Platonis dialogus scriptus esse videatur, quippe quae disputatio ut

in multis anceps est et obscura, ita in aliis perquam otiosa mihi esse videtur. De Isocratis libris minor dubitatio est. Nobis autem nunc quidem satis est tenere utrumque pleraque sua edidisse post Socratis mortem, tum ne cogitari quidem posse ut alter alterius scripta plane ignoraverit. Ceterum non prorsus novam esse hanc Isocratis cum Platone collationem novi; suntque nonnulla quae tum II. Wolfius, tum nostra aetate

Heindorsius et novissime Bobreus in Adversariis animadverterunt. 0peraene pretium secerim hac quaestione de industria exploranda, iudicent viri docti. Totum illud discidium versabatur potissimum in interpretanda eruditione, quae Vera esset,' quae que deceret et hominem et civem in re publica; igitur in definiendis studiis quibus adolescentes imbui oporteret, quaeque Viri quoque sequerentur. De ipsa virtute idem sentiebat uterque; et luculentum est concordiae exemplum, ubi uterque

98쪽

iustitiae patrocinium suscipit. Isocrates De Pace p. 165. C. Stephan. εἰς τουτο γαρ τινες ἀνοίας ἐληλύθασιν, ἄσθ' υπειλήφασι την μis ἀδικίαν ἐπονείδιζον μἐν Ωναι, κερδαλέαν δὲ κοὰ προς τον βίον τον καθ' ημέραν Ουμφερουσαν, την δἐ δικαιοσύνην εὐδοκιμον ι ἐν , ἁλυσιτελῆ δἐ καὶ auλον δυναμένην τους ἁλλους ἀφελε ιν ῆ το ς εχον

αύrην δύναμν οσην περ ἀρετη καὶ τὰ μέρη τραμ τος κ. τ. λ. quae quis non agnoscit conspirare cum nobili Platonis dispulatione tumbalibi, tum in Gorgia, tum utrumque ex Socratis disciplina pendere. Sed ipsam philosophandi rationem, quae Platonis erat, ab Isocrate acerbe perstringi, complures docent loci ex orationibus quas superstites habemus. Veluti quum Panathen. p. 238. B.

praeter geometriam et astrologiam memorat quoque τους διαλογους τους εριστικους, οις οἱ μίν νεωτεροι μἄλλον χαίρουσι του δέοντος, των πρε- βυτέρων ουδεὶς ἐστιν οστις αν ἀνεκz υς αυτους εἰναι

φῆοειεν, - praecipuamque harum disciplinarum utilitatem in eo positam esse censet quod adolescentes a multis vitiis et nagitiis abstineant; τοὰ δἐ πρεσβυτέροις, inquit, καὶ τοῖς εἰς ἁνδρας δεδοκιμα-

99쪽

σμένοι ς ουκετι φημὶ τας μελέτας τααας ἁρμοττειν iquippe ex quibus ad communis vitae negotia inepti sant; non alia est haec sententia praeteream,

quam callicii tribuit Plato in Gorgia p. 484. C.

τερο του δέοντος ἐνδιατρίψη, διαφθορα τῶν ἀνθρωπιον. κ. τ. λ. cons. ibid. p. 487. C. D. R pubi. VI. p. 487. B. quamque .valide Socrates resutat. Hanc igitur a Platone prosectam gravem animadversionem excitavit sine dubio alius quoque locus Isocratis Antidos. 8 280. sqq. Bexx. ubi copiose et eleganter sententia explicatur quo loco habenda sint illa studia, quae geometriae, astrologiae et εριστικοις λογοις tribuuntur; non esse hanc philosophiam appellandam, sed γυμνασίαν

χρυχῆς καὶ παρασκευην φιλοσοφιας, eius nempe,

qualem ipse intelligeret, quae rebus gerendis idoneos reddat homines. D . Scilicet haec praecipua contentio inter utrumque suisse videtur de philosophiae appellatione, quibus studiis conveniret. Quem Plato multis lo- eis obp ἀληθῶς φιλοσοφον appellet, notum est. Sed huic graviter et saepe adversatur Isocrates, quum verbi causa vocabulorum abusum notans hamquoque castigat, Antidos. S 304. Mis., quod τοὐς των πιν ἀναγκαίων ἀμελουντας, τὰς di τῶν

100쪽

παλαιων σοφιστων τερατολογίας ἀγαπῶντας φιλο--φόῖν φασιν, ἀμελήσαντες τοὐς τα τοι τα μανθανοντας καὶ μελετωντας-ων καὶ τον ἰδιον Oia ν καὶ τακοινατα τῆς πολεως καλῶς διοικήσουσιν, ωνπερ ενεκα καὶ πονητέον καὶ φιλοσοφητέον καὶ παντα πρακτέον

έοτίν 'i. Nobilis, qui his opponatur, locus est

Platonis in Τheaeteto p. 173. B. , iquum verum philosophum, ita describit, ut numquam sorum attingat, ut ubi tribunal aut curia aut commune civi tatis sit ignoret, ut leges et psephismata neque viderit neque audiverit, ut quid cuique bene maleve acciderit lateat eum, omnino ut corpus tantum eius in civitate, totus autem ipse sit in quaerenda rerum natura. Crebro porro carpit Isocrates eristicos, τους περὶ τας ἐριδας καλινδουμένους, aliisque modis significans: quales quum diu ante fuissent Megarici, et eius ingenii, quale describitur apud Platonem Theaet. p. 167. E. cons. Sophist. p. 216. B., non tamen istos, sed ipsum Platonem eiusque disciplinam et dialogos praesentes praesenti ob

versatos esse Isocrati, istoque contumelioso nomine notari vix dubitare licet. Non minus contum liosum nomen erat τερατολ γγιῶν , loco supra a me

'ὶ In quo loco primum ἀμελήσαντες per errorem ortum est ex praeced. ἀμελουωτας, id quod vidit Dobreus quoque Advers. l. I. p. 278: Sed praeterea, negatione inserta, legen

SEARCH

MENU NAVIGATION