장음표시 사용
81쪽
12 nihil, quod obtineret, haberet, nihil etiam prodesse rhetoricam, nisi forte quis ea uti vellet ad supplicia consequenda si iniuste egisset, itaque ad sui emendationem. Involat in haec tamquam si ulta ac delira Callicles, qui turpissima orationis audacia usus hanc sententium explicat, non esse turpius iniuriam inserre quam accipere, quodque vulgo iustum appellaretur, hominum imbecilliorum conventioni et iam quam conspirationi deberi; natura hoc esse ius, ut quanto quis magis viribus opibusque polleat, tanto magis, quidquid libeat, faciat, tantoque beatior sit; atque haec tum perspecturum Socratem, si philosophari omiserit, quod studium ineptos reddat homines et aliorum ludibria, ideoque miserrimos. Atque sic demum' oritur illa controversia, cuius disceptandae causa dialogus compositus esse mihi videtur. Diiudicari enim haec non posse Socrates unimadvertit, nisi prius conveniat cui rei opera danda sit in omni aetate, philosophiae, an iis quae vulgo habentur praeclara et illustria, potentia, imperiis, aliis eiusdem generis, verbo, utrum vitae genus potiussit habendum, dicendi in populo et, res publicas tractandi institutum, an philosophandi et animi emendandi. In illa contentione, ne singula nunc persequar, hoc luculentissimum, quod necessa rium eventum eius vitae generis, cuius callicles
82쪽
patrocinium susceperat, pulcherrime exponit. Qui enim, inquit, hoc et turpissimum et summum malum ducit, accipere iniuriam, huic, quo tantam miseriam a se avertat, illud omni ratione agendum est, vel ut ipse imperet in civitate, vel ut cius, qui imperet, sive is tyrannus sit, sive populus, quam simillimus et coniunctissimus sit moribus studiisque; itaque si fuerit illo imperans iniustus, hoc consequetur ut plurimas ipse quoque iniurias inserat, nec earum poenas det; quae summa miseria est. Perperam enim sortunae virtutisque excellentiam poni demonstrat in ea salute capitis et bonorum, quam omnibus Opibus artibusque homines in tribunalibus obtinent; contra hanc unam salutem quaeri oportere, quam vitae spatio , quantumcumque nobis concedatur ,
optime casteque transigendo adipiscamur. Igitur qui vulgo rectores civitatis habeantur, ne eos quidem qui omnium consensu praeclarissimi existimentur, veram rei publicae gerendae rationem
anivisse, quippe qui civium cupiditatibus et libidini indulgere soliti suissent, neque ab iniuria
aut ipsi cavere, aut alios avertere studuissent, quo uno censeri bonum civem. Hoc autem institutum qui teneat, seri posse ut aliorum iniuria petitus succumbat in iudiciis, sed egregie sibi ipsum prospicere in longe graviori iudicio, quod '
83쪽
de mortuorum animis exercerent tres apud inferos iudices, ex quo, qui philosophus in hac vita fuisset, id est et sui animi emendationi consuluisset , nec prava ambitione alienas res tra clare studuisset, lare ut in beatorum insulas dimitteretur , ceteri autem poenas daturi essent
cupiditatis et libidinis. quam brevissime potui et extremis lineis adumbravi gravissimum disputandi argumentum: de
quo vel sine mea admonitione sic nunc existimare vos confido, non haec epilogi loco adiecta esse a Platone, sed hunc eventum ab initio spectavisse eum, et huius unius causa totam veluti scenam et Cursum sermonis instruxisse. Sed explicandum nunc est quo consilio haec demon- stratio suscepta esse videatur. Rhetores ut irrideret 7 id quod longe plerique volunt. Novum scilicet et inauditum irridendi genus, quod in extremum apud in seros iudicium, et in Tartari . terrores exeat. Et satis exagitata ac debellata rhetorica erat in primo cum Gorgia congressu. Suni alii ' , qui Socratis defendendi ab iniusto iudicio consilium habuisse Platonem existimant. Non nego quidem plurima interponi, quibus optime Socrates apud iudices uti potuisset; sed aut nullus facile dialogus indicari poterit quin eo
84쪽
animo scriptus censeatur, aut in Gorgia necessario ista cum argumenti demonstratione coli aerent, minime autem ipsa erant, quorum causa reliqua
componebantur. Mihi sic videtur, idem hoc loco animadvertendum esse, quod temere neglectum dixi in explicanda ipsa illa rhetoricae exagitatione. Se ut defenderet, suumque vitae disciplinaeque institutum Gorgiam scripsit Plato: atque hincrepetendum est illud, in quo uno luculenter elaborando omnes ingenii vires exhausit, ut vitae otiosae et in virtutis indagatione animique emendatione positae praestantiam prae negotiosa illa vita demonstraret eorum, qui agendo dicendoque honores et opes in re publica sperabant, itaque probaret se bonum civem esse et civitati prodesse, illos nec sibi nec civitati vere consulere. Fore autem suspicor quibus haec interpretatio
ideo non probetur, quod inanis sit illa defensio,
quum nemo eum vituperaret. Ignorare hoc est
et temporum illorum conditionem, et indolem Atheniensium, et paene dicam ipsam naturam ingenii humani. Non attingebat Plato ullam partem rei publicae gerendae; nec dubium esse potest quin propterea in multorum reprehensionem et invidiam incurreret, restituta praesertim per Thrasrbulum saevissima illa dominatione populari. Perpetuum suisse omnino odium erga philosophos
85쪽
quique eiusmodi disciplinam profiterentur, idoneus testis nobis est Isocrates in oratione de Permutatione. Tum quam prona esset illa plebs in suspiciones proditae patriae, declarant actiones quas
veteres oratores reliquerunt. In urbe mansisse
sub triginta viris, non suisse apud Phrlen, rursus abstinuisse a re publica, peregre prosectum esse, singula haec non quidem crimini dabantur, sed obiiciebantur tamen in iudiciis, iisque utebantur adversarii alter ut alteri odium iudicum excitaret, aut in publicis explorationibus magna cum cupiditate esserebantur 'i. Quid postularetur in bono cive, Demosthenes explicat Aeschini
respondens il : qui gloriatur etiam quodam modo
nusquam se nisi in oculis civium via isse, nullum rei publicae onus detrectasse, civitati . et amicis privatum etiam prosuisse. In summa etiam illa post cladem apud Chaeroneam trepidatione, ex Hyperidis psephismate capitale erat si quis patrium solum relinqueret, unde tota causa Leocratea pendet. Neque indocti tantum, sed docii quoque has opiniones probabant: ipsaeque rhet rum et sophistarum scholae adolescentibus ad illam rerum gerendarum facultatem et astutiam insormandis destinatae erant. Quid, quod Socratis in L 1sias Orat. XVIII. XXV. XXXI. si) Pro coron. 9 10.
86쪽
adeo consuetudinem erant qui non alia spe ex-ierent, nisi ut disserendi arte adtuli plus valerent in re publica. Quid ex his omnibus consciendum necessario est y Multitudinis consensu eum demum bonum civem haberi, qui rerum publicarum pro viribus partem gereret, improbum et inutilem, qui secederet et doctrinae studiis totus destinaretur, quem etiam non sibi minus quam patriae pessime consulere. Atque hunc, ut ipsi videbatur, errorem Plato in hoc dialogo et graviter et magna cum libertate sentiendi castigavit, suum vitae institutum defendens '). Quid ipse sentiam de hac controversia nune nihil attinet explicare: suo quisque utatur iudicio, in eoque regendo tum Gorgiam usurpet,
tum Tullianum exordium librorum de Republica, aut quidquid quavis aetate a viris doctis de vita otiosa vel sequenda vel fugienda disputatum est. Sed operae pretium est Mebubrii, magni in primis viri et prudentissimi antiquitatis aestimatoris prationes explorare,' quibus confirmare studuit id quod ei exciderat, non fuisse bonum civem Ratonem ili. Gorgiae sane si meminisset Niebuhrius, non dixisset Platonem, popularis imperii vitia
'ὶ Similis defensio est in Tlieaeteto p. 1 2. C. - 177. B. id quod non latuit 'alibaumium Protegum. Theaet. p. 19.
13 Vid. Κleine Schristeti. m. l. p. 467. et p. 470. sqq.
87쪽
severe notantem, Λthenas cogitavisse: nam in illo dialogo nominatim et populum ipsum, et qui ei praeerant lacerat. Tum de Lysia, libertatis scilicet lautore , tragoedias excitat, quasi Plato coeco studio, propter dissensum in re publica, hunc in Ieste insectatus esset. Non cogitavit talia in homine inquilino Plato, neque in Lysia quidquam notavit praeter pravum dicendi genus dialecticaeque desectum: mera haec irrisio sophistarum est. Porro, critiae tyranni, inquit, quocum erat stirpe coniunctus, studiosissimus fuit Plato, neque cum exsulibus Piraeei suit, sed Megaram prosectus ibi maluit inquilini conditione vivere, quam domi civitatem obtinere. Primum dicamus de Piraeeo et de Megara. Non prosecto, quibus antiquitatis ignorantiam obiicit Niebulirius, hoc eos latet, multos bonos non fuisse Piraeei, multos adeo per illud triginta virorum imperium
in urbe mansisse: sed multo minus ignorant Platonem cum aliis nonnullis Socraticis Megaram abiisse Euclidis audiendi causa, non patriae deserendae ; neque verisimile esse istos, quum breve tempus ibi commoraturi essent, sua Omnia colle
gisse et illuc habitandi causa transmisisse, quale quid qui in animo haberent, inquilini in peregrina civitate conditionem subibant, sicut Philoni
obiicitur apud Lysiam ' . De studio erga Critiam
88쪽
quod amrmat vir praestantissimus, vehementer miror. Fingit sane Plato eum, quippe unum e Socratis . lamiliaribus, cum hoc colloquentem in cognomine dialogo, sed eas tribuit ei disputandi partes, quas haud sacile cuiquam aptius imponere potuisset, explicandorum institutorum quibus prs ca aetate Attica usa suisset. In Charmido contra perstringitur ac debellatur a Socrate Critiae definitio temperantiae: in Gorgia sine misericordia tyranni proscinduntur, qui bona civibus et libertatem et vitam eripiant. Hoccine est Critiae partibus savere 7 Alia omittor nam hic quoque lactum arbitror quod i magnis ingeniis haud raro accidisse novimus, ut acumine abutan tur in defendendis iis, quae omnium iudicio et sententiae adversantur. Contra scripserat Belia bruchius, Platonis patrocinio suscepto. Quid Niebulirius 7 respondet,'non a Se malum civem appellatum esse Platonem, sed non bonum i Non utitur tali calliditate neque tali calumnia veraliterarum nostrarum interpretatio, cuius quae sint ossicia, quamque ea remota sint ab omni tum superstitione, tum cupiditate, alio tempore explicabo. Tantum intellexistis, non exigua industria heelevi iudicio constare Platonis hatelligentiam, sed
89쪽
dignam esse in qua quis omnes ingenii vires periclitetur, omnemque ponat laboris diligentiam. Hoc laudabili in primis exemplo probavit ille,
cuius nomen ex hoc loco et a me memorari, euiusque memoriam pie riteque aestimata virtute colebrari, tum hanc Academiam decet, unde pro sectus vicinum Traiectum ornasit, tum eruditionis et elegantiae causa postulat, tum praesens disputatio veluti docendi ornandique complementum requirit. Recens sane adhuc vulnus est, quod accepimus omnes, quotquot in patria nostra vera caritate bonas literas complectimur, ex Heusdii morte. Me quoque ipsum dicerem ingentem secisse iacturam, orbatum tali amico, cuius ego et auctoritate ad studiorum constantiam sustentabar, et indolis bonitate ad ipsam honestatem diligendam incendebar, nisi praesens hora vestris studiis doctrinae deberetur. Verum neque huic ossicio deero, nec dolori meo vim inseram si memoravero vobis quo modo integram fere viri optimi ac desideratissimi vitam tinns Plato sibi vindicaverit. Sic enim et ipse in suavissima memoria recolenda versabor, et vos perspicietis non magis ex Heusdio Platonem, quam ex Platone Heusdium esse interpretandum. Memini me adolescentulum ac paene puerum,
quum in Wyttenbaphii scholas deductus essem,
90쪽
instam mari iam tunc sama existimationeque qua Heusdius celebrabatur, sed insita quadam timiditate et verecundia retineri quo minus eum adirem, quamvis nomine condiscipulum. Quid
factum esse putatis, quum paulo post Specimen Criticum in Platonem prodiret 7 Ingenti, et ut tunc mihi videbatur insuperabili intervallo distarerne ab eo sentiebam, quum ne satis quidem pro secissem ut, quae ille praeclare scripsisset, rite capere, nedum aestimare possem. Et in hoc tamen
praestanti ingenii doctrinaeque documento, quod minime omnium iuvenilis aetatis excusatione indigebat, inesse postea magis magisque intellexi veram et expressam Heusdiani ingenii voluntatisque imaginem, et explicatum consilium studiorum quae dein perpetuo cursu sequeretur. Minime hoc vulgare est, multumque abest ut dici in omnibus possit qui vel adolescentes, vel maturi scripta sua edunt. Sunt enim qui fortunae temeritate in hancillamve partem literarum nostrarum quasi coniecti ita adhaereant, ut opus sacere videantur, non insitum sequi animi ingeniique impetum, quorumque industria quamvis laudabilis facile modo in hanc, modo in aliam partem genusque studiorum transferri possit. Contra erat in Heusdio, quem neque generosa indoles, neque animi altitudo pallebatur vel sortunae ludibrium esse, vel ita haec studia