Scholica Hypomnemata scripsit John Bakius

발행: 1844년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

nenda esset, haud alienum videtur primas intelligi expeditiones quae susciperentur ad Philippi conatus cohibendos, itaque et primum bellum Euboicum Ol. CV. 3, et bellum apud 0lynthum,

Chersonesi reliquorumque servandorum causa Susceptum .QVix enim dubium est alia tempora esse cogitanda, praeter ea quae designantur a Demosthene Aristocr. p. 678. med. ἐβοηθωμεν εις Εὐβοιαν, καὶ X Uyς - εἰς ex quo 'bello mox sociale ortum est. Itaque prima illa, quae in Midiana memoratur expeditio versus Olynthum, propter Amphipolin, in eumdem annum incidit, in quem prior Euboica expeditio. Τemporum historiam persequitur Voemelius Protegom.

in Philipp. I. et 0lynth. S 18. Neque hoc spernendum est, eiusdem expeditionis, ut videtur, tempora ordine certe ante iniuriam in Dionysiis acceptam, itaque ante postremam expeditionem Euboicam, commemorari ab Aeschine Ctesiph. p. 440. sq.: nam vetera obiiciens adversurio, quibus eum odiosum iudicibus reddat, primum commemorat illam τραύματος γραφὴν, quam in Bemomelem consobrinum instituerat Demosthenes; tum τα περὶ την Κηφισοδοτου ςρατηγίαν καὶ τον τῶν νεων εκπλουν τον εἰς 'Eλλησποντον', quum Demosthenes, qui τριήραρχος illum praetorem circumvexisset, moX in εἰσαγγελίl eius accusator ex-

242쪽

stitisset: tum postremo loco demum addit, καὶ ταὐτα ῆδη τα περὶ Μειδίαν καὶ τως κονδύλ ως

κ. τ. λ. Cephisodoti imperium interpositum suit inter Timothei et Charetis imperia, quorum ille cum classe prosectus est ad Amphipolin et in Chersonesum, 0l. CV. 1r Chares imperium tenuit succedens Chabriae, qui apud Chium periit Ol. CV. 3. quantum conficere licet ex rerum serie quae explicatur apud Demosthenem Aristocr. p. 668. fin. usque ad p. 678. Ui ad ArisIarcheum negotium redeamus, ordine quidem prius suit, quam illa λι-οταξίου γραφὴ ,

et post utrumque scelus demum memoratur hoc, Midiam insimulavisse Demosthenem ut ἐναβοέψ πραγματιον αἴτιον οντα. Mid. p. 550. fin. Quaeri potest, quae πραγματα intelligenda sint

Sumit Boeokhius p. 82. fin. intelligendum esse scelus Plutarchi, qui Athenienses decepisset, inempe post 'bellum ad Tamynasin quapropter eum postea a Phocione pulsum et sugatum esse. Atqui illa desectio Euboeae, quae Plutarcho et Hegesilao fribuitur ivid. Ulpian. ad Demosth. Fals. Legat. p. 434. med.) non quidem satis definita est in

historia, quo anno acciderit, sed certe post reditum classis ex Euboea locum habuerit necesse

est, qui memoratur Mid. p. 568 med. iSi igitur ipsa in Euboeam, in Plutarchi gra-

243쪽

tiam, quamquam dissuadente Demosthene, suscepta, in 8vum mensem Ol. CVI. 3 incidit, sicut putat Boeckhius p. 87. sn. , quomodo et bellum illud gestum, et proelium apud Tamynas

commissum, et mora aliqua interposita classis eodem tum proficisci, tum redire domum potuit, antequam eodem anno in δοκιμασίos accusaretur Demosthenes a Midia, ita ut interea etiam nova illa scelera Plutarchi prodierint 7 Tamen Boeckhius utramque expeditionem, et eam qua opem Plutarcho ferebant Athenienses, et alteram quae contra eum mittebatur, in idem breve spatium

quatuor mensium Di. CVI. 3. includit p. 84. med. ,ὶ itaque paulo ante ipsam scriptam orationem, id quod concedi nullo modo posse videtur rneque hoc Boeckhium ipsum fugisse arbitror,

qui 0econ. civ. Athen. II. p. 110ὶ de postrema illa expeditione dicit, aliquanto post πα-

ιerhinὶ Plutarchum a Phocione sugatum esse: ne que ullam temporis definitionem invenit Poemelius i. c. p. 80. Postremo, nullum deprehendi harum rerum indicium in Midiana amrmari posse puto. Primum enim verbis illis p. 550.'sin. , τῶν εν Ευβοίιε πραγματων, non ipsa illa Plutarchi fraus indicari potest, sed discordiae et turbae inter Euboeae civitates, et tyrannos, quorum alii Philippi, Plutarchus autem Atheniensium auxilia

244쪽

175 implorabat, ex quo prior illa expeditio suscepta

est: neque alio modo loquitur ea de re orator, De Pace p. 58, ἐπειθον τινες υμας των εν Εὐβοίιε πραγματων ταραττομένων βοηθεῖν Πλουταρχω. Ei prosecto satis erat hoc molestiarum, quarum culpam a se averteret Demosthenes, quod dissicili

statim bello implicatus fuisset Phocion, et apud Τamynas loco impedito inclusus vix admirabili artificio. hostes repulisset. Atque huius discriminis culpam tamen Demostheni tribui tunc potuisse, colligimus ex Aeschine Ctesiph. p. 480, ubi t tum illud Calliae Chalcidensi imputatur, υνμοσθενης μισθαρνων ἐνεκωμίαζε ' quae autem ibid. p. 482 reliqua narrantur de Callia isto et Clitarcho multo post accidisse, nemo est qui non videat. Sed ne alter quidem locus, quem Boech-hius eodem pertinere putat, isto modo interpretandus est. Nam, quod de priore nunc etiam loco non negligendum est, verba illa το πραγμα γενεοθαι πασι ιφανερον διὰ LIλουταρχου γεγονος, nemo sanus de Plutarchi desectione acceperit, sed pertinent ad discrimen illud apud Tamynas, in quod tum Phocionis copiae adductae fuerant. Quum autem Midiam post προβολην et καταχειρ τονίαν insolenter se gessisse obiicit Demosthenes

p. 579. init. , ita ut amici quoque, quum de

magistratu ageretur, eum commendarent, et iac-

245쪽

tarent ista, ΙΠλουταρχου προξενεῖ' haec ita interpretatur Boeckhius p. 91. init. , primum ut com- memoretur istud a Demosthene postquam Plutarchus Atheniensibus invisus factus esset; tum ut acerbitas exprobrationis nulla cogitari possit, nisi brevi ante hac gloriatione usus suisset Midias ritaque et auxilium Plutarcho latum, et eius perfidiam, et scriptionem orationis non nisi brevi intervallo temporis seiuncta esse posse. Mihi contra videtur, si tunc iam Plutarchi perfidia, quam post ultus est Phocion, prodiisset, multo acerbius istam Plutarchi amicitiam Midiae obiecturum fuisse Demosthenem. Porro non de multum praeterito tempore loquitur orator, qui istis subiiciat, non καὶ ταυτα παντα ἐποίει, sed ποιεῖ, praesentem eius morem et habitum describens, qui non certe cadebat in mutata tempora, postquam constitisset quam pers de Athenienses traetaxisset Plutarchus. Propterea concedere non possum oratorem subindicare illam Plutarchi desectionem , quae si vere accidisset ante scriptam

orationem, habuisset sane Demosthenes gloriandi opportunitatem, quod ipse totius expeditionis Euboisae dissuasor exstiterat. Sed qui inquirit in illam de Plutarchi perfidia traditionem, ut hoc in transitu attingam in is nullam reperiet auctoritatem a viris doctis indicari Boechhio oecon. Civ.

246쪽

Athen. II. p. 110. not. 370. Voemelio l. c. p. 80. sq. praeter duo Ulpiani loca, unum ad illa Midianae verba p. 550. init. δια Πλουταρχου

γεγονος' ad quae sic annotavit, δτι Πλούταρχος ἐςιν δ ἀποςήσας την νῆσον καὶ δῆλον εκ τε του

alterum ad illa verba Drat. Fals. Legat. p. 434,

paret in his Plutarchus per Phocionem fugatus: sed exhibet hanc historiae partem Plutarch. Phocion. cap. 13. sin. Semel Plutarchi mentionem facit ipse orator. Philipp. III. p. 125, his verbis: αλλ' εν ' ετρια, ἐπειδο, απαλλαγεντος Πλουτ- δερχου καὶ τα ν ξένων , 6 δῆμος ειχε την πολιν και τον 'IDρθμον-. Quod si, ut probare necessa est, post reditum ab Euboea Midias ista iactantia . usus est, dicendum sane est nondum tum Plutarchum Eretria suisse expulsum: contra, bellum tractum suisse inde colligas, quod Molossus adeo memoratur a Plutarcho Phocion. c. 14, Phocionis successor. Et, ut dicam quod sentio, totum

hoc de victo per Phocionem et eiecto Plutarcho, i i eiusdem expeditionis historia, unius Plutaretii

247쪽

historici errori debetur, qui multum diversam Phocionis expeditionem, Ol. LIX. 4. qua Clitarchum tyrannum Eretria eiecit, cum illa priori confudisse videtur: tantum absum ut Boech hii opinioni assentiar in Decon. civ. Ath. II. p. 111. not. 378. proditae. Ne verisimile quidem est Plutarchum, cui ipsi tum auxilia tulissent Athenienses, per eosdem suisse eapulsum, qui cum Callia Chalcidensi, quem apertum in eo bello hostem habuissent, διελύσαν xo, ut tradit Λeschines Ctesiph. p. 482. Itaque quum diserta historiae testimonia desint, haud alienum erit statuere , per illam Phocionis expeditionem vires rediisse partibus popularibus Eretriae, hosque

ipsos posteaiPlutarchum et mercenarios eiecisse. Nunc redeamus ad senatoris δοκιμασίαν , in qua accusator exstiterat Midias. Quod quare aliquanto Iongius a scriptae orationis tempore reiiciam, dixi supra. Sed accedunt aliae rationes. Boeckhius enim p. 91. suam ut servaret interpretalionem, necesse habuit tum ipsam Demosthenis: senatoriam dignitatem, tum reliqua quoque munera, quibus Demosthenes Iunctus erat, Archi theori

Iovi Νemeo, et liροποιου σεμναις θεαις, in eum

dem annum includerer itaque ut reliqua convenirent, ludos Nemeos intelligendos esse contendit aestivos, qui in secundum mensem 4xi Olympia-

248쪽

dis anni inciderent: qua computatione id obii-nuit, ut haec omnia, quae sic neglexisse dicatur Midias, suerint post iniuriam in Dionysiis acceptam, itaque brevi ante orationem scriptam. Mihi contra nullo modo hoc postulari in rerum ipsarum aestimatione videtur, tum sumtis Nemeis hiemalibus, qui in 2 luui 0lImpiadis annum incidebant, commode illos honores reiici in Ol. CVI. 2, qui annus Demostheni fuit senatorius. Ex iis, quae hucusque disputavi, haec per ανα-

κεφαλαιωσιν repeto, I'. recte videri annum scriptae orationis poni Ol. CVI. 4. 2'. criminationes, quibus Midias Demosthenem petiit, omes collocandas esse in eo temporis intervallo, qnod fuit ante iniuriam in Dionysiis acceptam, 30. SOnutorem designatum fuisse Demosthenem Ol. CVI. I. , quo anno trigesimum aetatis videtur attigisse. 4'. expeditionem in Euboeam, duce Phocione, susceptam esse Ol. CVI. 3, sed bellum illud diutius tractum esse, cuius ne . sinis quidem in

Midiana memoretur.

Restat ut alia persequamur; et primum quidem de expeditione adversus 0lynthum, quae bis in Hidiana significari videtur, p. 566..s n. et p. 578. init. Hanc intelligendam esse alio . quoque loco, contr. Neaer. P. 1346, constat inter viros doctos; indidemque colligitur hoc con-

249쪽

silium tunc secutos esse Athenienses, ut sua in Thracia et Chersonneso et insulis servarent, tum ut Philippum, ista omnibus rationibus vel aggredientem, vel ab Atheniensium societate avertentem, debellarent. Sed temporis definitio laborat. Quae istic reliqua tum habebant Athenienses numerantur ibidem, Lemnus, Imbrus, Scyrus et Chersonnesus; deque his tum metus erat ne amitterentur, quum expeditio in Euboeam et Dirnilium suscipiebatur. Atqui Philippum aD

gressum esse eas certe insulas, easque vexasse

Ol. CVI. 2, non opus est demonstremus post accuratam Voemelii disputationem in Prolegom. cit. p. 72-74: quod quare confundatur cum

iis, quae Diodorus Sic. XVI. 2 l. tradit, initio belli socialis per Chios et Rhodios et Byzantios

commissa esse, non video. Hoc tamen vix dubitari posse puto: expeditionem illam, cuius in Orat. Contr. Neaeram mentio sat, susceptam aut certe destinatam suisse antequam Philippus ista, de quibus metuerent Athenienses, aggressus esset. quumque ea rerum gestarum series apud Biodo rum l. c. sit, ut omnia concludat mentione iudicii, quo Iphicrates et Timotheus damnati sunt Di. CVI. 3,3 necesse est ut intelligamus in orat. Contr. Neaeram illud bellum, quod laclo et nomine Sociale fuit, animo autem et destinatione

250쪽

adversus Philippum erat, susceptum D l. CV. 4. Hinc, quoniam εἰς Eυβοιαν praeponitur, satis tuto conficere licet, eam quoque expeditionem in Euboeam cogitandam esse quae Ol. CV. 3. auctore Τimotheo prosecta est. Eamdem interpretor in Philipp. I. S i T. p. 44. ubi perperam Schol. intelligit alteram, 0l. CVΙ. 3. susceptam, non cogitans Demosthenem hanc certe non memoraturum fuisse ut exemplum rei promte et feliciter gestae. Nimirum nullo certo et constituto nomine bellum illud ab oratoribus appellatur συμμαχικου appellatio ab historicis nuxit , quod ab Aeschine, qui totum illum tractum temporis designat usque ad pacem Philocrateam sol. CVIII. 2. . 3.ὶ , appellatur ἐν ω προς Φίλιππον ἡ ἐρ Ἀμφιπολεως ἐπολεμουμεν. Ctesiph. p. 442. Atque sto diu post hic orator, dudum cognitis Philippi artibus. Tum, quum Demosthenes Midianam scribebat, nondum quidquam mali ab eo metuisse videntur Athenienses: itaque quum rex coniunctis viribus eum Olynthiis Potidaeam oppugnaret 0l. CV. 3.3, rectissime, quae anno sertasse post navigaret, εἰς ' Oλυνθον appellari potuit, qua Cha res abusus aliique duces Socios potius quam hostes bello persecuti sunt. Ideo temere mihi videtur Boechbius comment. Acad. Berol. l. c. p.

SEARCH

MENU NAVIGATION