Scholica Hypomnemata scripsit John Bakius

발행: 1844년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

γαλου, qua Oppignerata pecuniam mutuo sumere studebat in trierarchiae sumtus 7 Fallitur certe Reishius, quum ad h. l. dicit: Brex Persiae tumn socius erat Euagorae . . Sed fieri potest ut isto symbolo, quod sortasse diu ante ab Artaxerxe, quum hic ad Lacedaemonios in Asia debellandos

Atheniensium multorum opera uteretur, accepisset, nunc abuteretur Demus.

De bello ipso inter Euagoram et Persarum regem gesto, quo anno initium, quo finem habuerit, gravis controversia agitata suit inter viros doctos, in primis opportunitate loci illius Isocratei Panegyr. cap. 39, quem, qui tempora diligenter metiri solent, contrarium esse dicunt iis quae a Diodoro Siculo traduntur. Isocrates, cuius istam orationem editam esse Di. c. I. Λ. C. 380, rectissime, ut mihi videtur, Spolinium secutus, ponit Clintonus in Fastis Heli., memorat Euagoram tum, mari cladem passum, et exiguis copiis terrestribus utentem, sex iam annos Persarum regis bellum pertulisse, necdum ab hoc subigi potuisse. Hanc auctoritatem si sequimur, belli

ipsius initium incidet in Ol. XCVIII. 2. Α. C.

387, i. e. in annum secundum expeditionis Chabriae. Huius enim clarissima opera usum esse tum Euagoram in reliqua insula subigenda, memorare quidem neglexit Xenophon in Hellenicis,

272쪽

sed ium Demosthenes fidem lacit Leptin. p. 479.s n. soσα εν λωρω τροππια tum Corn. Nepos Chabr. II, 2 neque prius inde decessit, quam totam insulam bello devincere ι de quo loco tamen Binckius in Prolegom. ad Aemil. Probum sic statuit, confundi res a Nepote, intelligendamque esse eam totius insulae subacti nem, quae lacta sit Di. CVII. 2. per Phocionem et Euagorae filium una cum Persarum exercitu Diodor. Sic. XVI. 42. 46.ὶ Non facile accesserim huic iudicio, si quidem neque probabile est Chabriam, istius expeditionis ducem, et haud contemnendis copiis terrestribus instructum, constitisse intra unum illud facinus caedendorum Lacedaemoniorum et Gorgopae, de quo narrat Xenophon ; neque de singulari istiusmodi facto dixisset Demosthenes, eum multa τροπαια ςῆσαι. Multo maiori iure, ut hoc obiter dicam. Palmerius ad Diod. Sic. XVI. 42 offenditur Phocionis menatione. Sed vellem Rinckius meminisset, ipso illo anno 2. ol. CVII. aut certe sequenti, Phocionem, ut nonnulli putant, praefuisse expeditioni, quam Athenienses in Euboeam miserunt, itaque rursus vel Diodorum, vel eius librarios castigandos eSSe. Sed conseramus nunc cum Isocrate Diodorum, postquam in memoriam Te oea Verimus, quae ab

273쪽

illo in Euagora p. 199. sqq. , detracto ornatu

oratorio, commemorantur. Duo omnino clarissima Euagorae tempora ac lacinora suerunt; prius consumtum in frangendis Lacedaemoniis, in quo Cononem adiuvit prompte et alacriter; alterum in propulsando gravissimo bello sibi a Persarum rege illator et hunc fuisse rerum gestarum ordinem, satis diserte declaratur p. 203. a. subi τὼν

τελευταιον πολεμον opponit ταις παρασκευαις ταις

προς -κεδαιμονίους. in Sed initium ipsum bellandi, utpote in eiusmodi panegyrica scriptione, non diligenter posuit. Tantum agnoscimus, mature Artaxerxem metu et invidia opum et potentiae et animi, quae Euagoras praeclare explicabat, iam in ipso illo adversus Lacedaemonios bello consilia agitasse eius aggrediendi μεταξυ πασχωνευ πολεμειν προς αυτον ἐπεχείρησε, p. 200. sn. Tum narratur de ingentibus sumtibus, quos Artaxerxes in illo bello parando secisset: mox, sub ipsum initium belli, Euagoram totam sere Cyprum Occupasse, Phoenicem vastasse, Tyrum xi' expugnasse, Ciliciam ad desectionem perduxisse: postremo regem ne decem quidem annorum bello expugnare Euagorae tyrannidem potuisse, sed eam pacem fecisse, per quam hic

eadem teneret, quae initio belli habuisset p. 20 l. b. sqq. - Diodorus ne ipse quidem diligenter

274쪽

' 205 ponit belli initium. Primam mentionem rerum Euagorae iniicit ad Ol. XCVII. 2. A. c. 391. Lib. XIV. 98ὶ: sed complectitur eo capite Omnem sere memoriam eorum, quae Euagoras et ad regnum Salaminis occupandum, et ad reliquas insulae civitates subigendas egisset; porro, confugisse mulios Cyprios ad Artaxerxem, et hunc, quo iis morem gereret, bellum paravisse; postremum addens, μεγαλαις δυναμειγι id βασιλευοὶ διαεις Κύπρον. Hoc autem, de traiectione in Cyprum, per prolepsin certe memoratur; si

quidem XV. 2, 0l. XCVIII. 3. h. c. 386,

loco et de industria memorat de Artaxerxe, ἐςρατευσεν ἐπ' Εὐαγοραν, simul memoratis, quae uterque huius belli causa diu ante paravisset subsidia, de progressu, multoque minus de exitu quidquam monens. Haec demum complectitur

ibid. 8. sq. ad 0l. XCVIII. 4. A. C. 385. quum

cap. 3 et 4. magnum proelium navale suse descripsisset, ex quo victus discessisset Euagoras. Sed postremo loco cap. 9. diserte memorat bellum decem fuisse annorum, cuius intervalli maximam partem apparatibus fuisse consumtum, MI- latumque fuisse vere per biennium, itaque bellum compositum. Hinc assumserunt viri docti Di dori temporum rationes has esse, ut decennale

bellum, quippe sinitum A. c. 385, initium ha-

275쪽

206 huerit A. c. 394: cons. Clinton. Fast. Heli. Append. XII. p. 279, itaque historicum dissidere aliquot annis ab Isocratis rationibus. Ego quo minus hunc tantum dissensum agnoscam, pluribus moveor argumentis. Qui Diodori rationem annalium componendorum noverunt, tenent profecto hunc morem eius, ut, quamquam Studiose sInchronisticam compositionem sectans, ita tamen nonnumquam in singulari quadam memoria haereat, ut eam Semel orsus ad finem usque exponat. Hoc eum in Euagorae rebus, maximeque

in bello quod cum Artaxerxe gerebatur, fecisse, tanto lacilius intelligimus, quod moris et apparatibus et inanibus consiliis tractum fuisse videtur illud bellum, ita ut singulis annis, quod memorabile accidisset, nihil sere esset quod memora retur. Ne hoc quidem negligendum, Euagoram πολεμειν προς βασΔεα dici iam Ol. XCVII. 3. A. C. 390, apud Xenophontem Heli. IV, 8. 24; quae non de aperto bello intelligenda sunt, sed de expugnanda Cypro, reliquisque, quae Persarum regi obnoxia erant: nam iisdem temporibus Euagoras, per societatem cum Atheniensibus, Lacedaemoniorum impetum retardabat. Apparet

hinc, in ipso belli initio definiendo exiguum

discrimen esse inter rationes quas ex Isocrate eon secimus, et Diodori disertam auctoritatem,

276쪽

20 qui XV. 2. regis προπείαν in μαγόραν A. c. 386 ponit. Sed laborant viri doeti in magni tui

proelii navalis anno definiendo, quod, ut videtur, Diodorus ante A. c. 385 ponit, i. e. brevi ante finem totius belli; contra apud Isocratem Paneg. eap. 39 κατὰ μεν λατταν προδεδυστωχνιεν proelium istud retrahi putant ad initium belli. Hoc quidem rectissime, si initium A. G. 387. aut 386 ponitur: sed rursus D doro XV. 3.

sq. et S. N. omnia: contrahi, tantum ut illa dia gressio absolveretur, non ut eo ipso anno, cuius nolam apposuerat, accidisse credantur, arguit

Tiribazi mentio apud Isocratem Paneg. cap. 37, tunc etiam, i. e. septimo belli anno, copiis regiis apud CIprum praesecti, quem tamen Diodorus XV. 4. post navale proelium demum tacyprum traiecisse narrat: atqui propter eius ossicia in pace Antalcidea concilianda Xenoph. Bellen. V, 1, 30. sqq. istius expeditionis imperium suscipere non potuit ante ol. XCVIII. 2. L. c.

387, qui ipse cum rationibus, quas supra eI posui, conveniens primus totius belli fuit. Quid, quod ne copiarum quidem, quas rex maximam partem ex Ionia et Graecis in Asia civitatibus

eoi legerat Panegyr. cap. 37ὶ lacultatem habvi opotuit nisi post illam pacem. Hinc manifestum,

est Diodori errorem consistere intra desinitionem

277쪽

208 biennii, per quod vere bellatum esset XV. 9ὶ,

quumque ex Isocrate aut aliunde decem annorum numerum assumsisset, Superiores annos apparatibus tribuit, itaque belli initium tanto ante posuit. Falsam autem esse istam biennii computationem, clarissime apparet ex Isocrate, qui regis βραδυτῆτας ἐν ταις προξεσι memorat, eumque iam sex annos bellando διατετριφενω' qualia minime conveniunt copiarum colligendarum ad destinatam aliquando expeditionem consiliis: ne dicam Chabriae primum ςρατηγίαν, et post Acoris 4e-Πptii auxilia arcessita, quibus hactas opes restituit Euagoras, in tam breve spatium contrahi non

filia dubitatio oritur, quo genere mortis, aut quo iudicio, et ubi perierint Nicophemus et Aristophanes. Bremium, qui in Prooemio dicit eos sub triginta viris periisse, satis refutat ipsa historia: dolendum tale quid excidere potuisse viro praestantissimo, quem sortasse hoc decepit, quod, quae S 7 dicuntur, perquam similia sunt eorum, quae de XXX virorum libidine narrantur apud Aeschinem Ctesiph. p. 628. Doctior sententia est Meieri, qui Bon. Damn. p. 193 dicit, probabile esse eos proditionis esse damnatos, quum ne sepultura quidem iis concessa suerit: sed ignorari qualis fuerit illa proditio: nsortasse, ait in

278쪽

nnot. 1143 proditionis crimen Aristophani inten-ndebatur, cum decem naves ab Atheniensibus D Euagorae auxilio missae a Teleutia caperentur: '' et in Xenoph. Heli. IV. 8, 24 pro Φιλοκροὶτει τῶ'E puἡλτου, corrigi vult 'Aριςoφανει τω νικοφθμου. Sed tota haec suspicio calidior quam verior est. Nam ne ex titulo quidem alius orationis deperditae, quo argumento utitur Meierus, quidquam de proditione conficiendum: est autem illa inscriptio, Κατ' Αἰσχίνου περὶ τῆς δημεisσεως τῶν υριςoφανους χρ=γματων. Primum , Nicophemi nomen ab hac actione excluditur: tum, quae poterat actio esse de publicatione bonorum eius qui proditionis damnatus esset 3 et omnino, si posset, unde conflabat Aristophanem tali iudicio circumventum suisse 7 Nihil de Nicophemo et

Aristophane novimus praeter ea, quae memorat orator huius orationis S 7: - ἄκριτοι ἀπέθανον ,πριν παραγενεσθαι τινὰ oret τοῖς ἐλεγχομένοις ως ηδίκουν. -δεὶς γὰρ οὐδ' εiδεν ἐκείνους, τὴν σύλληiμν' ου γὰρ θώφω τα σωμαr' αυτῶν ἀπεδωκαν, ἀλλ' ουτω δεινὴ συμφορὰ γεγενηται, εἶςε

οὐ τοῖς αλλοις καὶ Tot rou εςερηνται. De sensu singulorum vocabulorum. nulla , puto, dubitatio est: ακριτοι dicuntur, quibus defendere se non

licuit scons Lys. in Epicrat. 8 8. , et συλλαμ-

μνειν in carcerem' coniicere est, ut aliquoties

Diuitiaco by Corale

279쪽

usurpatur hoc verbum in historia triginta virorum

Xenoph. Hellen. II, 3, 10, Lysias in Eratosth. S 7.

Sed non erat , ut aequum est, hoc proprium Atheniensium; siquidem Tiribazus quoque cononem επὶ συλλαβειν dicitur, apud Isocratem PanegIr. cap. 4 l. Sed, quoniam tamen omissae disceptationis iudicialis mentio fit, aequum est ut de Athenis ipsis cogitemus: quamquam di melle est in illa parte historiae tempora reperire, quibus tam violenta agendi ratio apta fuerit. Vix enim cogitare licet de trierarchis istis, quorum supra p. 108 ex Xenophonte mentionem seci:

tum ista, ου γαρ - ἀπεδωκαν, cogunt sere ut credamus ista non Athenis accidisse. Itaque, quandoquidem in bello certe non ceciderunt Nicophemus et Aristophanes si quidem, ut auctor est Demosthenes Leptin. p. 482. init. Ουδἐνος πωποθ' οἱού ὀρφανος, βρίαν ἐγένετο, istos autem sub Chabria in Cypro militasse supra demonstravi), hoc sumere licet, eorum culpa aliquod munimeniatum istic amissum esse, aut aliud quid commissum extremo supplicio vindicandum. Nicophemus certe, quem sati socium habuit filius Aristophanes, perpetuo, Cononis iam auctoritate et

exemplo, in Cypro vi Sisse videtur. Quod si probabile videtur istos, cuiuscumque criminis reos, in Cypro comprehensos et morti traditos esse,

280쪽

facilius est explicare inscriptionem deperditae orationis Lysiae, κατ' Αἰσχίνου περὶ τῆς δ'ριεύσεως των Ἀριςoφανους χρημτων ssarpocr. V. Mθροι. enam conficitur inde nullum exstitisse Athenis iudicium quo circumventus sit Aristophanes, quoniam, si eiusmodi iudicio periisset, simul etiam publicatio bonorum proiiunctata suisset. Contra, ubi peregre ipse periisset, sumere licet domi ortum esse quempiam, qui de bonis eius publicandis psephisma tulerit; qui si Aeschines fuit, eontra eum haec actio παρανομον, aut alia, περ ἐδημεύσεως , instituta est. Tum, ficto exemplo ubi orator designat iniquitatem praesentis iudicii, cum Aristophane confert Timotheum, ponitque huius quoque ἀποδροησαντος καὶ ἐν διαβολῆ γενομένου δημευθῆ νω τὴν ουσία ν' unde dubium vix est Aristophanis quoque absentis publicata suisse bona.

Is genere' actisnis, in eadem Oratione.

De genere causae, quae in hac oratione d fenditur, luculenter egit Meierus, tum Bon. Damn. p. 201. sqq. tum Lit. Atia III. p. 256. sq. Sed restant nonnulla diligentius constituenda. Erat sane ἀπογραφη bonorum delata ei, qui hanc ha

SEARCH

MENU NAVIGATION