장음표시 사용
251쪽
85. init. Olynthiacam hanc expeditionem Ol. CVI. 3tio anno assignare. Hoc concedi oportet, bellum istic continuatum suisse diutius, etiam postquam sociale, quod dicitur, bellum composi- 'tum esset, propterea quod in Midiana p. 578.
init. equites ex Euboea, ut videtur, missi memorantur ἐπ ''Oλυνθον, quamquam nusquam cerintae cuiusdam βοηθῶας neque annus, neque dux memoratur. Et constat aliunde, inde a Diotimo
Arehonie ol. CVI. 3 tempora computari per quae Philippus Graecis infesta consilia explicueriti Philipp. III. p. il7. med. cons. Clinton. F. H. ad 0l. CVI. 4.
Quae res autem neminem videtur advertisse,
haec est, quod ante iniuriam in Dionysiis acceptam legem περὶ συμμοριῶν tulit Demosthenes. Non tantum enim diserte de praesenti συντελειῶν conditione et natura conqueritur orator Mid. p. 565. init. , sed quum p. 576 dicit, se a nullo alio oratore adiuvari, άπHῖς κατ' ἐμαυτον εγνων καὶ λεγειν καὶ πραττειν , id non alio nisi ad illius legis lationem referri posse puto. Atqui oratio περὶ συμμοριων habita est, si Dionysium Halic. sequimur , Ol. CVI. 3 cons. Clinton ad illum annum.
Quamquam nolo reticere suspicionem hanc, temporis desinitionem a Dionysio accommodatam esse ei computationi, qua Demosthenis annum natalem
252쪽
posuit Ol. IXC. 4. quam computationem post Boeckhium, diligenter evertit Wes termannus de auctore Vitu X Orat. p. 17. sqq. Quae suspiciosi vera est, consequitur Dionysium id quod ulgo traditum suisse videtur cons. Gellius XVI. 28. ,
Demosthenem anno aetatis vigesimo septimo primas actiones publicas scripsisse, eadem salsa computatione corrupisse, itaque, ut cetera convenirent, ad Callistrati Archontis annum 0l. CVI. 2.3 retulisse Epist. ad Λmm. Vol. VI. p. 724. R.
Quodsi Androtianeam verbi causa percurrimus, nullum habitae orationis tempus definitum deprehendimus praeter expeditionis Euboicae primaeol. CV. 3, cuius tum ita, tum tam recens significatur memoria, ut haud alienum sit suspicari eam orationem anno post illam expeditionem potius, quam triennio post scriptam esse, i. e. eo anno, quum nondum vigesimum septimum aetatis annum explevisset Demosthenes. Ne de Leptinea quidem tam constat, quam Wolfio videtur Prole-gom. p. 62, scriptam esse ol. CVI. 2; quae commode assignari potest anno post Chabriae interitum, qui accidit Ol. CV. 3. Boechhii rationibus, quibus recte, ut mihi
videtur, Demosthenis annum natalem definivit, quae nova opponi possint, ignoro, necdum quantum scio, Kruegerus explicuit, qui eius rei men-
253쪽
tionem iniicit ad Clintonum p. 361. not. d. Sed quo Boeckhiana computatio frmetur, non negligendum hoc esse opinor, quod Demosthenes Coron. p. 230 s n. dicit, se initio belli Phocensis
Aiqui bellum Phocense initium habuit Di. CVΙ.2, quo, si natus esset Demosthenes Ol. ΙXC. 4, attigerat vigesimum sextum aetatis annum; quumque istius belli causae anno certe ante suerint excitatae, assirmasset ita de se orator, se anno vigesimo quinto aetatis nondum res publicas tractasse. Nimium hoc esse videtur, quam quod excusaret orator; perpauci quippe ista aetate de rebus publicis cogitaverunt frarissima certe exempla exstiterunt impudentiae eius, quae in Glaucone notatur, apud. Xenoph. M. S. III. 6.) Mihi contra istud πολιτεύεσθαι coniungendum videtur cum anno senatorio, i. e. trigesimo aetatis. Accedit, quod in Orat. De Pace p. 58, sua consilia Atheniensibus in memoriam revocans, nihil prius memorat, quam expeditionem illam Euboicam alteram a se dissuasam esse, quam nunc satis certo constat Ol. CVI. 3. susceptam suisse. Nec puto facile contrarium demonstraturum quemquam esse, πολιτεύεσθαι ut ostendat non proprie dici de eo, qui
254쪽
munera et honores in re publica gerat; quorum, praeter liturgias, initium lacium esse videtur a
senatoria dignitate, quam adeo constat multos saepe fraude adeptos esse. . Suggestum conscendere , post praeconis vocem ἀγορεύειν , poterat sane unusquisque: sed πολιτεύεσθαι καὶ continebat praecipue legum et psephismatum auctoritatem, quam nemo facile praeter Senatores, aut qui in alio munere constituti essent , suscipiebat. Demosthenem, si ante res publicas tractavisset, quid erat cur Midias istis ne-sariis criminationibus persequere lur demum in senatoriae dignitatis δοκιμισέ 7 Poterat ante se ορων δοκιμασίη abuti. Πολιτεύεσθαι . autem hoc modo tum aliis locis ponitur, tum)apud Bemosth. Androl. p. 604. sn.
255쪽
'Traetantur nonnulla in Apologia manιithei, et in Orat. do Bonia Eucratis.
Io Apologia Mantithei nondum vidi qui commode corrigeret ista, S 5 p. 573. B. ἀλλα μαλ-
λον ητίμαζον ῆ coist. καὶ) τους συγκαταλυσαντας τον δῆμον. quamquam, me iudice, multo elegantatius Reishius coniicit δείμων addendum esse in fine, quam .Frankius, qui ῆ τοἰς mutat in cisa . - Ibid. 3 15. p. 580. ipse quoque incideram in eam suspicionem, in quam Marhlandus, pro ἐνθανοντων legendum esse ἔνθα θα ντων quae tamen immerito a praestantissimo critico
256쪽
187 abiicitur. - Ibid. 316. p. 581. ex eiusdem
sententia ἀποχωρίσαι mutandum est in αποκλ. σαι.
videntur laborare viri docti in postremis explicandis, maxime Bremius, qui συνήδεσαν de maioribus dici putat. Equidem corrigam - προς,τὼ ἡμέτερον πληθος διὰ τους προγονους αὐτου, ῶςε -πoLτείας' συνηδει γὰρ - υπο τῆς πολεως τιμω- μενοις. Ipsius Nicerati nulla dum exstiterant m rita in rem publicam, et ista υπαρχοντα non nisi per maiores erant, quos ille noverat foυν, δει omnibus muneribus rite functos esse ; ipsorum conscientia nulla hoc loco cogitari poterat. Non dissentire video Stulterum Leci. Andoc. p. 264. Ibid. 8 8. p. 603. καίτοι τίνες ἁν ήμων εἴησαν δυστυχεςεροι, εἰ ἐν ι ἐν τῆ ὀLγαρχίη ἀποθνηοκοιμεν ευνοι οντες τῶ πληθει, εν M τῆ δημοκρατίψως κακονοι Oντες τω πλήθει ἀποςεροίμεθα τῶν οντων. Nonipulo Optativos illos defendi posse, quum praesertim non de probabili, sed de certo eventu Sermo sit, certe in iis, qui iam sublati
257쪽
erant ὰπεθνησκον. Quare corrigendum ἀποθνήσκομεν et ἀποςερούμεθα. In simili sententia S 12
Infinitivis, S 22 participiis utitur. Ibid. S s. p. 603. Be Diogneto qui quis
suerit non certo constat; sed videtur ipse quoque frater Niciae et Eucratis suisse) hoc narratur:
kius corrigi vult μετ' ουκ ολιγων, a quo Bremius dissentit, dicens paucos suisse qui ista non sacerent. Suspicor non percepisse eos vim dictionis, nec verum vidisse diligentissimum Stulterum I. c. p. 266. Videtur Diognetus o ligarchiae lauior fuisse, nec tamen expulsus tam patriam prodidisse, quam ceteri. Quare sic scripsisse Lysiam puto: μετὰ τῶν ολ ων δἐ των τοτε ἐκπεπτ. i. e. cum oligarchicis, qui tunc civitate exciderunt neque adversus patriam militavit, neque Deceleam venit; quod postremum de plerisque amr- matur apud Τhucyd. VIII. 98. init. Quod statim post de eo dicitur, eum ἀρχην Ουδεμίαν αρξαι ἐν τῆ όλιγαρχίs i. e. sub XXX viris, non tamen essicit eum non favisse Oligarchiae. Unus omnium dissicillimus in hac 0ratione locus est 3 13. sq. p. 606. sq. , quoniam inter prelatio. pertinere debet ad definiendum genus
258쪽
actionis, adversus quam se defendit orator. Satis constat actionem hoc consilio fuisse institutam, ut rei bona publicarentur. Prorsus dissentio a Meiero, qui Lit. Ait. I. p. 111. nol. 27. cons. p. 253, huius causae hanc formam esse dicit BPolluchum psephisma tulisse, ex quo fundusn Eucratis publicandus esset; itaque eum ab huius B filiis παρανομον in ius vocatum esse. Neque enim secumγορίαν, sed απολοιαν contineri haeoratione, non lacile quisquam, qui eam considerate perlegerit, dubitaturum emo puto. Ipsius eriminis, quo in hunc reum usus sit Polluchus, nusquam diserte mentio fit: tantum novimus reum
περι τῆς Ουσίας ἀγωνίζεσθαι i* 1. 12 et 22.3 iumactorem publicari landum rei postulare, S 14. quo nomine, nihil dicitur. Sed certe, si defensio est, excludenda est omnis cogitatio actionis παρανορουν, quam tamen Suscepisse videntur viri docti ex corrupto loco παρανομων φεεθοντος sant φεὐγοντες του αυτου ανδρος. Hoelscherum omittor
sed mulio diligentius hanc controversiam tractavit Hamaherus, iuvenis doctissimus, in Quaestionibus de nonnullis Lysiae orationibus p. 63 sqq. Sed, in iis quae S 13 dicuntur, πιαντες γὰρ εισοντο
rigendum est ἐζημιωγατε in quod quum Harhlan-
259쪽
dus quoque incidisset, perperam hanc suspicionem abiicit.ὶ quibus argumentis haec correctio commendetur, non longe quaerenda sunt. Primum enim, non puto ζημιουν τινα dici posse actorem, qui poenam conferri in reum in iudicio obtinet sicut καταδικαζεσθαι, et ἐλεινὶ sed non nisi de iudicum sententia usurpari. Tum, non tam popu lum, sive iudices, quam ipsum illum actorem sibi non constare praedicaretur,ab oratore, si is in
altero iudicio contrarium peteret eius, quod in priori obtinuisset. Accedit, quod in priori iudicio ne actor quidem suisse Polluchus cogitari
potest, si quidem necessario ου βουλομνος δημοσίαν ποιῆσαι actor fuit, qui, si quintam partem sustragiorum non tulisset, ex lege mille drachmis fuerat multandus: defendere autem causam illam necessario debuit idem, qui in praesenti iudicio causam dicit. Contra, nulla alia inconstantia arguitur, quam ipsorum iudicum, si nunci rei bona publicarent, quum ante iurassent μὴ μνησικακήσειν quo pertinet S 19. init. p. 609. Igitur 3115ὶ monet iudices, ne velint διαὶ ων ἁ αυτοις
ἐψηφίσαντo' neque minori fide servent illud pactum, quam quod Αακεδαιμονιοις συνέθεντο : et in sequentibus hac praecipue oratione condemnationem deprecatur, ut iudicibus illud decretum Φινηςίας in memoriam revocet. Quo loco hoc in
260쪽
Ηama hero reprehendendum est, quum dieit p. 65. hanc orationem habitam videri ante psephisma Archini de exceptione opponenda; si quidem illud psephisma, teste Isocrate contr. Callim. 3 2. statim post reditum exsulum conditum est, haec autem oratio τοσούτ*υςερον habita si is . Resiani nihilominus alia dissiciliora ad expliacandum; nempe haec verba: καὶ περὶ τούτων δὴ
De quibus mihi quidem persuasum est, quoniam actionis παρανομων ne levissima quidem suspicio
esse potest, sanam sententiam restitui posis, si corrigatur παρανομως, et φει γοντος σου αν-δως pertinere ad Eucratem, de cuius bonis publicandis nunc agatur. Fateor accurate ex hac defensione describi non posse genus actionis, neque adversus quem, et in quam poenam instituta fuerit. Probabilia tamen quae sint, coniicere licet: nempe Eucratem in partibus oligarchicorum fuisse, qui, quamquam nollet in XXX virorum numero esse, tamen illo tempore ςρατηγου munere, post cladem apud Argos flumen, s eius esset S 4.3: sed eumdem in eorum ςρατηγων et ταξῶρχων numero suissse, qui Therament, turpissimae cum Lacedaemoniis pacis auctori, adversati sunt, et tum nefario iudicio perierunt