Scholica Hypomnemata scripsit John Bakius

발행: 1844년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

dem archetypo utrumque ortum esseῖ De tertiae

Iamiliae codicibus demonstrat ipse p. 422. ubi

tamen errore, credo, memoratur Ersuriensis, in quo modo dixerat Sextianam non esse , propriam eorum esse originem. Tum exemplum excitat

verissimae lectionis in illis codicibus, obliteratae scilicet in praestantioribus, Paris. et Bern. , sed confirmatae Cod. Vaticani auctoritate. Pertinent eodem, quae disputantur de codicibus Sextianae lacunosis, quos tumi p. 430ὶ ostendit non esse omnes ex uno transscriptos, tum aliquot locis solos vel certa vestigia habere verae lectionis, vel ipsam eam, quam Paris. habeat, tum subinde carere interpolatione, qua Paris. laboret. quumque nonnullis locis voras lectiones ex his solis codicibus pendere ostendit, mavult has coniecturae tribuere, sed sacillimae et certissimae, quam agnoscere ex alio istos archetypo, quam principes illos primae et secundae samiliae ortos esse posse; scilicet ut tueretur istud suum de uno et communi omnium fonte placitum, scons. p. 434. s n. sq. His de causis sic statuendum mihi videtur, ipsam illam, ne diligentissimam quidem, multorumae diversissimorum codicum collationem et contentionem, si pauca sertasse eScipias, quae arguere possint corruptelae progresssum, vid. p. 418. not. 2.3, per se aut mera computatione ducere

342쪽

posse ad unius cuiusdam archetypi conditionem constituendam, quae sola vel verum contineret, vel veri inveniendi elementa, exclusis aliis, indicaret. Etenim si certum quid ista collatio allatura esset, unam oporteret valere auctoritatem

eorum librorum, qui vel propter aetatem, vel propter reliquam conditionem optimi haberi et solent et debent, eaque exspectaretur demonstratio, reliquos libros ita perpetuo discedere ab illis, ut nihil afferrent praeter corruptelas, aut omissiones, aut interpolationes, quibus occurreretur iis erroribus, qui principes illos deformarent. Quod si

ita esset, necessario confiteremur primum omnes ex eodem sonte fluxisse, sed alios aliis magis depravatos, descriptione multiplicata; secundo loco, in omnium consensu manifesto teneremus arehetypisormam, et in dissensu negligeremus inquinatiores libros. Sed sui in praesenti de Sextianae emendandae subsidiis disputatione maneamusὶ tantum abest ut soli Paris. et Bern. I. reliquis perpetuo opponi possint ad archetypi sormam definiendam , ut compluribus locis vel interpolati . vel corrupti esse deprehendantur, in quibus alii libri, quamquam in reliquis negligentius habiti, veram lectionem exhibent. Ipsa adeo Vaticanahagmenta, quamquam pauca quaedam verissima suppeditant, quae in reliquis omnibus vitiata sunt,

343쪽

non immunia ab erroribus sunt: quapropter verissime Madvigius sp. 414ὶ nlum ratio, inquit,

D non auctoritas exquirenda erit. V Bursus p. 419ὶ explicat, Parisiensem D paucis quibusdam locis manni sesto interpolatum esse, pro corrupta archen typi scriptura substituta coniectura audaci. U. Et Parisiensis quidem interpolationes tum Bernensis testimonio, tum tertiae familiae codicum coargui posse, recte sane fatetur Madvigius p. 42li sed permultum abest ut ita obtineatur id quod vult, necessario requiri explicationem quo modo omnes illi libri inter se cognati sint, et in quas diversas familias distinguendi. Iterum dico, tam mihi necessariam videri dili gentissimam omnium subsidiorum explorationem et collationem, ut inde qui non proficiscatur ingenii fortasse felicissimi specimina proditurus sit, sed certe temere agat. quum autem duplex locorum genus sit, de quo criticum sollicitum esse oporteat, vel eorum, in quibus nulla varietas

lectionis proditur, vel, quae in aliis libris aliter prostant; ut prius de postremo genere dicam, quid me adiuvat in Coeliana 2, 3 ista cognatio et sa- miliarum distributio ad veram lectionem nobiscumque stabiliendam quae praeter Paris. Bern. I. Ersuri. et C. Steph. , exstat etiam in duobus recentissimis libris Leid. , sec. XIV et XV 7

344쪽

Sola vincit ratio. Pariter sentiendum de eo, quod ibid. 7, 16, tum cetvidus, tum alia additamenta, praeeuntibus Lambino et Ernesto, damnantur, quum omnes libros invasissent. In corruptissimo loco, 10, 24, nihil celebraia illa lamiliarum distributio hucusque essicere potuit, nec facile essiciat. Neque auctoritatis pondus persuadet ut 18, 43, pro nece6se est, quod per se rectissimum est, legatur libet lex liquet meliorum Codd. , sed ratio hoc ingenii inventum una commendat.

Quid mihi videatur de loco qui est 19, 45, post

dicam. Rursus, 19, 46, tuclices omittitur etiam in quatuor Leid. , i. e. recentissimis: sed, si vel optimi tenerent, non credo minus eiecturum fuisse Madvigium spreto auctoritatis discrimine, sed rectae rationi obtemperantem. Quem deintractat locum, ibid. squae re3 in hoc genere cet. , in eo primum nihil nisi hoc attulit librorum collatio, discendi, aut dicendi, omitti oporteret

sed neque qua re esse probandum, neque nece sariam esse eam, quam excogitavit Madvigius, coniecturam ex collatione subsidiorum apparet: multoque verisimilius est, quod in aliis libris est

eo stendi, et in Leid. consendi, propius aliquanto ad verum accedere, quam Paris. efendi. In reliquis locis corrigendis, utilem Madvigio fuisse Parisiensis collationem sin Taur. palimps.

345쪽

adeo interpolationem indicat, 22, 54ὶ, non nego, sed verum suppeditavit ratio, non illa familiarum distinctio: quumque 28, 67, pro εω 3i, quatuor

quoque Midenses exhibeant sed, agnosco veram lectionem idonea niti auctoritate, cognatio autem eodieum quid asserat non video. Tum 30, II ipse Madvigius Parisiensis errorem Vere correctum in aliis codd. putat. Poteramus, si opus esset, multo plura huius generis percurrere, quibus demonstraremus requiri sane omnium codicum inter se collationem et contentionem, sed nullam artis regulam firmari

ex familiarum distributione: sed operae pretium est ipsam illam archetypi appellationem et reverentiam paullo diligentius excutere. Dconstitutan codicis archetypi scriptura finquit Madrigius ΜΡraefat. ad cic. Fin. p. XLI) aut verum teneta Bbatur, aut, si cum hac auctoritate ratio pugna v bat, id, a quo omnis veri investigatio proficiscindebebat. Quidquid autem apparebat in codice Barchetypo non fuisse, id aut mendi loco ha-nbendum esse, perspicuum erat, aut coniecturae v postea temptatae, quae poterat interdum essen consideratione digna. In hac demonstratione sumitur id, quod concedi nullo modo nec potest, nec necesse est; unum tantum suisse codicem, unde omnes, qui hodie superstites sint, fluxerint.

346쪽

2770ptimi et vetustissimi libri sicut Regius Tusculanarum, et Parisiensis Orationum j sunt seculi noni. Quid igitur 7 credibilene est ante hoc secuintum unum tantum superfuisse codicem, aut unius codicis complura exempla prorsus consonantia, equibus necesse esset reliquos describi 7 et, si fuisset, tam prope a vero ab suisse, ut, eius scriptura reperta, vix errare nobis liceret 8 Praesio sunt Vaticana et Taurinensia fragmenta, quae demonstrant duobus minimum seculis ante illum, qui fingitur, archetypum exstitisse codices et ipsos variis modis tum corruptos, tum interpolatos, quorum propagines et ipsas discrepantes inter se ante istius archetypi aetatem exstinctas suisse, quis credat 3 In archetypo Sextianae 3, 8 non erant illa verba P. Sextius cum esset cum colle meo senseria , neque cuiusquam ratio umquam offendit quum abessent, neque nunc quisquam

mendi loco habet. Uberius idem praeceptum persequitur Madvi-gius in illa Praelatione p. XXI. sqq. quum

autem sentiret ipse, fieri non posse ut omnes illi codices ex eodem orti essent libro, primum hoc admittit, a duobus ex illo primo descriptis diversam et duplicem stirpem ortam esse. Sed ne hoc quidem comminisci necesse erat. Si enim conceditur duos illos deperditos, quamvis ex eodem

347쪽

sonte derivatos, discrepare inter se potuisse, quidni principes illi, quibusinunc utimur, statim inde describi potuerunt 7 Agnoscii ipse' Madvigius p. XXV dubitari posse an melioris familiae codices periunum codicem ex archetypo orti sint,

an per plures. Tum, ne ista severa in duas familias distributione teneretur, inter has paucos codices interpositos esse ostendit p. XXIV. Τot machinis adhibitis, pace viri eximii dicam, enervatur potius quam confirmatur istud de archetypo sive placitum sive inventum. Et tamen contendit

p. XXIIJ D magnam vim habere totum hoc lami-

D liarumὶ discrimen ad omnem testimoniorum devsingulis locis aestimationem. Quod si certa nota deteriores codices ita a me lioribus distingueret, ut nullo modo confundere cunctos liceret, agnoscereturque manifesto diversus utrorumque sonS et origo, esset profecto magni momenti hanc notam tenere, ita ut alteri plane contemnendi, alteri soli sequendi essent. Nunc unum tantum originis discrimen est certum, codi

cum integrorum et mutilatorum ut in libris De Oratore , aut contractorum sui in Sextiana): et tamen hoc ipsum discrimen magis externam sormam, quam internam dignitatem attingit; siquidem libri illi, qui aut casu lacunas habent, aut consilio complura omittunt, necessario tamen ipsi

348쪽

quoque ex integro fluxerunt. Quo nomine igitur reliquos libros distinguemus a se invicem 7 Non profecto genere, sed gradu tantum, sive aetatis, sive diligentiae, si re eorum quae huic contraria sunt, corruptelae, festinationis, levitatis et interpolationis, quibus vitiis plane immunem codicem contendo esse nullum. Sed, quamquam, una aetatis nota excepta, reliquorum omnium aestimatio ex maiore parte capienda est, constat

tamen in singulis quibusdam eorum librorum, qui meliores habentur, vitia ex deterioribus esse emen danda, id quod non evertitur nonnullorum Milorum abusu, qui saepe imperite in apicibus deterrimorum codicum iactandis luserunt ut ait Madvigius Praefat. l. p. XXII . Quapropter non equidem spernendam, multoque minus rehehendendam esse existimo acutam illam et operosam diligentiam, quae codicum cognationem inter se venatur; hoc dico, totum illud institutum, etiamsi cumulatissime perfectum esset, nihil aut perparum

nos sponte et per se adiuturum esse.

Quid igitur nobis in codicibus explorandis propositum esse debet, quaeque ratio iudicandi sequenda est y Primum eius archeirpi, qualem Madvigius fingit, cogitatio prorsus inutilis est. Si

enim aut optimorum, aut omnium librorum consensu et auctoritate verum ipsum tenere nobis viri

349쪽

demur, quid opus est comminisci aliquem librum,

qui inter seculum nonum, verbi causa, et ipsam Ciceronis aetatem interfuerit 7 Rursus, si diligentissima collatione non nisi id tenemus, quod manifesto corruptum esse videatur, multo simplicius est statim de emendatione sollicitum esse, quam excogitare prius antiquiorem mendi formam , unde adscendamus ad verum ipsum, quoniam hoc

non minus coniecturae sive audaciae sive acumini

debebitur, quam illud. Qualemcumque igitur

archetypi conditionem somniemus, sive ea erit integra, sive corrupta, semper inutilis habenda erit. Restat, ut singulorum codicum primum universe auctoritatem et fidem ponderemus, tum ut caveamus a salsa opinione, quod universe valeat iudicium de toto codice, necessario serendum etiam esse de singulis locis et verbis, sine qua tamen opinione inanis est illa artificiosa codicum distributio in ordines et stirpes, quasi tributim, ut in comitiis, non a singulis suffragia serrentur. Et profecto si res ulla est, quae artis non dico praecepta, sed conditionem et leges respuat, haec est investigatio et iudicium verae lectionis ex multorum librorum collatione constituendum; siquidem nulla facile regula eIcogitari poterit, quam non toties violare quam sequi necesse sit. Sed

totum hoc permittendum ingenio est, adhibita

350쪽

diligentia, quibus coniecturam niti oportet. Ei diligentiam quum dico, intelligo paratum usum

totius sermonis, tum eius moris qui in quoque scriptore dominetur, vel verborum, vel sententiarum, omnino eorum quibus tamquam in vestigiis insistat et totius cuiusdam orationis argumenium et ingenium, et singulorum locorum. Huiciundamento suum imponet opus ingenium, quam erilicam virtutem potius, qnam artem appellare licebit. 1 Nec poenitet me eius sententiae, quam expli-

eui in Prolegomenis ad libros De Legibus, eam

artem si tamen ars habenda est) eamdem interpretandi esse quum dicerem ; neque hoc satis intellexit vir docius ac diligens, qui nuper hanc sententiam impugnavit. Nulla, inquam, coniectura est, quae non interpretatione nitatur, tum inanis omnis interpretatio est sin hac veterum literarum, quae unice libris manuscriptis magis minusve coris ruptis continentur, conditione), nisi quae nitatur critica lacultate. Legebatur in omnibus libris, . antequam Vaticana fragmenta cognita essent, Sext.

13, 30 socii Latini: quod nulla ingenii felicitate, sed sana verborum interpretatione nitens correxit Madvigius: eamdemque interpretationem usurpari in coercenda alterius coniectura, in Emnesto demonstravit idem ingeniosissimus interpres

SEARCH

MENU NAVIGATION