Scholica Hypomnemata scripsit John Bakius

발행: 1844년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

282 ad Verr. V, 24, 60. - At pertinet istud ad

historiam, et ad res quas traditione tenemus, quarum propria est interpretatio, non item ad innumerabiles locos, in quibus oratio tantum eiusque forma spectanda est. - Itane 7 Nihilne igitur pertinet ad scriptoris intelligentiam tenere quem habitum induere soleat enunciatis, quidque ad orationis vim et proprietatem pertineat 7 aut minus erit hoc interpretari, si ostendas quae istarum rerum rationes servandae sint 7 Neque enim spero fore, qui talia sentiri oportere contendant, non intelligi posse. Igitur ex hac interpretatione prosecta est egregia Madvigii correctio in Sext.

18, 40 0puso. I. p. 414. , neque aliud fundamentum est selicissimae coniecturae, qua restituit . locum inquinatissimum Pro Caecin. S 76 Praelat. Fin. p. XLIXὶ. Quapropter sive delectum instituimus e variis lectionibus, sive corruptelae emendationem adhibemus, sive aliorum coniecturam resutamus, sive in vulnere indicando acquiescimus,'semper proficiscimur, in ipsa quoque cuiusque codicis auctoritate ponderanda, ab . ea quae vere interpretatio nominatur.

. Non disputo haec ut defendam quaecumque aliquando de singulis locis Tullianis iudicati; in

quibus complura esse quae formula non satis pruindenti aut religiosa regantur et ipso postea sensi,

352쪽

et gratus accipere soleo virorum doctorum dissensiones. Etenim tam facile est huius criticae sa- cultatis supremam quamdam sermam animo concipere, verbis quoque enunciare, quam arduum subinde imitari eamdem ubi ad rem ventum sit: quo sit ut non facile quis reperiatur, quamvis ingeniosus ac Severus, quin aliquando suum ipse iudicium postea retractaverit. Quapropter equidem haud mirer si mihi cum Madvigio, intelligentissimo harum rerum existimatore, conveniret de criticae regendae praeceptis, ita ut verbis magis quam re dissentire videremur; et tamen fieri potest ut in singulis multis iure ab eo reprehendar, quorum tamen magnam partem non confidenter pronunciaverim, sed ut in desperata retentaverim. Insignem erga me praestantissimi viri humanitatem in Praelatione ad volumen alterum opusculorum Λcademicorum laetus agnovi, neque tamen discedo ab ea sententia, quam perpetuo probavi, correctionis necessitatem non unice ex librorum manuscriptorum collatione demonstrari oportere, sed interdum, in omnium constanti

consensu, ab ingenio, adhibita diligentia, i. e. prudenti interpretatione; id quod putidus sim, , si exemplis Madvigianis probarem. Quod autem

B vera firma ac certa nota comprehendi oportere

significat, id si seri posset, praeclare nobiscum

353쪽

284 agi existimarem; probabili disputatione niti oportere quaecumque assirmemus, nemo negabit. Postremo de Demendationis ea quisitione intra certosis fines codicum vestigiis terminatos cohibenda, satis respondi supra. Νon prorsus inutilem esse iudico huiusmodi de horum studiorum praeceptis disceptationem , attamen mullo emcaciora esse sentio exempla, quam doctrinam; aut potius ipsa cuiusque loci tractatio, docta semper et ingeniosa, quam in Madvigii voluminibus ossendo, mihi pro doctrina est, qua identidem confirmatus et tamquam subactus perficere conor quae prius non diligenter satis administrata fuerint. De coeliana utiles nonnullas observationes, ante hos quinque annos, ediderat Vollen hovius, iuvenis ornatissimus, addideratque diligentem collationem quatuor codicum Leidensium. Cuius tunc rogatu paucas quasdam meas emendationes, subito natas, simul ut ederet concesseram, sed ea lege, ut eas postea retractarem severe. Quod promise Sum nunc exsolvam, non mediocriter, sicut intelligetur, adiutus illa Lei densium librorum auctori tate, quamquam recentium, sed multis partibus cum optimis conspirantium.

354쪽

I, I. Huius introitus nullum aliud consilium est, nisi ut ostendatur totam accusationem, qua Coelius peteretur, non vero crimine, sed opibus meretriciis niti. Hinc subiicitur S 2, nec descensurum quemguam - ni eretur. Sed quid praemitti oportebat vos laboriosos eaeistimet lineat esse Z Iudicum certe labor aut molestia nulla necessitudine attingit ipsius iudicii turpitudinem. Videbor, certo scio, nonnullis licentius hariolari; et tamen non reticebo, ista suoslMor. - liceat esseὶ mihi videri commodius eollocari post Verba unum hoc iudicium exer

ceatur.

Ιbid. 3. Sicut innumerabilibus locis asyndeton vel probandum, vel repugnante codd. auctoritate restituendum est, ita alienum est ab hoc loco quae ac tisatores deformandi huius causa , d frahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt. Non est ea cumulatio, sed explicatio, quae requirit et defrahendae. Diversum v. c. est in Bruto 3 96 homo per se cognitus sine ulla

commem time maiorum.

ΙΙ, 5. Nemini umquam praesenti Puteolani maiores fimores habuerunt , quam abseriti M. Coelio. In his Puteolani ab Aldi coniectura est, docte resutata a Garatonio. In codd. aut praetorinni est, ita ut non nisi prior huius vo-

355쪽

cab. pars sit a prima manu: tum in Erf. et sex. I praesemii omittitur. Hinc credibile est muniacipum appellationem in eo codice, unde reliqui fluxerunt, corruptam latuisse in praesenii, itaque reliquas interpolationes ortas esse, primum ut adderetur qualiscumque appellatio, tum molesta

illa quam absenti M. Coelio, quorum absensi in optimis quibusque abest, quam etiam in iisdem, qui praesenti omittunt. His igitur abi

ctis, municipes revocandi sunt ex corrupto Fra senti, aut Prael.

III, 6. Sed aliud est maledicere, aliud

accusare. Ac satio crimem draiderat, rem

ut de iat, hominem ut notet, argumerito probet, teste coi meis. Nihil in codd. variatur, nisi quod unus Leidensium testem habet. Putavi

olim crimen inutile esse propter accusatiomia vocabulum. Sed lamen hoc dicere Tullium coninstat, qui accuset crimen asserre debere. In reli quis turbatum esse suspicor. Crimen enim ipsum definiendum est, non res; multoque minus accusatio crimen requirit, rem ut de iret. Quid porro est hominem ut noles Z quasi non semper sive crimine, sive maledicto, homo notetur. Quae Aldi Nepotis coniectura est, nomine ut noles, pariter ut sequentia evertit eam loquendi sermam, quae una probari poterat. Neque enim, si recte

356쪽

dieitur, in accusatione, aut in accusatore, hoc requiritur, ut crimen nomine notet, idcirco ferri potest ut dicatur, accusatio crimen requιria nomine tit notet. quatuor mihi videntur indicaria Cicerone, quae in accusatione requirantur, crimem , nomen, cimum tum, testis e rei voca bulum alienissimum est. Crimen requiritur, ut scelus quoddam commissum esse definiatur, nomen, ut qua lege teneatur constet, utrum sit pro prium crimen quaestioriis, sicut dicitur Cap. 30, 72.: reliqua sunt probationis, sed quae acerto ac definito crimine abesse non possunt. quare sic corrigendum esse suspicor: accusatio crimen desiderat ut defutat, nomen, ut nolet, argumentum, ut probet, testem, ut confrmet. Ibid. 8. Primum qualis et, talem esse existiames. In codd. aliis esse, aliis te esse omittuntur: tum in nonnullis est Oistiment, unus etiam Leid. , ex varia lectione, annotatum habet al.

Omnes existiment. Vulgatum quidem defendi non posse puto ex collato Plinii loco apud Abra-mium. Potius conserendum est praeceptum orat. II, 41, 176. init. et Brut. 38, 142. Sequitur: quia Me - qui isti aetasi aspue etiam digni ati non possit quam velit peculanter, etiam si sine ulla suspicione, vi non Sine amomento, magedicere ρ Requiri puto ut hoc

357쪽

dieatur: sacile esse adolescentiae maledicere, vel petulanter, etiamsi nullum argumentum maledicti proferri possis, ideo, quod suspicionem excitare nullius negotii est. Νam vel sine ulla suspicione

maledicere, stultissimum est. Propterea pari. negans transponenda videtur: etiamsi non sine ulla suspicione , at sine argumento maledicere.

Sensisse videtur librarius Ox. C, in quo pro nomesi tamen.

IV, 10. - quem si αecessu, aut si a me discessit umquam, squamguam multi boni ad lescentes illi homini nequam atque improbo sim erunt)οῦ tum existimetur Coelius Catilinae nimium familiaris fuisse. Non sine causa Vol-lenhovius, doctus iuvenis, quum hunc locum tractaret, repudiavit Madvigii corrigendi et interpretandi rationem secundum codices, ut quamquam initium esset apodosis, et tum mutaretur in tamen . quo modo omnino ista ratio defendi possit, non intelligo, siquidem tamen concedendi particula est, neque tamen concedere vult eum

nimium familiarem fuisse. quare melius mihi videtur ut tum squod servata unus Leidensium, commemorata varia lectione tameni mutetur innum, et initium laciat apodosis. V, 1 l. ' tua in aetate, nisi qui se ipse sua gravitate et castimonia defenderat, quoquo

358쪽

,289 modo a suis custoditus esses, tamen infamiam veram sugere non poterat. In his primum, bonorum librorum auctoritate, corrigendum defenderet, postulante quoque synlaxi, et quoniam, quae praedicantur ses gere non poterati , de ipsa illius aetatis conditione dicuntur, non de sequente aetate virili. Τum nollem se rellius tam . acerbe .castigasset Ernestum, ad verba infamiam

veram sic annotantem: D quomodo veram insa

Diniam 3 Vereor ne vitiosum sit. ' Sunt haec, inquit Orellius, ex eo genere, qualia haud raro vir praestantissimus paulo inconsideratius iecit, quaeque nobis nemo iam condonaret. Mihi praeclara ista dubitatio Ernesti videtur. Fateor constanti ' esse istam codd. lectionem, suisse eamdem . si necesse est, etiam Archetypi: nihilominus defendi non posse puto salvo sermonis ingenio. Nam, etiam si concedo Garatonio per se dici posse infamiam veram, nullam lamen aliam intelligernus nisi eam , quam quis demonstrat esse veram ;sicuti pro Cluent. 3, 7 falsam infamiam Cluentii

appellat, quam nunc contendit ac demonstrat sal εam esse. Hoc autem loco infamiam intelligi

inus malevolos hominum sermones; cuius contrarium est, de eius fama nemo loquebatur, ut statim post dicitur. Neque hoc cogitavit orator, utrum illa infamia vera an salsa esset: ipsam per

359쪽

se in malis numerat, quae, quum multos attingeret, Coelium tamen integrum reliquisset, ut initio capitis dicit, versatus in foro sine suspicione , sine infamis , et cap. 10, 23. fin. istitis facti nom modo sus icione , sed ne in mia quidem est adversus p et compluribus aliis locis ita ponitur tum suspicis , tum infamia , ut

nulla de re minus quam de certa aut vera cogitandum sit. Suspicor ciceronem reliquisse ins miae τentum , aut aliud istiusmodi substantivum. Ibid. 12. Commemorantur nonnulla, quae

Coelio obiiciantur propter illam Catilinae familiaritatem, quibus singulis excusatio ab oratore subiicitur. Studuit Catilinae, quum iam aliquot

annos esset in foro melius: - et mulli Aoeidem ex omni ordine , atque ex omni aetatefecerunt. - Utebatur hominibus improHis mialiatis : - et quidem optimis se viris deditum esse simulabat. - Erant a ud illum ille me tibidinum mullae: erant etiam industriae quidam

stimuli ac laboris. Flagrabanι ωitία libidinis apud illum: vigebant etiam studia rei militaris. Sed offendor illis flagrab ι - apud illum. Primum, iteratum illud apud mirifice languet et ineptum est. Dein, minus dici posse puto vitia flagrare , quam flagrare aliqum viatis . e. scelere, libidine. Τum, ritis libidinis

360쪽

per se non magis dicitur Latine, quam vitia avaristae , aut bona liberalitiais: dicunturque vitia potius animi esse, aut aetatis, ut intra cap. 11, 25.ὶ quam peculiaris cuiusdam affectus. Postremo, si vitia libidinis sunt pro ipsis libidinibus , otiose iteratur id, quod modo dicium

erat, erant apud illum - multae. Scio horum pleraque, quia negando continentur, demonstraria me non posse: sed exspecto, qui contrarium defendat. Mihi tota illa particula abiicienda via detur, quae non nisi ineptam interpretationem prioris continet. Sic aptius conlinuabuntur: erant etiam industriae quidam stimuli ac lab ris, vigebant etiam Muλα res militaris. N que enim idem de utrisque assismat, sed aliquantosori ius fulgebant) de studiis rei militaris, quae, utpote alterum genus earum rerum, in quibus boni adolescentes versari solerent fresertur enim industria ac labor ad studia forensia iudiciorum ,

necessario cum altero coniungenda erant.

VII, 15. non modo si socius coniurationis, sed nisi inimscissimus istiras sceleris tuisset,

numquam coniurationis accusatione redolescentiam suam potissimum commem re voluisset.' Nulla, puto, demonstratione opus est, quare videatur prius coniurationis interpolatum esse. Ibid. 16. nepis eius facti in altero suspia

SEARCH

MENU NAVIGATION