Scholica Hypomnemata scripsit John Bakius

발행: 1844년

분량: 458페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

traditiones, quas enumerat Clintonus F. II. p. 361. Krueg. 7 quumque iidem, qui Dionysio, sontes patuerint Pseudo-Plutarcho, quare hic p. 845. D. computatione uti, quam disertam auctoritatem sequi maluisset y Accedit quod haud iniuria dubitare licet, utrum eorum, qui ante Bionrsium Vilas scripserunt, ea suerit diligentia, ut, quod

parum pertineret ad magnorum virorum lamat, ac virtutem, annum quoque natalem quaererent ac definirent. Si fuisset, mirum sane videatur necesse est nusquam similis accurationis exemplum deprehendi in Plutarchi Vitis. Contra, mortis tempus vere ad historiam pertinebat, neque hoc notare facile neglexerunt illi scriptores. Postremo, unde notitiam, quo anno quis natus esset, hausissent 7 Nullum esse poterat eius rei documentum praeter album γραμματεῖον , in quod apud phratores parvuli inscribebantur: nec credibile est istas tabulas tanta cura servari solitas fuisse, ut eas centum annis post alii excuterent. Ita nihil reperio, quo Dionysii auctoritas ipsa per se firmetur, multo minus, quo postponatur Pseud

Plutarchi auctoritas, qui fieri potest, inquit Boetineckius, ut alios scriptores secutus sit fp. 73r quod quir, quaeso, aliud est, nisi concedere

minime certam et constantem auctoritatem antiquitus exstitisseῖ In hoc quoque ossendo, quod

412쪽

Pseudo-Plutarchum ex ipso resutari putat vir doctissimus; tradere enim p. 847. Bὶ Demosthenem

vixisse vel sexaginta septem , vel septuaginta annos,

qua ratione annum natalem vel in Ol. XCVIII. 1 , vel in XCVII. 2 reiiciendum esse: atqui de anno

moriis nullam dubitationem esse. Quoniam enim diserte hac in re τους τα πλείω, et τοis τα ἐλαττωλεγοντας commemorat, hoc potius conficiendum erat, chronologicas istas quaestiones a Vitarum seriptoribus aut neglectas omnino, aut non disceptatas suisse.

II. Deinde somprobare Dionysii auctoritatem aggreditur Boeli nec hius ex Demosthenis Midiana

p. 8-51.3 Et sane recte putat rem consci, si demonstratum sit vere Dion Isium posuisse Midianam conscriptam esse Arch. Callimacho Ol. CVII. 4. Argumenta, quibus demonstrat bellum Euboicum secundum, propter Plutarchum Eretriensem susceptum, non Ol. CVI. 3, ut Boech hius voluerat, sed Ol. CVII. 3 gestum esse, numero sex explicantur. Horum primum est, non missuros suisse Athenienses Phocionem exercitus imperatorem, nisi aliis rebus occupati fuissent Chares et

Charidemus: atqui, iam ante initium belli Euboici ' Charetem missum fuisse auxilio Olynthiis, charidemum in Hellesponto abluisse. Argumentatio haec quum ipsa per se infirma est, tum

413쪽

n ectum noc est, Charetem Arch. Callimacho demum, i. e. 0l. CVII. 4, Olynthum mi m esse testo Philochoro apud Dionys. Halic. ibid. p. 734t sq.ὶ, bellum autem Euboicum tribui anno 3tio eiusdem ol. Secundum argumentum petitur e Dinarcho contr. Bemosth. p. 34 B., quum dicit in illo bello Taurosthenem Chalcidensem Εὐβοίας ολης μετὰ του ἀδελφου 2 ἰλιου προδοτην Φιλίπποργεγενημέων' nam hinc constare multum iam ium

potuisse Philippum in Euboea; atqui credibile non esse Euboeenses sese dedidisse Philippo 0l. cri

3, qui ante septem modo annos ad regnum pervenisset, quum ipsi quatuor annis ante per Ath nienses a Thebanorum dominatu liberali suissent. Ne huius quidem argumentationis validum robur est. Primum celebrata per omnem illam historiam Euboeensium perfidia erat. Deinde rion opus est, ut tantas Philippi opes in Euboea fuisse statuamus, qui neque ipse concitaverit illos motus, neque copias miserit suo consilio; sed Ca lias, collecto ex universa insula exercitu, καὶ παρὰ Φιλιππου δύναμιν προσενεταπεμψώμενος, εio demum Atheniensium copias adortus est: Aeschines Ctesiph. p. 48l. . Ex eodem genere est tertium argumentum. Con

tendit enim Boehnechius. Philippum Ol. CVI. 3

414쪽

bello Thessalico contra Lycophronem et Pheras, et contra Phocenses nimis impeditum suisse, quam ut de auxiliis in Euboeam mittendis cooilare potuerit: sed multo aequius esse ut statuatur, qua tuor annis post a Philippo Euboeenses contra Athenienses concitatos esse, quum ipse Chalcidicas urbes aggressus esset, hisque ab Atheniensibus auxilia missa essent. Contra mihi videtur, quum istud Calliae consilium subito ei ex tempore orium esset, multo facilius e Thessalia vicina auxilia exspectari potuisse, quam e Chalcidice. Neque etiam Philippi huius belli suscitandi consilium fuerat, sed Calliae. Quartum argumentum est: quoniam inde ab Ol. CVI. 1 Phocenses, sociis utentes Athenien sibus, contra Philippum bellabant, mirum esset si violata illa societate copias conductitias in Euboeam misissent, quae eontra Athenienses pugnarent. Perperam interpretari mihi videtur verba

Aeschinis l. c., ubi. de Tauisthene, Calliae

fratre, dicitur, τωὶς Ρωκικοῖς ξένους Sed non erant isti Phocenses, sed mercede conducii milites, qui ut satis intelligitur ex alio loco Aeschinis F. L. p. 330. 26, unam mercedem sequebantur, tantoque facilius Taurostheni eadem spe morem gerere potuerunt, quod ante Ol. CVI. 4nondum a .Philippo superati suerant, de qua clado

415쪽

346 Demosth. F. L. p. 443. 26 ita loquitur, τους

τῶν Φωκεων ξένους διεφθειρε , ut vix credibile sit postea ullas copias mercenarias Phocensium fuisse. Levius etiam quintum argumentum est; vix eredibile esse expeditionem illam in Euboeam, quae magnorum sum tuum esset, suscipi potuisse

anno ante illam in Pylas sol. CVI. 4ὶ in qua

ducenta talenta expensa suerint. Dissicile quippe est definire quantum Athenienses in eo genere perserre potuerint, qui, praesertim inde ab initio belli Amphipolitani, saepe tot diversis oris praesto fuerint. Quod autem ad illas ducentorum talentorum expensas attinet, non negligendum est Bemosthenem F. L. p. 367 hoc ambitiose praedicare, et computare e1pensas privatas των ςραυ-

σαμενων.

Sextum argumentum inde pelitur, quod 0l. CVII. 4 Euboeensium legati de pace Athenas v nerunt ; id quod commodissime Iactum putat Boetinechius anno post susceptam per Phocionem expeditionem: nam, si haec expeditio in ol. CVI. 3 retrahatur, statuendum esse bellum per quinque annos gestum esse, id quod verisimile non sit: propterea, secundum hoc bellum Euboicum gestum videri ol. CVII. 3. Non distinxisso videtur vir doctissimus hoc bellum, quod cum

416쪽

Chalcidensibus et Callia ' gerebatur, a reliquo, quod vel continuo, vel subinde in Euboea adversus Philippi opes gerendum erat. Illud quidem statim post proelium ad Τamynas compositum suisse videtur: siquidem et Aeschines Ctesiph. p. 482 eam pacem, ex Athesensium beneficio et liberalitate, Calliae concmaam esse significat τοιαυτα πεπονθοτες παλὸν διελύσασθε αὐτους,

nempe προς τους neque post illam victoriam, rebusque compositis statim domum cum exercitu navigasset Phocion, sicut diserte narrat Plutarchus Phoc. Cap. 15. 4nit., si bellum istud continuandum .suisset. Nam, quae apud Plutarchum de Molosso narrantur ειτ' ἐκεινον ἐλθων ἐπὶ τὰ πρωμα in , mulsum. abest ut necessario ad eiusdem belli continuationem referantur: neque, si per Molossi captivitatem. finitum esset illud bellum, potuisset hanc pacem Aeschines assirmare laudi fuisse Atheniensibus.

Postremum muJlo emcacissimum esse argumen

tum hoo dicit Boehnechius: Plutarchus Eretriae tyrannus per hanc Phocionis expeditionem expulissus est, et Eretrienses dein, usque ad Ol. CIX. 3 quo anno tres tyranni a Philippo constituti sunt populari imperio usi sunt: atqui Demosthenes Aristocr. p. 661. 10 commemorat Menestratum Eretriae dynastam, habitaque illa oratio est ol.

417쪽

CVII. 1: ergo et Plutarchus, et Phocionis expeditio, reiiciendi sun ι in Di. CVII. 3. - Ηuius argumenti vis sita est in Dionysii Halic. auctoritate, qui Aristocrateam isti anno 1 ol. CVII. assignat, arcti. Aristodemo. Puto de hac computatione dubitari posse. De computationibus Dionysii verbo monui Upra p. 183. De Aristocratea aliquanto dissicilior controversia est, et sortasse infra retractanda: sed certe ea, quae scripsit orator p. 684. 15 ου δη δεῖ μνησικακειν' οὐδἐγαρ Αακεδαιμονίους - , ουδε Θηβαίους, otiδ' Ευ-

βοέας οὶ τελευταῖα νυνί manifesto pertinent ad primam expeditionem in Euboeam ol. CV. 3 reons. Aeschines inest ph. p. 47s. sq. F. L. p. 327, ei intelligi arbitror non sto τα τελ υταῖα νυνὶ locuturum fuisse oratorem, si paulo ante noxa Euboeensium perfidia Atheniensium beneficium evertisset, et nunc ipsum hi satis gravi bello eum

iis conflictarentur.

Sequitur disputatio de bello Olynthiaco, eodem tempore, quo alterum illud Euboicum, gesto, ut ex Midiana constat : neque iniuria existimavit Boeti nechius huius belli definitionem arctissime

coniunctam esse cum notatione causae Midianae.

Sed magna dubitatio est, quale bellum, aut quainlis βοήθεια εις ηολυνθον sit intelligenda. Quum autem in orat. Contr. Neaeram p. 1346 utrius-

418쪽

que belli coniuncta mentio fiat, ex temporum illorum descriptione conficit, intelligendum esse bellum, quo Athenienses auxilia tulerunt Olynthiis ad tuendas urbes Chalcidicas; itaque intelligendum esse Di. CVII. 3. Non equidem repudio orationis contra Maeram auctoritatem e sed , quum eam orationem satis longo intervallo post illa tempora habitam esse demonstrari possit, ipsum καιρον summatim tantum significari puto, ut iu m ius augeatur Apollodori beneficium, qui psephisma tulisset de pecunia theatrali: neque etiam temporum ordinem servat, quippe prius fuisset Olynthiacum, tum Euboicum bellum memorandum. Omnino iudicium de illorum temporum gravitate ea post sacto, ut aiunt, compositum est. Tum, quod rursus p. 25ὶ utitur Boeli nechius computatione Dionysii in Aristocrateae anno definiendo, atque hoc modo demonstrat Olynthios in. CVI, 3 nondum socios fuisse Atheniensium, itaque probari non posse ut tum iam istuc auxilia missa suerint; haec igitur argumentatio caret demonstratione. Quod autem ex Lemni, Imbri, Scyri et Chersonnesi mentione conscit, bellum istud 0lynthiacum non multum ante ea tempora ponendum esse,

quibus ista aggredi minabatur Philippus; iterum dico totum hoc diu post scriptum esse, ex even-

419쪽

tibus qui tum cogniti essent, sed cum ipsius belli

principiis non arctissime cohaererent, istorumque locorum Lemni, Imbri. cet. in mentionem tamquam tralatitiam esse apud Oratores, sicut apud Aeschinem F. L. p. 25 l. Ne hoc quidem concedere .possum viro doctissimo, Apollodori psephisma, de pecunia theatrali

latum esse post Olynthiacam tertiam. Nam, ne alia persequar, verba Demosthenis p. 31.

βουλήσεται, ad ipsam Apollodori calamitatem pertinere mihi videntur. Sequitur docta in primis et ingeniosa digressiodo Theopompi Philippicis, quorum fragmentis e Lib. XX usque ad XXX componendis ostenditur,

bellum Euboicum gestum esse postquam Charidemus cum exercitu et classe ad Chalcidicas urbes a Philippo . defendendas missus esset. Sed, quae ex Lib. XXIV memorantur, pertinent sane ad Euboeam, nec tamen video necessario intelligendam esse ipsam Phocionis expeditionem et proelium ad Tamynas, quae anno etiam Chari- demi βοήθειαν antecesserint, ex Boehnechii computatione, de qua modo supra p. 343. sq. monui. Praeterea fragm. apud Stephanum Byz. v. Λteoc. perperam credo explicari a viro doctissimo. Verba sunt: ἀποςήσας τους D αυτῆ περιοικία των

420쪽

'Eρετριέων, ἐςρατευσεν ἐπὶ πολιν Λεχον. Sub tectum, inquit, verbi ἐζωτευσεν est fortasse Phocion: qui quum Eretriensibus auxilio venisset, non credibile est ab iis vicinos ἀποςῆnαι. Contra, suspicor in illo libro Theopompum ea persecutum esse, quae post Phocionis illam victoriam et discessum ex insula Callias molitus est adversus socios Λtheniensium et civitates δομοκρατουμένας. Hanc digressionem excipit peculiaris disquisitio de anno expeditionis Euboicae , tum de anno

scriptae Midianae p. 42. sqq. 3 Quod minime

negligendum est, ipse Boetine hius confitetur p. 43ὶ ipsum Philochorum non ubique temporum ordines accurate servasse: quod si verum est, apparet quanto melius tutiusque ipsorum veterum oratorum monumenta secuturi simus, quam

talium historicorum fragmenta. Primum argumentum, quo demonstretur Euboicam expeditionem post Ol. CVII. 2. susceptam esse, inde petitur, quod in oratione Dein sthenis Pro Phormione p. 958. sqq. nihil dicatur de illa Apollodori calamitate propter psephisma de pecunia theatrali; atqui illam causam actam esse ol. CVII. 2: itaque psephisma istud necessario postea latum suisse. Respondeo, istic p.

960. fin. ea tantum commemorari potuisse, quae dedecori essent Apollodoro, i. e. actiones et sy-

SEARCH

MENU NAVIGATION