장음표시 사용
71쪽
Nihilominus deberi hoc vobis non posse arbitror, neque explicato Tulliano dialogo De Oratore vacuum hunc locum relinqui, qui videatur utriusque et Platonis er Ciceronis communis esse. quapropter quod e seriarum otio reliquum mihi temporis fuit ab aliis insiliuiis contuli ad suspicionem meam explorandam ac ponderandam diligentius, quaerendique eventum hac hora exponere vobis decrevi. Sed lare suspicor quibus haec quaestio de consilio Gorgiae Platonici otiosa sere videatur; qui caput esse existiment singula intelligere, universa autem quo pertineant vel diserte quemque scriptorem indicare, ut nulla causa sit ambigendi, vel fieri posse, ut nullum destinatum habuerit propositum, sed alia ex aliis nectere voluerit, ita ut frustra quaeratur id, quod inveniri nullo modo possit. His ita respondendum esse arbitror, terti'm quoddam genus eorum esse, quos ipsum institutum et forma operis vetet quo minus propositum declarent ipsi, quosque nihilominus praecipuum quiddam cogitavisse qui neget, stolidus sit .et gravissimos scriptores lurpissimae levitatis arguat. uidhristophanes 3 nihilne in singulis sabulis spectavit cui facetias opponeret, nullum abusum aut nullam
insaniam quam acriter per 'geret aut ridicule traduceret, nullam turpit - - quam severe castigaret 7 Nusquam tamen ista de industria appel-
72쪽
lat; sed, ut tunc intelligebantur, ita nobis divinanda reliquit, quaerenda certe multo studio temporum illorum et morum. Haud secus de Platonis Socraticis dialogis statuendum est. Non sunt ii commentarii, ut Xenophontis, quibus ea, quae Vero ipse Socrates disputavisset, literis consignarentur: ipsius continent Platonis philosophiam , quae quod sorma plerumque utebatur arguendi et contra dis- .pulandi, non idcirco quod ipsa statueret non habebat. Sint sane nonnulli dialogi , in quibus perquam dissicile sit quidquam videre praeter illam cavillandi exercitationem; longe tamen plerique et potiores dubium non est quin certam contineant demonstrationem, opinionum disciplinarumque conditioni, quae tunc erat, achommodatam. Sed dinficilis in primis est illa consilii indagatio. Nam ut sere sortullo orti sermones finguntur, ita nullo destinato itinere duci a colloquentibus videntur certe, prout hos vel ipsorum ingenium aut libido, aut non raro vel subito iniectum vocabulum rapit et seclit in omnes partes. Nisi quis igitur gravissimum philosophorum lusisse, ut poetam, statuat,
non ea placita 'demonstrasse et commendasse quae obiiceret aliorum'erroribus aut somniis, operam dandam esse intelligitur sedulo, ut cuiusque voluminis summam sententiam et extremum consilium agnoscamus. Quo loco operae pretium est monere,
73쪽
ex hoc demum studio vere adumbrari posse Platonicae philosophiae imaginem T quam qui componunt ex iis quae sparsim per libros complures dicta
reperiuntur, metuendum est ne temere arripiantea, quae non nisi ex concertandi altercandique studio orta argutiarum potius et acuminis, aut etiam venustae orationis continent specimina, non
. item placitorum fundamenta, quae perpetuo obtinere velit philosophus. Satisne vobis demonstravi, non minus hoc ad rectam Ρlatonis intelligentiam pertinere, quam singulas cuiusque VO- luminis partes interpretari et verba et sententiasyPossum sane describere qua via istuc perveni roliceat, quaeque sint in istis considerandi rationes tenendae: sed praesta exemplo explicare, unde praecepta ipso. De Gorgia quot mista epantes sententiae, e Protegomenis cognovisu, ibus recentissimae sere editiones instrui solent. nil quilus iam haec opinio, ut videtur, dominata est, nihil aliud
spectavisse Platonem, nisi ut oratores et rhetoricam irrideret; unde prosecta est altera dialogi inscriptio, περὶ ἐητορικῆς' quales titulos mulium cavendum est ne ab ipso Platone praepositos putemus. Etenim ut universe a vetustissimorum illorum more et ingenio abhorrebat argumenti quodam indicio libros, quos ederent, insignire, fid
74쪽
5 quod nullus secit poeta, nullus historicus, nec de iis qui ante Socratem fuerunt nisi sophistae fortasse et pauci philosophi , ita putidae recenitorum consuetudini hoc reliquerunt, non ipsorum poetarum mos fuit, ut dramala quae scriberentur scuius generis ipsi sunt Platonis dialogi in alio quam personae cuiusdam e colloquentibus nomine insignirentur, neque usquam deprehendimus Nubes Aristophanis inscriptas fuisse de Sophistarum ineptiis. Sed tamen hoc prae aliis veteres ipsos in Gorgia advertisse videtur, Go giam sophistam nobilem eiusque artem irrideri a
Socrate. Apud Ciceronem 'in Crassus inducitur, qui quum Athenis philosophos audivisset, qui negassent oratori omnium rerum prudentiam et auctoritatem tribuendama esse, nihilque ei conces
sissent, nisi ut in iudiciis et in conciunculis apte ad persuadendum diceret, harum disputationum principem et inventorem appellat Platonem, cuius tum cum Charmada diligentius legisset Gorgiam. Vellem diligentissime tractasset: nec dubito quin Charmadas certe senserit primum maiora spectari in illo dialogo, tum ne hoc quidem concedi oratoribus ut in iudiciis dominentur, sed
inutilem et perniciosam' adeo eorum artem eSSe.
Ne haec quidem diligentia est, sive Crassi, sive Ciceronis, quod additur, Platonem in oratoribus
75쪽
irridendis ipsum oratorem summum videri; quamvis argute dictum est. Nam utitur sane Socrates apud Platonem semel iterumque illa continua oratione, quam ιιακρολογίαν appellat, ut ab adversariis 'adeo δημηγορειν arguatur: sed facit hoc in longe diversa disputatione cum Callicle, non initio sermonis cum Gorgia et Polo de rhetorica alter dans. Aliquanto rectius dicitur 1'ὶ Gorgia patrono apud Platoriem succubuisse oratorem Fh D Fho, sed non satis explicile ut i concedendum sit Platonis consilium ab eo perspectum esse. Prudentius qui exponeret id, quod quaerimus, frustra quaesivi apud rhetores et sophistas' et grammaticos, qui tamen de princisebus illis eorumque scriptis iudicare solent. Sed : accurato i studio illarum literarum dici s vix i potest quantum damnum attulerit eorum institutum , qui ex, integris operibus excerpta conficerent quam pestem
mature iam invaluive ex Quinctiliano si intelligere licet, qui de hoc ipso Gorgia Platonis indignatur plerosque i pauca a prioribus imperite excerpta legere contentos esse, neque totum volument evolvere; ipse intra accuratiorem interpretationem consistit qualem rhetoricam probet Plato, reliqua
omnia, sortasse consulto, omittens. ... Nimirum iconcedendum hoc esse nostrorum tem ') Cic. De Orat. III. 32, 129. 'in I. O. II. 15, 24.
76쪽
porum conditioni arbitror, non quidem ut ingenia praestent veteribus illis, sed. ut prudentius multo talia indagentur et diiudicentur. Veluti hoc ipsum , quod infinito demum labore nobis constat, illud, quod veteres, quippe in eiusdem sermonis
usu et communione nati et educati, nullo negotio assequebantur, haud scio an eiusmodi sit , ut eo et graviora exquirere, et latentiorabiqdagare assuescamus. Quid enim Τ linguarum dudum extinctarum, vel ipsa principia e monumentis saepe mulitis et imperfeciis, plerumque corruptissimis petere nos necesse est, vereque arduum est tantum perficere, ut facilem eorum et expeditum usum consequamur. Cuius laboris non taedium, sed cum inquirendi .voluptate coniuncta patientia et consuetudo nescio quam maturitat tiassert ingeniis, quae ita temperantur ad gravitatem et ad vigorem et ad insuperabilem cupiditatem acrius universa intuendi, quorum singula magno cum studio exhauserint; neque quidquam ex hoc instituto dimittunt ante, quam iterum iterumque explorando penitus insinuaverint in cuiusque scriptoris indolem et consilium. Itaque quum multa genera disputandi et interpretandi nobis cum verteribus communia sint e grammatica, eg historia, ex antiquitate, ex ipsa quoque illa rhetorum disciplina, in qua de singulis scribendi generibu
77쪽
iudicatur, unam ' partem illi vacuam nobis reliquerunt ex critico genere, quo cuiusque scripti consilium et voluntas definiantur, conquisitis ponderatisque omnibus rationibus, quibus quodque volumen teneatur. Dissicile munus profecto: quod tamen susceperis ac tentaveris, nam quis perlacte explere in omnibus profitebitur 7) man- cum et deficiens ipsum sit interpretationis opus
Primam igitur illam Socratis cum Gorgia eiusque discipulo Polo altercationem de rhetoricae definitione, deque eius ariis natura et usu, sacetam quidem esse apparet, et in qua conspicuum
sit Socraticum illud artificium, qui eiusmodi capitonibus irretire adversarium soleret, unde se expedire hic non posse sngeretur: verum si intra hanc concertationem constitisset dialogus . nihil omnino demonstravisse Platonem diceremus, nec nisi ludendi libidinem spectavisse. In eo tamen ipso exordio maioris et gravioris sermonis explicando si quis non nisi Gorgiam irrideri putat, parum reole is mihi videtur de Platone sentire. Vii iur hic sane in dialogis Socratis persona, eos que inter se disputantes fingit, qui tum una esse potuerint: sed non tam illa tempora, quam pra sentem disciplinarum et opinionum conditionem cogitat, in qua ipse vivebat: itaque sermones illi,
78쪽
s quod in Socrate dicit Alcibiades 'i, tamquam
aperiendi sunt nobis, neque haerendum in sacetiis lusibusque quibus illud involucrum constat. Elin primis Platonis aetate resertae Athenae erant sophistis sive rhetoribus, e principum scilicet illorum Gorgiae Thrasymachi aliorumque disciplina prosectis. Horum longe plerique in eo genere eloquentiae tradendo versabantur, quod iudicialibus actionibus componendis destinatum erat, negotio, ut ipsi praedicabant, gravissimo, cuius que facultate nemo, sine insigni incommodo , carere posset. Atque hoc istorum institutum acri ter reprehendit, nec sine contumelia. Isocrates si , et ipse Platonis aequalis. Multa sunt
autem quibus adducar ut credam non tam istis irridendis hanc dialogi partem destinavisse Platonem, quam disciplinae Isocrateae perstringendae. quam magnifice de se senserit Isocrates, ex tribus orationibus earum, quas superstites habemus, intelligere licet, ex Panathenaico, ex ea adversus Sophistas, et ex Antidosi. Neque enim praedicare dubitat suam esse disciplinam . quam qui sequantur et sapientiores et meliores evadere; artique suae, sive lacullati, sive exercitationi philosophiae nomen imponere solet. Nec dubium esse potest quin hunc titulum proscriberet pro
') Plato Srmpos. p. 221. E. si) Panathen. cap. 3 et 10.
79쪽
pterea, quod ipse quoque antea Socratis auditor et Iamiliaris, huius quoque doctoris institutis ac praeceptis, dicendi arte tradenda, satisfacere se arbitraretur. Sed illa praestantia virtutis, quam unam commendabat, quamque traditurum se profitebatur, Sic ab eo describitur, ut intra communem rerum tractandarum prudentiam, et hominum consuetudine utendi facilitatem, et utiliatatis divinandae sagacitatem consistat. Atque haec ipsa praemia rhetoricae quum a Socrate in illa' cum Gorgia et Polo disputatione mirifice labefactentur nihilique esse ostendantur, nihil video
quod aptius diei possit, nisi Isocrali haec opposuisse Platonem. Quid, quod subinde haud obscure tangit Isocrates ) eos, qui virtutis et temperantiae doctores se profitebantur, quae doceri posse ipse non putabat. Nihilne talia periinere putabimus ad illud doctrinarum divortium, quo ab oratoribus philosophi dissederunt, quodque describit Cicero in tertio de oratore libro 7 is Mihi quidem principes huius discidii Plato et is crates fuisse videntur: neque suspicionem labe- Iactant ea, quae in Phaedro f) posuit Plato de Isocrate, loco nobilissimo, sed ubi hic ita laudatur, si non contineat se in illa disciplina, quam
tum Sequeretur, sed si maiora aggrediatur. Verum Adv. Sopbist. cap. 3, sq. ') cap. 10, 69. . ,) p. 279. B.
80쪽
haec omnia, quae non nisi strictim disputare nunc licet, confirmabitis ipsi colla iis Isocratis orationibus iis, quas indicavi, cum Platonis Gorgia.
Buo premenda non sunt. Primum enim ea rhetoricae desinitio, quam a Gorgia editam exagitat Socrdies, ipsa fuit Isocratis, qui, ut testatur quinetilianus ' , ita definiret eam, ut esset persuadendi o pifex. Alterum hoc est, quod quum Socrates contendit, riui ιoricam nullan .appestiri posse artem , et per ludibrium dicit nihil aliud esse, nisi egercitium eius ingenii, quod divinandi quadam facultate et sortitudine valeret, quodque auderet cum hominibus loqui, resert ita ipsa verba Isocratis, quibus hic suam artem in primis commendabat hin. Haec de exordio Gorgiae. Nam graviora in excipiunt alia, quorum causa illa non praeparabantur, sed velut in prolusione ponebantur. Quum enim ita laudaretur a Polo rhetorica, ut eius ope quis, quod vellet, obtinere posse diceretur, tum, qui hoc posset, beatum esse . sive ille
iure, sive iniuria obtineret, omnem quaestionem in eo versari monet Socrates, ut prius constaret
qui beatus, qui minus habendus esset, itaque si sine iustitia nemo beatus esset, et haec ipsa
adv. Sophist. cap. 9. Panathen. cap. 10. Diuitiaco by Corale